In hoc cognovi. Hic ponit fiduciam exauditionis.
Et primo ponit quod deus voluit eum, idest complacitum fuit paternae voluntati in ipso: unde dicit, quoniam voluisti me: Matth. 3: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui: isa. 42: complacuit sibi in illo anima mea.
Item dicit, non gaudebit inimicus meus super me, idest Judas: et si fuit gavisus in morte, non tamen finaliter gaudebit, quia contristabitur in resurrectione: Mich. 7: ne laeteris inimica mea super me, quia cecidi; consurgam. Et potest haec littera ordinari dupliciter. Uno modo, ut primum sit argumentum secundi; et sit sensus: ex hoc quod considero quod sum tibi acceptus. Alio modo, ut secundum sit causa primi; ut sit sensus: quia inimicus meus non poterit gaudere super me, cognovi quia voluisti me. Sed quia indigebat signo aliquo, dicit, cognovi, idest cognoscere feci, vel quia alii hoc cognoverunt. Me autem propter innocentiam suscepisti etc.. Hic exauditus gratias agit. Et primo confitetur beneficium. Secundo subjungit laudem, ibi, benedictus. In beneficio confitetur totum quod ad se pertinet. Primo enim proponit meritum.
Secundo ostendit resuscitationis beneficium. Tertio resurgentis statum. Quarto exultationem. Quantum ad meritum ejus consideremus ejus innocentiam: unde dicit: me autem suscepisti propter innocentiam. 1 Pet. 2: peccatum non fecit. Psal. 25: ego autem in innocentia mea ingressus sum. Et ex hoc merito dicit se susceptum, sive assumptum.
Non dicit hoc de assumptione in unitatem personae, quia illa assumptio non fuit ex meritis ipsius hominis christi, sed ex mera gratia: unde et spiritus sancti operatione facta est; sed hoc dicit de susceptione ab inferis, qua surrexit. Psal. 3: tu autem, domine, susceptor meus es. Et dicit, suscepisti, scilicet animam meam ab inferis; et carnem de sepulcro. Sed qualiter susceptus est? numquid ad vitam mortalem, ut Lazarus? non; sed susceptus est ad statum immortalitatis: unde dicit: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum, idest in statu immortalitatis. Roman. 6: christus resurgens ex mortuis jam non moritur.
Et adhuc plus: quia constituit eum ante conspectum suum. Hebr. 9: introivit in ipsum caelum, ut appareat vultui dei pro nobis. Et hoc in aeternum, idest semper.