CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
De veritate ac proprietate divinae essentiae. Nunc de veritate sive proprietate, et incommutabilitate atque simplicitate divinae naturae , vel substantiae sive essentiae agendum est. " Est itaque Deus, ut ait Augustinus 5. lib. de Trinitate, sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci usiam vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia; ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est quam ille, qui in E-xodi tertio dixit famulo su o Moysi: Ego sum qui sum : et dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos. " Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit praeteritum vel futurum. Unde Hieronymus ad Marcellum scribens ait: " Deus solus, qui exordium non habet, verae essentiae nomen tenuit, quia in ejus comparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt. De quo enim dicitur fuit, non est : et de quo dicitur erit, nondum est; Deus autem tantum est, qui non novit fuisse vel futurum esse. Solus ergo Deus vere est, cujus essentiae comparatum nostrum esse non est. "
Qualiter intelligenda sint verba Hieronymi, quaerendum est.
Hic diligenter advertendum est quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi, scilicet. " Deus tantum est et non novit fuisse vel futurum esse, " tanquam non possit dici de Deo fuit, vel erit, sed tantum est, cum de eo scriptum frequenter reperiamus ; fuit ab aeterno, fuit semper, et erit in saecula, et hujusmodi ; unde videtur, quia non est tantum dicendum de Deo fuit, vel est, vel erit. Si enim diceretur tantum fuit, putaretur quod desierit esse; si diceretur tantum est, putaretur quod non semper fuerit, sed esse coeperit: si tantum diceretur erit, putaretur non esse modo. Dicatur ergo, quia semper fuit, est et erit, ut intelligatur, quia nec coepit nec desiit, nec desinit nec desinet esse. De hoc Augustinus super Joannem ita ait: " Cum de sempiterna re proprie dicatur est, secundum nos bene dicitur fuit et erit et est ; fuit, quia nunquam desiit; erit, quia nunquam deerit ; est, quia semper est ; non praeteriit, quasi quod non maneat: non orietur, quasi quod non erat. Cum ergo nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cujuslibet temporis, qui nullo tempore defuit vel deest vel deerit; et ideo non est mirum, si de Spiritu veritatis Veritas loquens dixit per futurum: Quaecumque audiet loquetur ;audiet, scilicet ab eo a quo procedit. Audire illius est scire, idem etiam esse. A quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est, scientia, quae non est aliud quam essentia. Audiet ergo dixit de eo quod audivit et audit, id est, quod semper scivit, scit et sciet. " Ecce hic dicit Augustinus, verba cujuslibet temporis dici de Leo, sed tamen proprie est. Illud ergo quod Hieronymus dicit, ita intelligendum est: non novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse, id est, cum dicitur de Deo, quod luit vel erit, non est intelligendum quod praeterierit vel futurus sit,sed quod existat simpliciter sine aliquo temporali motu. Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur, ut fuit, erit, est, erat, non tamen temporales motus tunc distinguunt, scilicet praeteritum vel futurum, vel praeteritum imperfectum vel praeteritum perfectum, vel praeteritum plusquam perfectum, sed essentiam sive existentiam divinitatis simpliciter insinuant. Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse; unde Hilarius in 7. lib. de Trinit. ait: " Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas et manens causa et naturalis generis proprietas. "
Hic de incommutabilitate ejusdem.
Dei etiam solius essentia proprie incommutabilis dicitur, quia nec mutatur nec mutari potest. Unde Augustinus in lib. 5. de Trinitate : " Aliae, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna, vel quantacumque mutatio; Deo autem aliquid hujusmodi accidere non potest; et ideo sola substantia vel essentia, quae est Deus, incommutabilis est, cui profecto maxime ac verissime competit esse. Quod enim mutatur non servat ipsum esse ; et quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest quod fuerat non esse: ideoque illud solum, quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, verissime dicitur esse, " id est, substantia Patris et Filii et Spiritus sancti. Ideoque Apostolus loquens de Deo ait : Qui solus habet immortalitatem. Ut enim ait Augustinus in lib. 1. de Trinitate: " Cum anima quodam modo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus : Solus Deus habet immortalitatem, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius creatoris est. " Unde Jacobus ait : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et David : Mutabis ea, et mutabuntur ;tu autem idem ipse es. Ideo Augustinus super Genesim dicit, quod Deus nec per loca, nec per tempora movetur, creatura vero per tempora et loca. Et per tempora moveri est per affectiones commutari: Deus autem nec loco nec affectione mutari potest, qui per Prophetam ait : Ego Deus, et non mutor, qui est immutabilis solus. Unde recte solus dicitur habere immortalitatem. " In omni enim mutabili natura, ut ait Augustinus contra Maximinum, nonnulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse, quod erat. Unde et ipsa anima humana, quae ideo dicitur immortalis, quia secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen quamdam mortem suam: quia si juste vivebat et peccat, moritur justitiae: si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato, ut alias ejus mutationes taceam, de quibus modo longum est disputare. Et creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et Angeli peccaverunt et daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps: et qui non peccaverunt , peccare potuerunt; et cuicumque creaturae rationali praestatur, ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, qui non cujusquam gratia, sed natura sua nec potuit nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare. " " Proinde, ut ait Augustinus in lib. 1. de Trinitate, substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem intueri et nosse, licet sit difficile, oportet. " Vere ergo ac proprie incommutabilis est sola Divinitatis essentia, quae sine sui mutatione cunctas condidit naturas.
Hic de simplicitate.
Eademque sola proprie ac vere simplex est, ubi nec partium nec accidentium, seu quarumlibet formarum ulla est diversitas sive variatio vel multitudo. Ut autem scias, quomodo simplex sit illa substantia, ut docet Augustinus in 6. lib. de Trinitate, " animadverte primo, quare omnis creatura sit multiplex et nullo modo vere simplex: et primo de corporali, postea de spirituali creatura. Corporalis utique creatura partibus constat, ita ut sit ibi alia pars minor, alia major, et majus sit totum quam pars quaelibet: et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim, et minuta magnitudine, manere idem color et eadem figura: et colore mutato, manere eadem figura et eadem magnitudo. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo. "
Hic de spirituali creatura ostendit, quomodo sit multiplex, et non simplex.
" Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex, sine comparatione vero corporis est multiplex, et non simplex. Quae ideo simplex dicitur respectu corporis, quia mole non diffunditur per spatium loci, sed in unoquoque corpore et in toto tota est, et in qualibet ejus parte tota est. Et ideo cum fit aliquid in quavis exigua particula corporis, quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen nec in ipsa anima vera simplicitas est. Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia, possintque haec et alia hujusmodi innumerabilia in animae natura inveniri, et alia sine aliis et alia magis, alia minus, manifestum est, non simplicem, sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est: omnis autem creatura mutabilis est "; nulla ergo creatura vere simplex est." Deus vero, etsi multiplex dicatur, vere tamen et summe simplex est. Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus et quidquid aliud non indigne dici videtur, sed eadem magnitudo ejus est, quae sapientia. Non enim mole magnus est sed virtute, et eadem bonitas, quae sapientia et magnitudo et veritas; et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum, aut sapientem, aut verum, aut bonum esse, aut omnino esse. "
Qualiter Deus cum sit simplex, tamen multiplex dicatur.
Hic diligenter notandum est, cum dicat Augustinus solum Deum vere simplicem esse, cur dicat, eumdem multipliciter dici? Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit, sed propter diversitatem ac multitudinem nominum, quae de Deo dicuntur: quae licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam. Haec enim non ita accipiuntur, cum de illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore, quam est humanus animus, dicuntur, quemadmodum cum de de creaturis dicuntur. Unde Augustinus in 6. lib. de Trinit. " Deo est hoc esse, quod est fortem esse, vel sapientem esse vel justum esse, et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia ejus significetur. Humano autem animo non est hoc esse, quod est fortem esse, aut prudentem aut justum; potest enim esse animus et nullam istarum habere virtutum. "
Tanta est Dei simplicitas, quod nulli Praedicamentorum subjicitur.
Quod autem in natura divina nulla sit accidentium diversitas nullaque penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus in 5. lib. de Trinit. dicens. "Intelligamus Deum, quantumpossumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit, pie tamen caveat, quantum potest, aliquid de illo sentire, quod non sit. " Ecce, si subtiliter intendas, ex his atque praedictis aperitur, illa praedicamenta dialecticae Dei naturae minime convenire, quae nullis subjecta est accidentibus.
Quod Deus non proprie, sed abusive dicitur substantia.
Unde nec proprie dicitur substantia, ut Augustinus ostendit in libr. 7. de Trinit. " Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus, si tamen dignum est, ut Deus dicatur subsistere. Hoc enim de his rebus recte intelligitur, in quibus subjectis sunt ea quae in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut in corpore color aut forma. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. Res vero mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Deus autem, si subsistit, ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tanquam in subjecto, et non est simplex. Nefas est autem dicere, ut subsistat Deus et subsit bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tanquam in subjecto. Unde manifestum est, Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est. "
Quod non est in Deo aliquid, quod non sit Deus.
Hujus autem essentiae simplicitas ac sinceritas tanta est, quod non est in ea aliquid, quod non sit ipsa: sed idem est habens et quod habetur. Unde Hilarius in 7. lib. de Trinit. ait : " Non ex compositis Deus, qui vita est, subsistit,
neque qui virtus est, ex infirmis continetur, neque qui lux est, ex obscuris coaptatur, neque qui Spiritus est, ex disparibus formalis est: totum quod in eo est, unum est. " Idem in 8. lib. de Trinit. " Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat, sed totum vita est, natura scilicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum. " De hoc eodem Boetius in 1. lib. de Trinit, ait:" Quocirca hoc vere unum est, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est: neque enim subjectum fieri potest. " Augustinus quoque in libro de Fide et Symbolo dicit : " In Dei substantia non est aliquid, quod non sit substantia, quasi aliud sit ibi substantia, aliud quod accidat substantiae. Sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum haec dici possunt facile et credi, videri autem nisi puro corde omnino non possunt. " Item Augustinus in 15. lib. de Trinit. " sic habetur in natura uniuscujusque trium, ut qui habet hoc sit, quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. " Unde Isidorus ait : Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est. " Et cum tantae simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina, est tamen in ea personarum Trinitas. Unde Augustinus in lib. 2. de civitate Dei, ait : " Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus sanctus in ea solus, aut quia sola est ista nominum Trinitas sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt ; sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen ipse est Filius ; et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet, sicut ad semetipsum dicitur vivus, habendo vitam, et eadem vita ipse est. Propter hoc itaque natura haec dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut in caeteris rebus est. Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color, nec anima est sapientia. " Ecce, quanta est identitas, quanta est unitas, immutabilitas, simplicitas, puritas divinae substantiae, juxta infirmitatis nostrae valetudinem assignavimus.
( Finis textus Magistri. )