IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Viso de fide, etc. Hic Doctor ostendit quomodo charitas maneat eadem hic et in patria, quia hic et in patria potest esse cum actu ad quem inclinat, et per consequens si actus charitatis non est impossibilis in patria, talis habitus frustra non poneretur. Quod autem talis actus possit esse in patria, patet, quia charitas indistincte inclinat ad amandum bonum aeternum in se,scilicet ut praecise estbonum honestum, et non ut bonum commodum, sive ut bonum conveniens naturae. Supponendo ergo quod ipsa charitas sit amicitia Dei, ut in se bonum, id est, quod sit amicitia habitualis inclinans ad amorem Dei, ut est bonum in se et propter se, sequitur quod talis habitus non distincte inclinat ad actum imperfectum, qualis est amor Dei ut absentis, nec praecise inclinat ad actum perfectum, qualis est amor Dei ut praesentis, sed indistincte inclinat ad amorem Dei in se et propter se, et hoc est de ratione formali charitatis. Et quod actus charitatis sit perfectus vel imperfectus, talis perfectio vel imperfectio accidunt actui charitatis, quia dicitur imperfectus propter objectum diligibile absens, quod non est perfecte conjunctum potentiae : et dicitur perfectus, quia objectum est praesens, et perfecte conjunctum potentiae, et sic praesentia et absentia objecti dicuntur accidere actui, ad quem charilns inclinat ; praecise enim et indistincte inclinat ad dilectionem Dei in se sub ratione absoluta Dei, et non sub ratione qua praesens, vel absens. Dicit ergo Doctor sic : suppono enim quod haec sit ratio charitatis, etc. sed inclinat ad hunc actum, et ad illum, licet indistincte, quia secundum utrumque actum respicit Deum, ut in se bonum absolute, et non sub ratione qua absens, vel quae praesens. Sequitur: Et quod talis habitus possit haberi, patet ex dictis nunc de spe, quia dictum est supra de spe, quod potest esse unus habitus communis praecise inclinans ad bonum conveniens naturae, absolute considerando illud non ut absens, nec ut praesens ; et si talis habitus potest haberi in via et in patria, multo fortius potest haberi habitus charitatis, quia rationabilius est ponere habitum tendentem in Deum, ut est bonum in se, quam ponere habitum tendentem in Deum, ut est bonum mihi. Et quod talis habitus charitatis possit poni in patria pntet, quia non variatur actus ille, qui tendit in Deum, etc. Vult dicere Doctor, quod actus qui tendit in bonum commodum ut absens, est alterius speciei ab actu, qui tendit in bonum commodum ut praesens, sicut supra patuit: sed actus, qui tendit in bonum, in se tamen non praesens, et actus qui tendit in illud bonum, in se tamen praesens, sicut dilectio Dei in se in via et dilectio Dei in se in patria, isti duo actus vel non differunt specie ab invicem, vel si differunt specie, non tamen est differentia secundum speciem remotam, sicut illi duo actus, qui sunt respectu boni commodi, ut praesentis, vel absentis. Doctor tamen in 4. dist. 49. expresse tenet quod actus diligendi Deum in se in via, et actus diligendi Deum in patria, differunt specie.
(h) Si objiciatur. Hic Doctor, nititur probare quod habitus charitatis in via non maneat in patria, sed quod succedat alius habitus, quia, ut dictum est supra, ad actus specie distinctos possunt esse habitus specie distincti, inclinantes ad hujusmodi actus ; cum ergo dilectio Dei in se, ut absentis, et dilectio Dei in se, ut praesentis, sint actus specie differentes, sequitur quod alius habitus erit inclinans ad dilectionem Dei in se ut absentis, et alius inclinans ad dilectionem Dei in se ut praesentis, et sic iste secundus manebit in patria, et alius evacuabitur.
Respondet Doctor, quod duo (ales habitus possunt esse simul in voluntate, sed haec non ponitur ratio charitatis, quod sit praecise principium actus imperfecti circa objectum latens, sed quod sit indistincte principium tendendi in Deum, ut in se bonum praecise. Si enim habitus charitatis praecise tenderet in bonum in se, ut latens, tunc talis habitus non esset in patria, quia non posset habere actum, ad quem inclinaret: patet, quia ut sic, tantum inclinaret ad actum respectu boni in se ut latentis, et sic frustra poneretur talis habitus: posset tamen absolute esse, sicut etiam dictum est de habitu fidei, sed non cum actu, sed quia habitus charitatis ponitur ut praecise inclinans ad actum diligendi Deum in se absolute, ideo manet in patria.
(i) Breviter igitur quidquid sit de fide etc, concedipotesl, quod potest esse unus habitus appetitivus respectu commodi manens, sicut charitas, ut supra patuit de habitu illo communi, quae praecise inclinaret ad bonum conveniens naturae in se, non sub ratione qua praesens vel qua absens, et talis habitus posset esse in patria, qui inclinaret ad dilectionem Dei, non ut in se, sed ut bonum commodi, sive ut bonum naturae, cujus est habitus ; et quod talis actus sit imperfectus ratione absentiae objecti, vel perfectus ratione praesentiae, talis imperfectio et perfectio acciderent actui.
(k) Et possunt esse duo habitus appetitivi respectu Dei, etc. Vult dicere, quod in voluntate possunt esse duo habitus inclinantes ad dilectionem Dei in se et per se, ut Deus praecise est bonum honestum, non considerando ipsum ut bonum commodi, sive ut bonum conveniens naturae, et tunc unus habitus esset in via, qui tantum inclinaret ad actum dilectionis Dei imperfectum, propter latentiam objecti, et alius esset in patria, qui inclinaret ad actum dilectionis Dei perfectum, et hoc propter praesentiam objecti ; et habitus in via evacuaretur in patria, quia talis habitus non posset esse cum tali actu imperfecto, ad quem praecise inclinaret.
(I) Sed supponimus nunc ex dictis
Sanctorum. Hic Doctor tandem concludit ex dictis Sanctorum, quod habitus spei evacuabitur in patria, et habitus charitatis non. Et hoc probat ex his, propter quae habitus spei et charitatis distinguuntur : spes enim in hoc distinguitur a charitate, quia spes non inclinat ad actum tendendi in bonum commodi absolute, sed ad actum imperfectum, ex absentia objecti, ita tamen quod illa imperfectio non intelligatur accidere actui inquantum talis actus est actus spei. Sed quod sit de ratione ejus, id est, quod imperfectio actus spei sit de ratione actus, ut est actus spei, ita quod si talis imperfectio, quae est ex absentia objecti, non inesset actui spei, nunquam talis actus esset actus spei; inclinat ergo spes distincte ad actum sic imperfectum, sed charitas est principium tendendi in Deum, ut est bonum in se, ita quod indistincte inclinat adtactum dilectionis Dei, ut in se. Et licet talis dilectio dicatur perfecta ex praesentia objecti, et imperfecta ex absentia, tamen talis perfectio et imperfectio accidunt actui charitatis, quia si talis actus, per possibile vel impossibile, esset sine tali perfectione, quae est ex praesentia objecti, vel imperfectione, quae est ex absentia objecti, adhuc esset vere actus charitatis ad quem charitas inclinaret, et ideo patet quare charitas non evacuatur in patria, et spes evacuatur.