In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ad tertium dubium positum num. 13. concedit respectum inhaerentiae esse posteriorem accidente absoluto, sicut omnis respectus est posterior suo fundamento: et solvit rationes contra hoc ibi adductas.
Ad (f) tertium dubium dico, quod ille respectus inhaerentiae est posterior albedine, sicut universaliter respectus fundatus in aliquo est posterior fundamento: et cum dicis, ergo albedo non necessario requirit terminum respectus, nego consequentiam ; bene enim potest dependere aliquid a termino re spectus, et tamen non dependere a respectu, si respectus est posterior eo: ita enim substantia lapidis non dependet a respectu lapidis ad Deum, sed magis e converso, si essent diversa, et tamen lapis dependet essentialiter a Deo, qui est terminus respectus.
Ad illam propositionem, non requirit terminum, nisi propter illum respectum, respondeo, quod propter ut consequentem necessario naturam fundamenti, sed non ut propter requisitum ad naturam fundamenti tanquam prius ipso, et quod sic est propter, non oportet quod in eodem ordine requiratur, in quo requiritur terminus respectus.
Per hoc ad sequens ibidem, quod tangit adhuc de definitione accidentis. Concedo enim, quod albedo intelligi potest quantum ad quodlibet, quod per se primo modo includitur in ratione albedinis, omnino nihil intelligendo de illo respectu. Et cum dicitur, ergo posset definiri per essentialia, concessum est quod bene posset assignari aliqua ratio per essentialia indicans totam essentiam ejus; sed illa non esset definitio, quia non esset expressiva perfecti conceptus, semper enim intellectus habens illum conceptum dependeret ad aliquid aliud terminans dependentiam illius conceptus.
Et cum arguis, si respectus ille non necessario concomitetur, ergo nec terminus respectus requiritur ad intellectionem albi, nego consequentiam, loquendo de intellectu completo et conceptu quietante intellectum; ad illum enim requiritur cointelligi terminum, non tamen respectum ad terminum ; et istud ultimum declarat totam istam conclusionem et responsionem ad tria argumenta praecedentia; est enim inhaerentia respectus quidam.