IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primum, reddit rationem disparitatis, quare charitas non excidit, fides et spes sic. Ad secundum, latentiam, seu esse non visum, non esse rationem objecti fidei et spei, sed modom necessario concomitantem illud. Ad tertiam, dum ait Trinitatem per se pertinere ad objectum beatificum, loquitur de objecto per se se cundario, non formali, nec primario, quia haec est sola essentia, ut docet, 1. dist. 1. quaest. 2. et alias saepe ; sub dubio ait posse dici, de credibilibus, quae nec per se, nec concomitanter spectant ad beatitudinem, manere fidem in patria, quod sicut incertum est, ita impugnari facile non potest. Exemplum ponit Leuchet. hic, quod S. Leo fuit verus Papa.
Ad primum (m) argumentum, dico quod aliae virtutes sunt ex parte, quia includunt essentialiter in actibus suis aliquid, quod necessario determinat sibi imperfectionem , quae tunc evacuabitur ; charitas autem non necessario determinat actum suum ad aliquid, ad quod sequatur imperfectio ; sed actus inquantum est ejus, est indifferens, ita quod accidit sibi talis imperfectio vel perfectio posita. Quod arguitur contra illam solutionem datam ibi, quae bona est, inquantum negat beatitudinem posse hic haberi ; nam etsi aliquis haberet hic aequalem charitatem, sicut in patria, non propter hoc esset hic beatus, quia non posset habere aequalem actum, sicut tunc habebit, et in actu consistit beatitudo. Nec sequitur, si habitus est aeque perfectus hic et ibi, igitur et actus similiter, quia actus diligendi Deum dependet sicut a causa partiali, non solum a voluntate et charitate, sed etiam ab objecto praesente per actualem intellectionem, sicut dictum est dist. 2o. secandi, et hoc secundum determinatam perfectionem, secundum quod est determinate praesens ; si magis, magis; si minus, minus. In ria de communi lege non potest esse objectum praesens sicut in latria, etiam praesentia speciei ejuslem. Unde ex hoc sequitur, quod actus non possit esse ita perfectus, etsi habitus sit aequalis, quia habitus non erit totale principium illius actus, sed partiale, et eo modo quo ipse habitus est principium, semper aequaliter se habet ad actum ; semper enim quantum est ex se dat actui suo, quod sit quoddam amare Dei, inquantum est summum bonum, nec habitus dat sibi quod sit Dei ut praesens vel absens ; nec dat sibi perfectionem, quam habet ex objecto sic vel sic praesente.
Ad secundum (n) patet, quod etsi absentia non sit formalis ratio in objecto fidei vel spei, tamen actus fidei et spei est talis per se, quod necessario concomitatur ipsum imperfectio : et ideo fides determinate inclinat ad actum talis speciei, ad quem non potest esse determinatio in patria. Charitas autem, etsi nunc sit determinata ad actum circa illud quod latet, et per consequens circa imperfectum, non tamen inclinat ad actum sic imperfectum, sed ad actum, cui accidit imperfectio.
Ad tertium (o), potest dici quod credibilia sunt in triplici differentia ; quaedam enim sunt, quorum visio per se pertinet ad beatitudinem, sicut est visio Trinitatis, et talia sunt scibilia, extendendo scire, et sunt visibilia extendendo videre, et de istis per se intelligendum est, quod fidei succedat visio.
Alia sunt, (p) quorum visio aliquo modo pertinet ad bealiludinem, non tamen essentialiter, sed concomitanter, quae etiam non sunt scibilia, quia sunt quaedam facta temporalia, sicut sunt credibilia de Incarnatione ; et de talibus concomitanter succedet fidei visio, non tamen rei in se, quia non videbitur in patria Christus in Cruce, nec in utero Virginis, sed in Verbo.
Alia sunt, nec unquam visibilia (q), nec scibilia, quia facta temporalia, nec pertinentia ad beatitudinem principaliter, nec concomitanter, cujusmodi sunt aliqua vera pertinentia ad actus humanos ; de talibus autem si quis viator haberet fidem, potest concedi quod in illo potest manere fides.
Ad ultimum patet ex dictis in corpore quaestionis.