IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad tertium dubium, etc. Respondet respectum illum esse posteriorem albedine, sicut relatio est posterior fundamento, et negat consequentiam, et bene, quia relatio causati ad causam est posterior causato; tamen causatum secundum suum esse exigit causam a qua recipit esse, recipere enim esse a causa, est fundamentum ex quo resultet relatio ad causam in causato, quae posterior est ordine ad hoc, quod est causatum causari. Ad absolutum in causa sequitur absolutum in effectu, ex Doctore in 2. dist. 4. quoest. 1. ad. 2. Ad aliud respondet sicut alias.
Subjungit autem ad conceptum completum, verbi gratia alibi, requiri cointelligi terminum inhaerentiae, non ipsam inhaerentiam : Et hoc, inquit, declarat istam conclusionem et responsionem ad tria argumenta proecedentia, etc. nempe, si habetur conceptus completus et quietativus formae, cointelligendo subjectum. Sequitur quod inhaerentia ad subjectum non sit de ratione formae, aut ejus entitate completa, loquendo de forma absoluta, ac proinde sit separabilis in esse ab ipsa, sicut et in cognosci, et extrinsecus adveniat ; sic ergo erit forma separabilis a respectu, ut tenet conclusio, sic respectus non erit de essentia aut entitate completa formae, neque prior ipsa, ut contendunt rationes contra conclusionem.
Dices, hoc etiam probaret, quod relationi non identificaretur suum inesse, seu inhaerentia, quia potest intelligi cum fundamento, sine eo quod intelligatur ille respectus. Respondetur hoc falsum esse,quia nequit intelligi, nisi ut inter extrema tanquam ordo, hoc ipsum est concipere ipsam secundum respectum ad fundamentum et terminum.
Dices, potest intelligi creatura, ut Angelus, et definiri, vel homo, sine respectu identificato sibi ad Deum; ergo non sequitur quod respectus inhaerentiae albedinis non identificetur sibi, ex eo quod intelligatur conceptu completo quidditativo et quietante intellectum sine ipso respectu.
Respondetur Angelum et hominem ha bere conceptum completum ex immediate constituentibus, secundum quem intelligi possunt; non ita forma, quia concepta per modum formae concipitur, ut aliquid incompletum per modum partis, ac proinde requiritur ad conceptum completum ejus, ut concipiatur in actu terminato cointellecto suo subjecto. Actuare autem et constituere competit formae secundum suam rationem formalem absolutam, ad quem effectum se habet inhaerentia, ut mera conditio, subjectum ut per se concurrens potentiale, et in alio genere; hinc colligitur subjectum non addi ad conceptum formae completum, qua terminat relationem inhaerentiae formae, sed qua est subjectum ipsius formae, et potentiale correspondens actui, quae rationes sunt priores inhaerentia formae in perfectione et causalitate. Si autem inhaerentia formae esset ipsi essentialis, aut identificata realiter, sequeretur quod forma non respiceret subjectum in ratione formae et actus, quae prior est, sed praecise mediante inhaerentia tanquam ratione priore, et per ipsam inhaerentiam, ac proinde subjectum, qua praecise terminaret illam, esset additum in conceptu formae, non qua est in potentia ad formam per modum actus, alias incompleti et non terminati, quia quod respicit aliud mediante priore tanquam medio, eatenus respicit remotum quatenus respicit proximum, seu medium idem remotum. Bene ergo ex hac ratione Doctor infert inhaerentiam esse extrinsecam, et realiter distinctam a conceptu completo formae, ac proinde ab ipsa forma completa absoluta.
Accedit, quod forma mediante inhaerentia tantum respicit subjectum, ut causam sui esse, non vero ut compartem alicujus totius per se, aut per accidens, quod constituit ; nam anima rationalis respicit materiam per modum compartis, quamvis non dependeat in esse a corpore, et donec concipiatur respective ad corpus compartem non concipitur complete, et perinde ad hunc conceptum facit sive actu insit, sive aptitudine. Idem similiter dicendum de forma dependente a subjecto, nam esse ,in causa est conditio, non ratio causandi formalis ; ergo dependentia, quae est secundum esse, est extranea ipsi, qua ipsa est causa, quia sic consideratur in ratione causati dependentis, non vero causae, ut pars est, habet rationem causa, et non causati: ergo sic extranea est ipsi sua inhaerentia, quae facit ad ejus esse. Accedit ex superiori ratione probatum esse hanc causalitatem omnino esse contingentem ; ordo ergo formae ad subjectum est alterius rationis ab inhaerentia, ut subjectum cadit in definitionem formae per additum ; quae definitio est formae secundum essentiam, non vero existentiam sub qua inhaeret, vel secundum quam inhaeret, non sic forma relativa, sive in conceptu, sive in essentia, sive in existentia nequit abstrahere ab eo cujus est.