CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem respondeo. Hic Doctor intendit probare simplicitatem divinam per media quaedam particularia, et secundo ex mediis communibus, scilicet ex infinitate et necessitate essendi. Primo modo procedendo primo ostendit Deum non posse componi ex partibus essentialibus sicut ex materia et forma. Secundo, nec ex partibus quantitativis sive integralibus. Tertio, quod nec ex sabjecto et accidente.
(b) Primum probatur, scilicet quod non sit compositus ex partibus essentialibus, sive ex materia et forma. Et ratio stat in hoc : Deus non habet causam efficientem respectu sui, cum sit primum effectivum, sicut ostensum est supra dist. 2. part. I. q.l. ergo non est compositus ex materia et forma. Patet consequentia, quia causalitas materiae, quae est materialiter causare compositum, praesupponit causalitatem efficientis; patet, quia materia nunquam dicitur causare, nisi actu sit unita cum forma, sed forma inducitur ab agente ; ergo. Arguitur ergo sic: Deus est omnino ineffectibilis; ergo est incausabilis causalitate materiae et formae, quia a quo negatur prius, necessario negatur et posterius. Haec etiam ratio supra patuit dist. 2. loco ubi supra.
(c) Secundum, videlicet carentiam compositionis quantitativae, videtur Philosophus probare, 8. Physic. ubi textus sic incipit: Nunc autem volumus hoc probare hunc motorem impartibilem esse non habentem magnitudinem, determinans prius quaedam, quae praecedunt hanc propositionem. Et Commentator ibi : In hoc, inquit, capite vult Aristoteles declarare, quod hic motor primus non est in materia, sed subsistens. Et in eodem loco t. c. 79. Quoniam autem impossibile est in omnino magnitudine finita esse potentiam infinitam, ex iisdem manifestum est sic, quia major potentia agit aequaliter in tempore minori, vide ibi textum cum com. Et hoc idem in 12. Met. t. com. 4, ubi habetur :
Quia primum est potentiae infinitae, potentia autem infinita non .est in magnitudine neque finita, neque infinita ; et hoc probat Aristoteles, quia major potentia est in majori magnitudine, et ita infinita potentia non potest esse in magnitudine finita ; nulla est autem magnitudo infinita, ergo nec aliqua infinita potentia in magnitudine.
(d) Sed istud argumentum videtur deficere, quia qui poneret potentiam infinitam esse in magnitudine, diceret ipsam esse ejusdem rationis in qualibet parte magnitudinis et in tota magnitudine,ita quod potentia infinita erit tota in tota magnitudine et tota in qualibet parte, nec erit major majori, nec minor minori. Sicut etiam anima intellectiva est tota in toto corpore, et tota in qualibet parte, et per consequens non probaretur per hoc argumentum potentiam infinitam non esse in magnitudine,quia si ponitur tota in toto, et tota in qualibet parte, non oportet tunc ponere magnitudinem infinitam.
(e) Exemplum de calore in igne, qui licet sit aequalis intensionis in parte et in toto, patet, quia si calor sit in igne quantitatis cubitalis et extensus in tota illa quantitate, et ille calor sit intensus ut quatuor, data quacumque parte quantitativa illius caloris,erit intensa ut quatuor, ut patet, et tamen calor extensus in tota illa quantitate est efficacior quam sit in una parte illius quantitatis, et hoc patet per experientiam.
(f) Sed quid hoc ad propositum, quod omnino talis potentia non sit in magnitudine? Respondeo conjungendo huic (scilicet quod potentia infinita non est in magnitudine) illam conclusionem, quam prius probavit Philosophus, quod scilicet tale potens est sine materia: sequitur propos tum, quia omni extensione aliquid
extenditur, vel si extensio, puta aliqua superficies, erit aliquid per se existens, aliquid esset forma informans extensionem extensa per accidens ; si enim esset superficies cubitalis separata, quae diceretur extensa per se, et albedo informaret illam, illa albedo erit extensa per accidens, etc. Si ergo potentia infinita ponatur in magnitudine, quaeritur quid est illud quod est extensum ipsa magnitudine ? non ipsa potentia infinita, quia illa non posset esse extensa, nisi in magnitudine infinita, et illa non est dabilis, nec ipsa perficit ipsam, sicut forma materiam, id est, quod ipsa potentia infinita non perficit illam magnitudinem, sicut forma perficit materiam, quia potentia infinita non est in materia ; ergo oportet ponere materiam extensam ista magnitudine, quae materia perficeretur potentia infinita, sicut materia mixta, vel corpus mixtum extenditur magnitudine per se extensa et perficitur per animam intellectivam non extensam, sed nulla materia est in habente talem potentiam ex praeostensa conclusione Philosophi ; ex illa igitur, et materialitate praeostensa per Philosophum, et modo ostensa in ista conclusione ista habet ratio efficaciam. Dicit enim sic Aristoteles : Quoniam autem aliam substantiam aeternam non mobilem abstractam a sensibilibus esse manifestum est ; et ibi Commentator facit rememorationem de hoc, quod declaratum est prius, scilicet substantiam aeternam esse non mobilem et abstractam ab omnibus materialibus, vide text. cum commento text. com. 4.