Determinato de scientia dei, hic magister secundo determinat de potentia ejus; et dividitur in partes duas: in prima magister ostendit universalitatem potentiae ipsius, secundum quam omnipotens dicitur; in secunda excludit quorumdam errorem, potentiam dei limitantium, 43 dist.: quidam tamen de suo sensu gloriantes, dei potentiam sub mensura coarctare conati sunt. Prima in duas: in prima inquirit, quare deus omnipotens dicatur; in secunda quaestionem determinat, ibi: quod enim deus omnia possit, pluribus auctoritatibus comprobatur. Et dividitur in duas: in prima determinat quaestionem tenendo alteram partem; in secunda solvit ea quae pro parte reliqua inducuntur, ibi: ex quibusdam autem auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotentem, quia quidquid vult potest. Circa primum tria facit: primo ostendit veritatem, scilicet quod deus omnia possit; secundo excludit quasdam instantias, tres scilicet, quarum prima est de actibus corporalibus, secunda de peccatis, tertia de passionibus, ibi: sed quaeritur quomodo omnia posse dicatur, cum nos quaedam possimus quae ipse non potest; tertio ex dictis concludit perfectam omnipotentiae rationem, ibi: hic ergo diligenter considerantibus omnipotentia ejus secundum duo apparet.
Ex quibusdam tamen auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotentem, quia quidquid vult potest.
Hic inducit ea quae ad alteram partem quaestionis facere videntur, quod scilicet dicatur omnipotens, quia omnia potest facere quae vult; et dividitur in partes tres: in prima inducit auctoritates ad partem illam; in secunda solvit eas, ibi: sed ad hoc potest dici; in tertia assignat relationis multiplicitatem, ut videatur qualiter hoc etiam deo sit proprium, ibi: sed cave quomodo intelligas, potest quidquid vult.
Hic est duplex quaestio. Prima est de potentia dei secundum se. Secunda de his quae suae potentiae subjacent.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum potentia deo conveniat; 2 utrum in eo sit una potentia, vel plures.