Fuerunt mihi lacrymae. Hic describit, unde habeat hoc desiderium vel anxietatem. Et primo ponit causam. Secundo ponit remedium quod habet contra eam, ibi, haec recordatus sum. Et primo ponit magnitudinem suae tristitiae. Secundo ponit causam hujus tristitiae. Circa tristitiam procedit sic. Quia primo exprimit magnitudinem tristitiae; secundo effectum; tertio continuitatem. Primum ostendit cum dicit, fuerunt mihi lacrymae meae, in quas scilicet homo prorumpit ex abundanti tristitia. Et haec tristitia, vel est de peccatis impedientibus consecutionem rei desideratae, vel de molestiis aliorum.
Secundum ostendit cum dicit, panes. Panis reficit; et sic etiam lacrymae reficiunt, duplici ratione.
Una est, quia unicuique est delectabilis actio sibi conveniens. Unde tristitiae est delectabilis actio conveniens tristitiae: et lacrymatio est tristitiae actio. Alia ratio est: quia quando calor evaporat extra, minuitur; et ideo dicit, quod lacrymae sunt ei sicut panis, quasi reficientes eum. Vel sicut panis: quia sicut per panem sustentatur, ita ipse sustentatur in bono per lacrymas. Tertium ostendit cum dicit, die ac nocte; scilicet in prosperitate et adversitate.
Jer. 9: plorabo die ac nocte. Et causa hujus est, dum dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus? haec, si sunt verba gentilium, referuntur ad catechumenos; quasi dicat: nos, dicunt gentiles, habemus deum quem videmus; scilicet solem.
Sed ubi est deus vester, quem fingitis? respondete: deus videri potest, sed non a te, quia non es mundus corde. Item si dicatur Judaeo converso a Judaeo infideli: ubi est deus tuus? respondeat Judaeus conversus ad fidem: ubi sit deus meus, apparet in poena vestra, scilicet Judaeorum: quia estis dispersi.
Item sunt verba peccatoris ad virum justum in afflictione positum; quasi dicat: ubi est deus tuus? quare non liberat te de afflictione quam pateris? respondeat justus: quia haec temporalia non sunt praemium quod deus dat servis suis, sed caelestia.