CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Excludit a Deo generaliter omnem compositionem. Primo, ex ratione necesse esse ; nam si alterum componens est nece.se esse, non potest componere cum possibile
esse, quia compositum necesse esse, nequit esse ex componente possibili, neque potest componere cum alio necesse esse; tum quia est in ultima actualitate ; tum quia compositum esset bis necesse esse; tum tertio, quia fleret necesse esse, per id, quo ablato, non minus esset necesse esse. Secundo, ex ratione infiniti, cui repugnat esse partem, quia haec excedi potest, illud non. Tertio, infinitum non est componibile ex finitis, ut patet, neque ex infinitis, quia plura infinita non sunt dabilia, ex dist. 2. quaest. 1. Solvit argumenta et duo dubia de perfectione simpliciter.
Secundo probo (a) generaliter propositum.
Primo ex ratione necesse esse, iuia si primo sit compositum, sint componentia A et B, quaero de A si sit formaliter ex se necesse esse, aut non, sed possibile esse ? Alterum enim horum oportet dare in quacumque re sive natura, ex qua aliud componitur. Si est ex se possibile esse, ergo necesse esse ex se componitur ex possibile esse, et ita non erit necesse esse ex se. Si autem A est ex se necesse esse, igitur est ex se in ultima actualitate, et ita cum nullo facit per se unum. Similiter si A est ex se necesse esse, compositum erit necesse esse per A, et pari ratione erit necesse esse per B, et ita erit bis necesse esse; erit etiam compositum necesse esse per aliquid, quo sublato nihil minus erit necesse esse, quod est impossibile.
Secundo ostendo generaliter propositum per rationem infinitatis, et primo, quod Deus non sit componibilis per hoc, quod omne componibile potest esse pars alicujus totius compositi, quod est ex ipso et alio componibili ; omnis autem pars potest excedi ; contra rationem autem infiniti est posse excedi, ergo infinitum non est componibile, sed Deus est infinitus, ergo non est componibilis.
Et confirmatur ratio, et quasi idem est, quia omne componibile caret perfectione illius, cum quo componitur, ita quod illud aliud componibile non habet in se omnem perfectionem, et omnimodam identitatem cum illo, quia tunc non posset cum illo componi; nullum autem infinitum caret eo cum quo potest aliquo modo esse idem, imo omne tale habet in se secundum perfectam identitatem, quia alias posset intelligi perfectius, puta si haberet illud in se, sicut compositum habet, et istud infinitum non habet: contra rationem autem infiniti est simpliciter, quod ipsum possit intelligi perfectius, vel aliquid perfectius eo. Et ex hoc sequitur ulterius, quod sit omnino incompositus, quia si sit compositus, aut ex finitis aut ex infinitis. Si ex infinitis, nullum tale est componibile, ex probatis. Si ex finitis, ipsum non erit infinitum, quia finita non reddunt aliquid infinitum in imperfectione, sicut modo loquimur.
Ad primum (b) argumentum dico, quod simplicitas est simpliciter perfectionis, secundum quod excludit componibilitatem vel compositionem ex actu et potentia, vel ex perfectione et imperfectione, sicut dicetur in sequenti quaestione. Non tamen sequitur, quod omnis creatura simplex sit perfectior creatura non simplici, quia aliquid quod est simpliciter perfectionis, potest repugnare alicui naturae limitatae, et ita illa non esset simpliciter et perfecte talis natura, si haberet illud quod repugnat sibi, sicut canis non esset simpliciter canis perfectus, si esset sapiens, quia repugnat sibi sapientia. Similiter alicui naturae limitatae potest repugnare aliqua perfectio simpliciter, et aliqua non: et tunc non sequitur illam naturam esse perfectiorem cui competit talis perfectio, quam cui repugnat, maxime quando illi cui ista repugnat, convenit alia perfectio simpliciter, quae forte est simpliciter perfectior illa alia repugnante. Exemplum, actualitas est perfectio simpliciter, et simplicitas est perfectio simpliciter: composito autem convenit major actualitas, licet non major simplicitas, materiae autem licet conveniat simplicitas. non tamen tanta actualitas quanta competit composito. Simpliciter autem actualitas est perfectior simplicitate, et ita simpliciter perfectius potest esse illud cui convenit actualitas sine simplicitate, quam illud cui convenit simplicitas sine actualitate.
Sed hic videntur duo dubia. Unum, quomodo perfectio simpliciter erit perfectio ubicumque sit, cum de ratione simpliciter perfectionis sit, quod ipsum sit simplici ter melius, quam non ipsum in unoquo que, secundum Anselmum Monol. 15. Secundum dubium est, quomodo una perfectio simpliciter est perfectior alia absolute.
Ad primum dico (c), quod illa descriptio debet sic intelligi, quod perfectio simpliciter est melius, non tantum suo contradictorio: (ita enim quodcumque positivum est melius, et simpliciter perfectius sua negatione, imo nulla negatio est perfectio aliqua formaliter.) Sed intelligitur sic esse melius ipsum quam non ipsum, id est, quolibet suo incompossibili, et tunc debet intelligi hoc quod dicitur, in quolibet est melius, considerando quodlibet praecise inquantum suppositum, non considerando in qua natura illud suppositum subsistat: considerando enim aliquod inquantum subsistit in aliqua natura, potest aliqua perfectio simpliciter esse non melior sibi, quia incompossibilis ut est in tali natura, quia repugnat tali naturae, tamen ei inquantum praecise subsistens non repugnat: sed si hoc modo consideretur illam habere, erit simpliciter perfectius ens, quam si haberet quodcumque sibi incompossibile.
Ad secundum (d) dubium dico quod requirit declarationem quis sit ordo perfectionum simpliciter, et modo breviter supponatur, quod aliquis ordo perfectionis sit inter eas,ita quod una ex ratione sui est perfectior alia praecise sumpta: licet quando quaelibet est in summo, sint tunc omnes aeque perfectae, quia infinitae, quaelibet tunc est infinita, de hoc alias dicetur.
Ad secundum principale dico, quod dare . alicui esse formaliter, necessario ponit limitationem, quia sic dans esse, non includit per identitatem illud cui dat esse, nec potest separari a sic dare esse imperfectio, quia nec limitatio, nec etiam dependentia omnimoda: licet enim separaretur ab eo dependentia ad materiam, semper tamen manet dependentia ad efficiens, virtute cujus forma informat materiam.
Et si instetur de Verbo, quod dat esse naturae humanae, dico quod hoc non est dare esse formaliter, sicut patebit lib. 3. dist. 1. q. l.et 5.
Ad tertium dico, quod sapientia secundum illam rationem, secundum quam est species qualitatis, et accidens in nobis, non est ejusdem rationis in Deo, sicut melius patebit in quaestione illa : Utrum Deus sit in genere, distinctione ista 8.