IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Ad quartum dubium dico, etc. Resolvit, quod inhaerentia non sit passio accidentis absoluti, sed accidens per accidens ; et sic tenet de omni unione absoluti ad absolutum, ut formae ad materiam, naturae assumptae ad Verbum divinum, ut tenet in locis citatis supra, et hic universaliter. Et probat, quia neutrum ex ratione sui, aut utrumque simul sunt causa talis unionis, quia possunt separatim esse sine tali unione, ad quam sunt in potentia passiva, quae virtute efficientis tantum reducitur ad actum, et Deus potest quodcumque absolutum facere sine eo quod non est de essentia ejus.
Contra hoc aliqui objiciunt. quod tollat compositionem per se substantialem, nisi unio sit substantialis modus. Respondetur, negando antecedens, quia non ex unione fit compositio per se, sed ex actu et potentia per se, quae proportio servatur in partibus, quia neque per unionem forma habet quod sit actus, neque quod sit actus per se, sed ex natura sua. Idem patet de potentia, quae seipsa talis est.
Unio autem se habet per modum applicationis causarum intrinsecarum, et per modum conditionis ; quod autem sit in se accidens, non refert, quia applicatio causae efficientis ad subjectum, ut producat formam substantialem, non tollit generationem aut productionem esse substantialem, quamvis in se sit applicatio accidens ; imo cum conditio debeat esse alterius rationis a causa, magis sequitur unionem partium substantialium esse accidens, quam substantiam, sicut unio accidentis absoluti est respectus, et non absolutum ; in relationibus vero quae seipsis uniuntur, non per aliquid diversum realiter superadditum unio est relativa.
Dicit praeterea, unionem non esse passionem accidentis absoluti, sed accidens per accidens, ac proinde passionem immediatius se habere ad albedinem, verbi gratia, quam inhaerentiam, quia illa manet in albedine separata. Dicit quod forma unitur virtute efficientis, quia quod efficit compositum, efficit unionem et formam in subjecto ; quod subjectum quandoque habet, qua agens, et includit virtutem producendi in se formam.
Respondet secundo ex fundamentis aliorum, quasi ad hominem ; dicunt enim quod accidens variabile non insit alicui, nisi mediante accidente invariabili; hoc accidens invariabile dicitur ab eis proprietas, qua necessario et semper inest, et omni. Haec principia non approbat Doctor, ut patet hic, ut in 2. dist. 16. quoest. 1. et dist. 25. in qua impugnat illud principium, asserens illud quod est variabile, reduci ad ipsam substantiam, quae invariabilis est, verbi gratia, actum voluntatis ad ipsam voluntatem. Et quidquid sit, saltem eo dato, sequitur inhaerentiam accidentis absoluti non esse proprietatem, quia est accidens variabile ; ergo supponit aliquid prius invariabile. Secundum haec principia replicat hoc fundamentum esse debile, quia calor in igne est invariabile, in ligno variabile.