Haec recordatus sum. Supra posuit Psalmista suum desiderium, et causam desiderii; hic autem ponit remedium contra causam, scilicet tristitiam: et circa hoc duo proponit sive facit. Primo ponit remedium ex parte propriae meditationis. Secundo ex parte divini auxilii, ibi, ad meipsum. Circa primum duo facit. Primo proponit remedium. Secundo per hoc remedium tristitiae impedimentum, ibi, quare tristis. In remedio proponit primo meditationem.
Secundo mentis delectationem, ibi, effudi.
Et assignat hujus rationem, ibi, quoniam transibo.
Dicit ergo, haec recordatus sum, scilicet improperia infidelium dicentium. Ubi est deus tuus: Thren. 3: memoria memor ero. Et habui consolationem mentis, quia effudi in me animam meam.
Quando liquor diffunditur, dilatatur. Unde, quia latitudo cordis pertinet ad laetitiam, quae quaedam delectatio est, ideo in effusione animae designatur delectatio. Ps. 61: effundite coram illo corda vestra.
Alia littera habet, effudi super me animam meam.
Et secundum hoc aliter legitur: et est sensus: dicunt, ubi est deus tuus? et ego haec recordatus primo quaesivi insensibiles creaturas si invenirem deum meum: sed inveni in eis quaedam dei vestigia: Rom. 1: invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt conspiciuntur. Sed ultra processi in rebus intellectualibus animae. Et effudi super me animam meam, idest solicite discutiens quaesivi quicquid est in eis, quasi coram me ponens omnia; sicut qui extrahit de vase omnia, ut discutiat quicquid sit intus: et tamen non est ibi deus meus. Sed est adhuc aliquid supra hoc: et hoc feci: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum dei; quasi dicat: totum solatium quod habere possem, est spes tendendi in deum. Et dicit duo: scilicet quo tendat, et quomodo, ibi, in voce etc.. Circa primum accipienda est talis imaginatio. In veteri testamento erat duplex locus divino cultui deputatus, scilicet tabernaculum, de quo habetur Exod. 36.
Postea crescente populi statu et religione aedificata est domus dei, scilicet templum: non ut tabernaculum, sed ut res fixa. Et hanc voluit facere David, sed prohibitus est a deo. 2 Reg. 7: numquid aedificabis mihi domum? item 1 Paral. 17: sed promissum est ei quod filius suus aedificaturus esset domum dei: unde ipse paravit impensas: et ideo dicit, dicunt mihi: ubi est deus tuus. Et ergo haec recordatus delector quod inveniam eum: et ideo toto affectu tendam in eum. Et transibo in locum tabernaculi admirabilis; quasi dicat: non quiescam donec inveniam eum. Et dicit, transibo; quia per tabernaculum, quod erat mobile, signatur status praesentis ecclesiae; quae non est perpetua, nec stabilis nisi usque ad consummationem saeculi, et tunc transferetur. Et hoc dicitur Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus, idest praesens ecclesia cum hominibus, idest donec homines erunt in vita illa. Et ex hoc transibo ad stabilem domum dei: Psal. 64: replebimur in bonis domus tuae: joan. 14: in domo patris mei etc.. Et sic innuit ire in tabernaculum mirabile et in domum dei. Et dicitur in tabernaculum mirabile, propter mirabilia quae facit sanctis suis.