CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secundo probo generaliter propositum, scilicet, quod primum sit summe simplex, et primo probatur ex ratione necesse esse, etc. et arguatur eodem modo sicut supra dist. 2. quaest. 1. argutum est, probando, quod non possunt esse plura necesse esse.
Secundo ostendo generaliter propositum, per rationem infinitatis. Et primo, quod non sit componibilis, quia omne componibile habet rationem partis, sed infinitum non habet rationem partis, ut infra probabitur quaestione immediate sequenti.
Praeterea, omne componibile alteri est imperfectum, patet ista, quia si est alteri componibile, caret perfectione illius alterius: non enim continet illam per identitatem realem, quia tunc non esset componibile illi, ut supra patuit dist. 5. q. 2.
sed infinitum nullam imperfectionem includit, ergo. Et patet littera.
(b) Ad argumenta principalia. Respondet ad primum. Et in ista responsione sunt multa dicta. Primum, quod simplicitas, ut excludit omnem componibilitatem, et omnem compositionem est perfectio simpliciter. Non tamen ex hoc sequitur, quod omnis creatura simplex sit perfectior creatura non simplici, etc.
(c) Secundum dictum, quod descriptio perfectionis simpliciter data ab Alexandro sic debet intelligi, quod perfectio simpliciter est melius non tantum suo contradictorio, etc. Hoc prolixe exposui supra dist. 2. part. 2. quaest. 1.
(d) Tertium dictum est, quod inter perfectiones simpliciter absolute sumptas, est ordo, ita quod una ex sua ratione formali est perfectior alia ; intellectualitas enim est perfectior sapientia, et tamen utraque est perfectio simpliciter, nulla enim ex sua ratione formali necessario includit aliquam imperfectionem, quia si sic, non posset reperiri formaliter in Deo.
Quartum dictum : Quaecumque perfectio simpliciter accepta in summo gradu sibi competente (ut cum dicimus sapientia infinita, intellectualitas infinita) ut sic una non est perfectior alia, nec enim Deitas, (ut formaliter infinita) est intensive perfectior bonitate formaliter infinita. Reliqua patent.
Quidam novus expositor sancti Thomae in lib. de Ente, et essentia, arguit contra Scotum probando, quod simplicitas non sit perfectio simpliciter. Et primo praemittit quid sit perfectio simpliciter, exponit Anselmum eo modo, quo Scotus exponit in 1. dist. 2. parte. 2. quaest. 1. et dist. 8. quaest. 1. et diffusius in quodlib. quaest. 6. et hanc expositionem ipse approbat. : Deinde arguit sic : Nulla negatio est perfectio simpliciter, sed simplicitas est negatio formaliter, ergo. Probatur minor, quia simplicitas nihil aliud est quam negatio compositionis, unde non est perfectio, sed negatio perfectionis. Et addit sic : Propterea, et deficit hic modus arguendi. In individuo entis quodlibet incompossibile simplicitati dicit imperfectionem ; ergo ipsa simplicitas est melior in unoquoque quam non ipsa, et consequenter perfectio simpliciter ; oportet enim addere in antecedente, et ipsa dicit perfectionem, quod falsum est, quia negativum praedicatum est: haec ille.
Secundo arguit sic : Nulla perfectio simpliciter salvatur in relatione ut relatio est, simplicitas autem salvatur in relatione ut relatio est, et singulariter patet de relatione divina ut paternitate, quae secundum Scotum nullam perfectionem includit, et tamen est simplicissima, licet hic expositor hoc non tangat.
Tertio arguit sic : Nihil, quod dividitur per quantum et non quantum, est perfectio simpliciter; patet, quia ens non quantum nullam perfectionem includit, ut patet a Scoto in quaest. 1. quodl. ergo multo minus nec divisum. Sed simplicitas dividitur in simplicitatem relativam et absolutam, et simplicitas relativa dicitur non quanta, quia nullam perfectionem includit, et praecipue relatio divina, ut patet expresse a Scoto in 1. dist. 1. et in quodl. q. 3. et 5. et alibi; ergo simplicitas non est perfectio simpliciter.
Si dicatur ad ista, quod relatio formaliter sumpta non est simplex, sed simplicitas praedicatur de eo denominative, hoc non evadit argumenta, quia simplicitas relativa est passio relationis: secundum hos autem est modus intrinsecus. Impossibile est autem, quod alterum horum sit perfectius eo cujus est, ut arguatur sic : Nulla passio est major entitatis suo subjecto, simplicitas denominans relationem, est ejus passio, sicut universaliter passio superioris est passio inferioris, licet non primo ; ergo simplicitas denominans relationem est majoris perfectionis ipsa relatione, sed relatio non est quanta, ergo nec simplicitas relativa est quanta, ergo nec perfectio simpliciter. Similiter arguere potes, si dicant quod simplicitas sit modus, quod tamen minus consonum veritati videtur. Substantiae ergo immateriales, non ratione simplicitatis sunt perfectiores essentiis substantiarum compositarum, sed ratione simplicitatis subsistentis et adunantis in se tantum perfectionem ita indivise, qua gaudent. Haec ille novus expositor.
Respondeo ad rationes novi expositoris. Ad primam, negatur, quod simplicitas sit tantum negatio compositionis: sicut enim actualitas dicit gradum intrinsecum illius, cujus est positivum, ita etiam est simplicitas. Et sicut unitas ex consequenti dicit indivisionem a se, et divisionem a quolibet alio, tamen dicit aliquod positivum respectu entitatis, cujus est unitas ; sic simplicitas licet ex consequenti dicat negationem compositionis, tamen ultra illam dicit aliquod positivum respectu entitatis cujus est, per quod positivum convenit sibi negatio compositionis, et sibi repugnat affirmatio compositionis, et ideo oportet ipsum probare, quod simplicitas sit tantum negatio.
Ad secundum de relatione, dico praemittendo aliqua. Primum, quod perfectio simpliciter est de se talis entitas, cui non repugnat infinitas intensiva, et in summo accepta erit formaliter infinita, et per consequens omnis perfectio simpliciter includit perfectionem, et necessario excludit imperfectionem. Secundum, si perfectio simpliciter ponitur esse ens quantum, vel contineri rub ente quanto, tantum competere potest supposito entis quanti: et ideo si ponatur relatio ens non quantum, puta paternitas, tunc paternitati ut suppositum entis, sibi repugnat omnis perfectio simpliciter, ad hoc enim ut sibi non repugnet requiritur ut suppositi entis quanti. Istis praesuppositis, dico quod simplicitas, quae ponitur ens quantum, vel ponitur contineri sub ente quanto, erit perfectio simpliciter, quia ut sic, ex sua perfectione intrinseca excludit omnem compositionem.
Cum ergo dicit, quod relatio, ut relatio est simplex, hoc indiget probatione. Et patet instantia de relatione in genere, quod etsi non sit composita ex re. et re, potest tamen dici composita ex realitate et realitate, sicut quaelibet species componitur ex realitate generis et differentiae. Posito etiam, quod non sit composita ex realitate et realitate, est tamen alteri componibilis, et sic non summe simplex. Et posito etiam quod dicatur simplex, non tamen erit simplex illa simplicitate, de qua in proposito loquitur, posito quod ipsa non sit ens quantum.
Et quod dicit de paternitate in divinis, dico primo quod ipsa non est ens quantum, et per consequens non est simplex simplicitate includente ens quantum. Dico secundo, quod oporteret probare, quod paternitas ex sua ratione formali quidditativa non possit esse alteri componibilis: licet enim ut comparatur ad essentiam divinam nullo modo sit componibilis cum illa, propter infinitatem et simplicitatem essentiae divinae, propter quam transit in perfectissimam identitatem realem, ut patet a Doctore supra dist. 5. q. 2. et infra dist. 26. non tamen probat quod non sit componibilis alteri realiter distincto, si ad illud comparetur.
Ad tertium negatur simpliciter quod simplicitas, de qua in praesenti loquimur, sit indifferens ad ens quantum, et non quantum, quia ipsa est tantum ens quantum. Dico ultra ad omnia ista, quod non sequitur : Simplicitas est perfectio simpliciter ; ergo quaelibet simplicitas est perfectio simpliciter. Patet instantia, quia entitas est perfectio simpliciter, patet, quia sibi non repugnat infinitas intensiva: ergo quaelibet entitas erit perfectio simpliciter. Non sequitur, sufficit enim ad perfectionem simpliciter quod possit reperiri in aliquo, quod sit formaliter infinitum: et sic dicimus, quod entitas est perfectio simpliciter, quia aliquod suppositum entitatis est formaliter infinitum, patet de entitate, quae est essentia divina.
Sic dico in proposito, quod simplicitas est perfectio simpliciter, quia in aliquo est formaliter infinita ut simplicitas, quae est modus intrinsecus essentiae divinae. Sicut etiam dicimus, quod bonitas est perfectio simpliciter, non tamen quaelibet bonitas contenta erit formaliter perfectio simpliciter, sed sufficit quod aliqua bonitas in summo accepta sit formaliter infinita, ut bonitas divina, quae est perfectio attributalis essentiae divinae formaliter infinitae. Quare enim dicimus, quod humanitas non est perfectio simpliciter ? quia in aliquo non potest reperiri ut sit formaliter infinita, et omnino illimitata ; data enim quacumque humanitate, etiam perfectissima, semper erit limitata. Et ideo apparet quomodo non sequitur, simplicitas ut simplicitas est perfectio simpliciter, ergo quaelibet simplicitas erit perfectio simpliciter, non sequitur. Sufficit enim quod aliqua simplicitas contenta sub simplicitate in communi, sit perfectio simpliciter, et talis erit in proposito simpliciter in essentia divina, et cujuscumque attributi, etc.