IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Solvendo primum argumentum, solvit tria dubia. Primum utrum aptitudo sit idem, vel distinctum ab,eo cujus est; et respondet esse idem. Secundum, an accidens meritum habeat oppositum modum ei quem habuit. Respondet tantum carere respectu extrinseco unionis ad subjectum. Tertium, utrum accidens separatum posset se unire subjecto praesenti ; et respondet negative.
Ad (a) argumenta principalia.
Ad primum dico, quod accipiendo per se esse, et esse in alio uniformiter, scilicet prout per se esse regat aptitudinem ad inhaerendun, et esse in alio affirmat illam aptitudinem, sic ista duo proportionaliter conveniunt, primum substantiae, et secundum accidenti: et tunc non plus sequitur, nisi quod accidens non possit esse ens per se, cui repugnet inhaerere, sicut nec substantia potest esse ens, cui conveniat aptitudo inhaerendi.
Et si velis accipere utrumque actualiter, scilicet actualiter esse per se, et actualiter esse in alio, dico quod ut sic non dividunt, nec sunt propria istis dividentibus, scilicet substantiae et accidenti. Nec mirum, quia ex parte illius per se primus intellectus infert secundum: repugnantia enim ad inesse infert non inesse.
Sed ex alia parte non sic, sed est fallacia consequentis, est aptum inesse, ergo inest.
Et si quaeras de ista aptitudine inhaerendi, vel ineptitudine quid sit, et qualiter se habeat ad albedinem, an scilicet insit sibi, et an per aliam inhaerentiam, et si in infinitum. Si etiam quaeras de quantitate, vel etiam albedine per se existente, an habeat oppositum modum essendi illi, quem habet, quando est in alio. Et videtur quod sic, quia per se, et in alio, quomodocumque accipiantur, sunt opposita inter se. Sed oppositum videtur, quia idem esse est, ut dictum est prius, et per consequens idem modus ipsius esse. Si tertio quaeratur, an istud accidens ex sua aptitudine posset actualiter inesse, si fieret substantia in actu, quae esset nata informari eo.
Ad primum, aptitudo nihil aliud absolutum est a natura illius, cujus est aptitudo. Quod non aliud absolutum, patet: sed nec aliud, ut respectus aliquis realis actualis: nihil enim dicit, nisi quod naturae congrueret tale quid; ideo autem competit isti naturae, seu non repugnat, quia haec natura est haec natura.
Ad(b) secundum dico, quod modi essendi possunt intelligi, vel quod variant ipsum esse, vel quod ponant aliquam diversitatem posteriorem ipso esse. Primo modo sicut est idem esse accidentis in pane et sine pane, ita idem modus essendi secundo modo variatur, quia esse illud in pane fuit subjectum cujusdam respectus realis ad panem: quando autem est per se, privatur illo respectu, et per hoc patet, quod dicunt diversum modum circa esse, ponendo respectum ad aliud. et privando.
Ad tertium, patet ex illo quarto dubio prius soluto, quia accidens non potest se unire effective sub jecto. Unde si Deus reduceret sub stantiam panis, et nihil aliud face ret, remaneret accidens sine subjecto, sicut modo, nec uniretur substantiae panis tanquam forma per virtutem illius accidentis, dico effective.
Et (c) si arguas, miraculum est, quod non inest; ergo cessante impedimento inhaerentiae, scilicet non existentia subjecti, cessabit miraculum, et totaliter inerit. Respondeo,aliquid positum in esse, miraculose, permanet in illo esse quousque ab aliquo agente transmutetur. Ad secundum dico, quod prius et posterius possunt intelligi vel actualiter, vel secundum aptitudinem. Si accipias uniformiter, concedo quod posterius naturaliter non potest esse sine priori; sed si accipias, quod posterius secundum aptitudinem, non potest esse sine priori actualiter, nego. Quod enim est prius aptitudinaliter, si non sit, non est prius: si etiam sit, et tollatur dependentia posterioris ad ipsum per aliquid aliud prius utroque, nec sic est actu prius, et hoc modo est in proposito. Unde, dico quod istud accidens non est actualiter posterius ad substantiam panis, sed tantum aptum natum esse posterius ad illud tanquam ad aptitudinaliter prius.
Et si arguas, nullum respectum specialem posterioris habet ad Deum, quem prius non habuit; ergo non magis suppletur per actionem divinam illa prioritas panis nunc quam prius, et istud posset esse objectio contra tertiam conclusionem principalem, et contra probationem ejus, quomodo causa prima extrinseca possit supplere causalitatem cujuscumque alterius causae extrinsecae, cum non possit habere in se prioritatem causae secundae,nec per consequens videtur terminare posterioritatem in causato correspondentem proprie illi prioritati. Respondeo, unica prioritas illimitata potest terminare posterius simpliciter. Contra non aliter terminat nunc quam prius, sed non terminavit totaliter prius. Respondeo, aliqui respectus erant prius in posteriori, quod est fundamentum, qui modo non sunt: et hoc est possibile, quia erant extrinsecus advenientes isti fundamento: illi ergo respectus prius erant terminati, et modo non sunt terminati, concedo, quia nec sunt; sed unicus respectus, qui prius fuit terminatus ad simpliciter primum, est modo terminatus, et terminatio illius unius sufficit ad esse fundamenti talis respectus.
Contra, ergo illis aliis dependentiis non dependebat prius fundamentum essentialiter, quia sine , terminis illarum dependentiarum primus respectus ejus ad simpliciter primum sufficiebat ad esse fundamenti totalis; quod autem habet quidquid requiritur ad sui esse in priori signo, in secundo non dependet ad aliquid essentialiter.
Respondeo, ista deductio bene videtur tangere ordinem causarum secundarum, et necessitatem illius ordinis, propter quem ordinem dictum est Philosophum negare possibilitatem separationis in proposito. Vel si ille ordo non est necessarius, est difficile videre quomodo causa secunda est causa effectus ; cum illud non sit causa sine quo, ab alio prius naturaliter causatum habet totaliter esse. De hoc quaere lib. 2. dist. 1. quoest, 1. Ad tertium de definitione, re-, sponsum est respondendo ad dubia mota contra tertiam conclusionem. Restat tamen ibi unum verbum, quia probatur quod illud quod cadit in definitione, necessario requiritur ad esse ejus, sicut correlativum ad esse correlativi. Respondeo, hoc ideo est, quia istud est relativum, nec est alia ratio, quare necessario requirit terminum, non enim, quia accidens, imo si esset relatio et non accidens, sicut relatio in Divinis, adhuc requireret terminum. Sed illud definitum, de quo loquimur, est absolutum: ideo non requirit additum, sicut respectus terminum, sed sicut causam aliquam extrinsecam, et quaelibet talis non necessario requiritur praeter primam.
Ad quartum dico, quod album potest intelligi dupliciter: uno modo ut importat formam talem sub tali modo significandi, et hoc per se significat. Unde secundum Philosophum in Praedicamentis, album solam qualitatem significat, quod verum est, tamen sub alio modo significandi quam albedo. Alio autem modo, ut communiter . accipimus per album, et hujusmodi concreta, totum compositum ex subjecto et forma. Si primo modo, argumentum habet majorem evidentiam; nam de secundo modo, patet quod non oportet, si albedo est, quod album sit. Sed de primo modo dico, quod de virtute sermonis, nec oporteret tunc concedere, quod si albedo est, quod album sit, quia etsi forma sit, quae apta nata est inhaerere subjecto, non oportet quod ipsa sit sub tali modo essendi, scilicet sub actuali inhaerentia ad subjectum ; album autem significat ipsam sub tali ratione actualiter inhaerentis.
Et si objicias, quod nomen tam adjectivum quam substantivum abstrahit a tempore: ergo album non significat actualem inhaerentiam formae ad subjectu n, quia tunc consignificaret tempus praesens. Respondeo, tunc concederetur quod sicut albedo est, ita et album est: nec sequeretur, ergo aliquid tanquam subjectum est album, quia nec in antecedente hoc ponitur, neque per significatum, neque per modum significandi. Istud facilius concederetur de quantitate. Sicut enim conceditur hic quantitatem esse, ita et quantum esse, nec tamen conceditur hic aliquam substantiam perfici quantitate.