IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Deum diligere omnia diligibilia. Quod sit intelligens et volens, probat 1. dist. 2. quaest. 2. num. 20. Quodque se intelligendo et volendo, beatus, probat, 1. dist. I. quaest. 1. Quod alia diligat, patet, quia sicut omnia intelligit, quia ejus intellectio est infinita, ita omnia volibilia vult, quia ejus volitio est infinita. Possibilia diligit inefficaciter seu complacenter tantum ; efficaciter vero diligit omnia illa, quibus tribuit verum esse reale. De quo 1. dist. 47. si naturale lanium dat, erit dilectio naturalis ; si. supernaturale, supernaturalis erit dilectio. I
Hic sunt tria videnda. Primo, quod Deus diligit omnia. Secundo, quod ille actus non est proprius alicui personae. Tertio, quod est unus actus, et in hoc dicetur quomodo aequaliter et inaequaliter, est respectu omnium.
Primum probatur (a), quia sicut ostensum est dist. 2. primi, quaest, I. Deus est intelligens et volens, et per consequens beatificabilis ; non autem praecedit in eo potentia actum, quia tunc esset imperfectus) igitur est beatus, et non nisi intelligendo et volendo se, quia nullum aliud objectum potest creaturam rationalem beatificare, ex d. 1. primi quaest. 1. igitur actu intelligit et diligit se.
Quod etiam alia, probatur, quia sicut omnis intellectus potest in quodlibet intelligibile, ita omnis voluntas in quodlibet volubile ; igitur voluntas divina potest diligere omnia diligibilia alia a se.
Objicitur hic (b), quia tunc simul diligeret contraria, quia utrumque habet rationem diligibilis. Haec conclusio est concedenda de se in naturis, quae sunt contrariae ; sed non diligit ea simul eidem susceptivo, quia hoc non est diligibile; quaedam tamen diligit, dilectione efficaci, puta illa, quae aliquando producit in esse: quaedam volitione quadam complacentiae non efficaci, quae tamen nunquam producet in esse: ostenduntur tamen ab intellectu suo, ut possibilia habere tantam bonitatem, sicut illa quae diligit dilectione efficaci. Ad hanc autem conclusionem (e), quae supponitur probata ex dist. 2. primi, scilicet quod Deus sit formaliter volens, ponitur una ratio, quia esse volentem est perfectio simpliciter ; in omnibus enim dividentibus ens, nobilius dividens ens est perfectio, scilicet simpliciter. Si enim ens dividatur per voluntarium et non voluntarium, simpliciter perfectius dividens est voluntarium; ergo est perfectio simpliciter.