IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad argumenta principalia, etc. Responsio ad primum argumentum cum motis dubiis patet ex littera, et ex dictis supra.
(b) Ad secundum dico, etc. Dicit accidens, quod est posterius substantia secundum aptitudinem, non esse posterius naturaliter secundum actum, ita ut aliter non possit esse nisi in substantia. Intelligit prius naturaliter, et posterius naturaliter, de priore et posteriore secundum ordinem essentialem, et infert inseparabilitatem; sic ergo non est accidens in actuali existentia, posterius substantia panis, sed contingenter tantum, sicut illud causat contingenter ; praeveniri autem potest a Deo, et separari accidens a subjecto, supplendo concursum subjecti, qua Deus est prior utroque naturaliter, et causa prima utriusque, continens in se eminenter causalitatem subjecti, licet in alio genere.
(c) Et si arguas, etc. Hc replicat contra eamdem solutionem, quia jam Deus non se habet ad accidens separatum aliter, quam antea se habebat, nec accidens separatum dicit aliam dependentiam a Deo, diversam ab illa, quam habuit conjunctum ; ergo vel tunc non dependebat accidens a substantia panis, vel nunc aliter a Deo dependet. Dato primo, sequitur quod causa secunda, aut subjectum nihil concurrant ad productionem accidentis, quia illa dependentia ad Deum sufficit ad conservationem accidentis separati ; illa etiam sufficient ad terminandam dependentiam totalem accidentis in fieri, et sic tollitur ordo causarum secundarum, et efficientia seu causalitas, maxime subjecti respectu accidentis.
Haec objectio difficilis est prima facie, ad quam supra responsum est in prima parte quaestionis, conclusione tertia, excepto illo inconvenienti, quod adducitur hic de ordine causarum. Amplius urgetur : eodem concursu, quo Deus producit effectum concurrentibus causis, non produceretur effectus seclusis illis, alias idem bis saltem ex parte produceretur, quia produceretur totaliter a Deo secundum totam dependentiam essendi, produceretur etiam a causis secundis in suo genere: hoc perinde repugnat, ac repugnat produci eumdem effectum simul a duabus causis totalibus, vel jam praeexistens reproduci de novo, quia eodem modo supponeretur esse, et non esse simul in priori casu, sicut in secundo casu ; ergo similiter vel non conservatur accidens a subjecto, deficiente tali conservatione, debet concursus Dei conservativus esse alius et alius, et non idem. Praeterea, per hunc concursum seu influxum, quo ponitur accidens separatum a subjecto, etiam crearetur accidens, quia aequivalet creationi ; ergo est alius ab eo quo conserva -tur in subjecto.
Respondetur sistendo in dictis supra secundum mentem Doctoris, et infra quoest. 6. hujus, locis citatis, eumdem esse influxum Dei in accidens absolutum separatum, atque in accidens conjunctum, quantum ad rationem actionis seu dependentiae effectus. Pro cujus declaratione, dico primo causam secundam efficientem producto suo effectu permanente et absoluto extra se non influere amplius in esse ejus, ut patet experientia, quia manet effectus talis sine sua causa producente creata in esse ; et si sit inesse, etiam non concurrit aliter ad ejus conservationem, nisi removendo corrumpens contrarium.
Ratio hujus est, quia effectus ille respectu sui esse non est in potentia, ut jam est positus in esse, neque causa secunda potest agere, nisi respectu ejus, quod est in potentia ad essendum, et ut supponit subjectum in potentia ad terminum. Unde quando jam potentia est actuata per forma permanentem natura sua, desinit motus ex parte agentis creati, et succedit quies, quia nequit agere, nisi in subjectum in potentiam, et prout in potentie est, quia motus est actus entis in potentia, secundum quod in potentia ex 3. Physic,
Dico secundo, causam materialem non conservare formam, qua materialis est, et subjectum, proprie loquendo. Hoc probatur, quia causa materialis non exercet causalitatem, nisi concurrente causa efficiente sed cessat causa efficiens creata influere in formam positam in esse, quando est absoluta et permanens, loquendo de causa particulari, cujus virtute actuatur materia ; ergo cessat etiam influxus materiae novus. Ut enim genera causarum dependent a se mutuo in causando, ita cessante una causare, cessant et reliquae causare per novum influxum.
Dices manere influxum causae primae efficientis. Contra, non manet influxus ille tanquam novus, sed idem qui fovit antiquus ; ergo materia non habet aliquem influxum novum, sed eamdem causalitatem, quae fuit antiqua, ad ipsam formam in fieri, efficiente etiam causa secunda creata. Ex virtute autem hujus causalitatis materiae, non potest convenire formae perseverare in esse, sicut neque fieri formae manet, aut motus ad ipsam, qui eodem modo fuit a materia ; nunc autem producta forma perseverat in esse, ergo non ideo forma perseverat in esse, quia materia eam sustentat, sed quia ipsa ex natura sua est permanens, et habet totum esse simul, quod non est natum desinere esse, donec subtrahatur concursus causae per se, a qua essentialiter dependet, sicut forma quae est in fluxu ex natura sua est transiens, quamvis materia ad utramque perinde concurrit sustentando. Secundo patet idem, quia materia inquantum potentia passiva non est nata habere formam, nisi virtute agentis ; ergo neque in fieri, neque in facio esse nata est habere actum, nisi virtute agentis. Si autem conservaret actum, nata esset ex se esse in actu propria pausalilate ; ergo etiam seipsam reducere ad actum etiam independenler ab agente. Tertio, materia dicit potentiam passivam ad formam oppositam, etiam ut est sub hac forma ; sed quod est per se conservalivuin formae ex natura sua, et non Ubere, non dicit inclinationem in eodem genere causae; inclinationem, inquam, de se indifferentem ad formam oppositam, ergo, etc.
Quarto, quando forma est violenta subjecto, perinde exercet causalitatem materialem respectu ejus, sicut et quando est ipsi connaturalis, quia eodem modo sustentat utramque. Sed subjectum, quod ab intrinseco inclinatur ad formam oppositam, ut aqua, qua aqua est, ad frigus, nequit habere conservativam causalitatem respectu formae oppositae contra i nclinationem naturalem sui esse et perfectionis: ergo sustentatio materiae aut subjecti formae non est conservativa formae, alias repugnaret ex natura sua ad actionem oppositam et terminum ejus.
Ex quibus sequitur, quod subjectum sustentando formam praecise, non sit causa ejus conservativa in esse ab intrinseco, neque e contra formam dependere in esse a subjecto, qua sustentans est praecise, quantum ad sui conservationem. Quamvis autem subjectum sit causa formae in sui productione quantum ad esse ejus, non ideo tamen forma conservatur in esse, quia conservatur a subjecto, sed ideo quia ex natura sua est permanens, et a causa prima conservatur.
Quando ergo recipit suum esse completum, quod recipit dependenter a materia in produci, sicut et ab aliis causis, illud manet dependentia antiqua a materia sustentatum et causatum, non quod ipsum esse semper, et in fieri sit a materia aut subjecto, et tanquam a causa per se essentiali, quia sic tantum est a causa prima.
Neque etiam illa dependentia formae ad subjectum est immediata, et secundum ordinem immediatum, quae comparari possunt ad invicem, excludendo causam efficientem eodem modo quo resultat dependentia inter prius et posterius essentialiter ex immediata comparatione terminorum, sed est dependentia resultans inter formam et materiam per comparationem utriusque ad causam efficientem, qua transmutat materiam ad actum, et qua ex modo producendi formam in esse tribuit ipsi dependentiam ad materiam, quia neque forma, neque materia ab intrinseco habent ut seipsis, et propria virtute uniantur in esse, sed hoc totum est ab agente; non potest ergo major esse dependentia formae ad materiam in esse, quam sit dependentia ejus a causa secunda, quae unit eam materiae ; haec autem non est in conservari ; ergo etiam neque a materia conservatur, licet in materia conservetur. Dico tertio, eamdem esse dependenliam ad Deum, quantum est ex parte effectus accidentis separati, quae fuit ad ipsum, ut erat conjunctum; tum quia dependentia antiqua est eadem realiter fundamento, ut saepius dictum est, quae nequit destrui non destructo fundamento, et ex alia parte repugnat eam manere, quin maneat ejus fundamentum, ut supra probatum est: tum quia accidens per separationem sui non variatur in suo esse absoluto ; idem autem esse manens idem, respective ad eamdem, a qua essentialiter dependet, natum est uniformiter dependere, quantum est ex parte sui, quia ordo essentialis posterioris ad prius quamdiu manet non variatur. Et si dicas accidens conjunctum dependisse a subjecto, non ita separatum, jam responsum est ex praecedenti non dependisse aliter, quam per inhaerentiam, quae est dependentia, quam recepit virtute agentis, et dependentia contingens et separabilis, manente suo fundamento in esse.
Dico tamen quarto, ex parte Dei esse voluntatem diversam et particularem, qua terminat illam dependentiam a voluntate universali, qua ipsum terminabat, ut fuit accidens conjunctum, quia haec terminat dependentiam accidentis, ut praecise a subjecto, et secundum inhaerentiam. Haec alia terminatur ad accidens ejusque dependentiam extra subjectum in esse separato, et sufficit haec diversitas ex parte voluntatis, ut dicatur Deus supplere alias causas, si quae sunt conservationis formae, et miraculose accidens extra subjectum conservari, quia neque accidens ipsum, neque dependentia ejus extra subjectum maneret ex vi prioris voluntatis, quae terminatur de lege ad ipsum, ut in subjecto praecise, ac proinde nova voluntas necessaria est, ut manet secundum dependentiam a Deo in esse separato. Haec ergo dependentia ipsa accidentis antiqua, ut est ad voluntatem divinam particularem et novam seu diversam, aequivalet novae conservationi et actioni, quamvis in entitate sit eadem, et praeter eam non detur novus influxus, quia superflueret, neque inesse posset, sine variatione accidentis absolute in esse effectus. Et sic patet mens Doctoris, qui negat esse novam dependentiam ex parte separati, sed antiquam, quae manet modo supradicto.
Respondetur ergo ad objectionem negando antecedens, quia et Deus aliter se habet ad accidens, separatum, non per actionem novam, sed per terminationem dependentiae novam et diversam ; dependentia etiam accidentis aliter se habet ad Deum in ratione termini, non in ratione dependentiae. Dices, variato termino formali variatur relatio: ergo et dependentia. Respondetur, quando variatio est simpliciter in termino formali, concedo, quando autem secundum magis et minus, nego. In proposito autem est variatio secundo modo, quia voluntas Dei prima, qua producebatur accidens in esse, et terminat dependentiam ejus in subjecto includitur in voluntate, qua servatur seorsum a subjecto ; ideo manet terminus formalis dependentiae, sicut manet productio in conservatione quantum ad realilatem actionis et dependentiae effectus seclusis connolatis.
Ad alia quae objiciuntur, respondeo negando primam et secundam consequentiam, et dico quod concursus, quo Deus causat effectum in fieri simul cum causis secundis, neque ex parte effectus esset sufficiens ponere effectum in esse se solo (quidquid aliqui dixerint, putantes hoc derogare perfectioni actionis divinae, quod non sequitur): unde admitto rationes ibidem adductas et causas secundas ita agere in effectum simul cum causa prima, et sicut in genere causae efficientis integrant unam causam servato ordine, ita etiam habere unum effectum. In hoc autem est differentia, quod actio primae causae sit necessaria et essentialis, aliarum causarum necessaria hic et nunc, ut sic procedit effectus a Deo, licet non simpliciter necessariae, quia alia produ ctione posset independenler ab ipsis produci, et sic actio earum est contingens. Ad consequentiam autem, quae inde infertur. Respondetur ens absolutum positum in esse, et permanens non dependere per se in sui conservatione, nisi a solo Deo; autem dependet forma absoluta a materia per se essentialiter in esse, ut probatum est, dicto secundo, sed ad summum contingenter, sive qua dependentia potest manere forma in esse. Imo minus corruptibilis est forma separata quam in subjecto, quia ut separata subest actioni divinae tantum per annihilationem, ut in subjecto etiam subest actioni causae creaturae corrumpentis, inducendo oppositam; unde sequitur a fortiori non exigere intensiorem influxum conservativum in esse separato, ut est a causa prima, quam in esse conjuncto.
Ad ultimum, quod dicitur de creatione. Respondetur, quod conservatio formae in esse separato aequivaleat creationi conservativae, quantum ad modum essendi formae, non tamen quantum ad naturam actionis et dependentiae, quia creatio est productio rei totalis perseverans ; forma autem illa fuit producta a causis secundis et Deo simul, et licet sit eadem dependentia ejus antiqua, tamen est alterius rationis a creatione, quia fuit ex materia. Ad tertium et quartum argumentum patet ex littera.