IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Primum probatur, quia sicut ostensum est d. 2. quaest. 1. primi, per quatuor rationes, quod Deus est formaliter intelligens et volens, et per consequens beatificabilis, quia sola natura intelligibilis est beatificabilis, ita quod nulla natura inferior est beatificabilis, ut probat Doctor in 4. dist. 49. quaest. 8. non autem in Deo praecedit potentia actum, quia quidquid ibi potest esse, necessario actu est, et in ultima actualitate, ut patet a Doctore in pluribus locis. Si ergo Deus est vere beatificabilis, de necessitate actu est beatus et non beatus, nisi intelligendo et volendo se, quia beatitudo formaliter consistit in visione Deitatis, vel fruitione, ut patet in 4. dist. 49. et tantum Deus sub ratione Deitatis est objectum beatificum, ut patet in 1. dist. 1. quaest. 1. et 2. et in 4. diu. 49. et per consequens actu intelligit et diligit se. Sed ex ista ratione non habetur quod Deus intelligat alia a se, et sic dico quod si Deus intelligit se, et talis intellectio est formaliter infinita, concomitanter sequitur quod sit omnium objectorum intelligibilium, ut patet a Doctore in 1 . dist. 2. q. 1. et vide quae ibi exposui. Similiter sequitur quod ex quo dilectio divina, qua se diligit, est formaliter infinita, ut patet in 1. dist. 2. quaest, 1. quod potest esse respectu omnium diligibilium.
(b) Objicitur hic. Hic Doctor instat contra hoc, scilicet quod voluntas possit simul diligere omnia diligibilia, quia tunc simul diligeret contraria, cum utrumque sit diligibile. Dicit Doctor quod aliud est diligere contraria in se, puta simul diligere album et nigrum, ut sunt duae natura: et aliud est duo contraria diligere simul inesse eidem susceptivo. Primo modo diligit contraria, sed non secundo modo, quia est impossibile duo contraria simul inesse eidem, et sic hoc totum non est diligibile. Et addit, quod quaedam diligit dilectione efficaci, scilicet illa quae aliquando producit in esse, quia quidquid vult voluntate efficaci semper producit in esse, ut patet in 1. dist. 46. Quaedam autem vult volitione complacentiae, et non efficaci, quae tamen nunquam producit in esse, ostenduntur tamen ab intellectu suo, ut possibili habere tantam bonitatem sicut illa, quae diligit dilectione efficaci.
(c) Ad hanc autem conclusionem, etc. Hoc patuit supra in 1. dist. 2. parte 2. quaest. 3. et vide quae ibi exposui. Modo si ens dividatur per voluntarium, et non voluntarium, perfectius dividens est voluntarium, ergo est perfectio simpliciter: sed omnis perfectio simpliciter formaliter est in Deo, ut salis patuit in primo.
Si dicatur, quod tunc sequitur quod intellectus divinus non sit perfectio simpliciter, quia non est potentia voluntaria.
Dico, quod quando dividitur ens per voluntarium, et non voluntarium, membra dividenda accipiuntur, vel pro ente cui competit voluntarium, ut puta Deus vel homo, et non accipitur pro sola potentia volitiva, et per non voluntarium accipitur natura non intellectualis.
Adverte etiam, quod licet dilectio Dei in se sit formaliter perfectio simpliciter, quia formaliter infinita, non tamen respectus ille, quo transit super aliud objectum diligendo illud, potest dici perfectio simpliciter formaliter, sed si est, erit tantum perfectionis simpliciter ; aliud enim est aliquid esse perfectionis simpliciter, et aliud esse perfectio simpliciter, et quid per utrumque importetur,vide Doctorem q. 1. quodlib. art. 1.