Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. Ergo, anima, decora esse non potes, nisi confessa fueris foeditatem ei qui semper pulcher, et propter te ad tempus non pulcher; et sic ad tempus non pulcher in forma servi, ut nunquam defecerit a 1340 pulchritudine quae est in forma Dei. Ergo tu, Ecclesia, habes decorem: dicitur et tibi in Canticis canticorum, O decora inter mulieres (Cant. V, 9) . Dicitur de te: Quae est ista quae ascendit dealbata (Id. VIII, 5, sec. LXX) ? Quid est, dealbata? Illuminata: non dealbata, sicut fucata, quemadmodum se dealbant feminae quae volunt videri quod non sunt: non dealbata, sicut paries dealbatus; destruetur enim, sicut dicit Apostolus, paries dealbatus (Act. XXIII, 3) , hypocrisis et simulatio. Paries dealbatus, foris tectorium, intus lutum. Non ergo illa sic dealbata; sed dealbata, illuminata, quia non per se alba. Prius, inquit, fui blasphemus (I Tim. 1, 13) ; et item, Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) . Accedit gratia illuminans et dealbans: primo nigra fuisti, sed facta es alba ex gratia illius. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Dicitur ergo et de te, Quae est ista quae ascendit dealbata? Jam mirabilis, jam vix contemplabilis. Admirantis est enim dicere, Quae est ista quae ascendit dealbata, tam pulchra, tam luminosa, tam sine macula et ruga (Id. V, 8, 27) ? Nonne ista est quae jacebat in coeno iniquitatum? nonne ista est quae jacebat in fornicatione idolorum? nonne ista est quae immunda erat in omni cupiditate desiderioque carnali? Quae est ergo ista quae ascendit dealbata? Attende quis sit ille qui pro ea factus est non habens speciem neque decorem, et intelligis hujus claritatis honorem . Si miraris illius humilitatem propter hanc, noli jam mirari hujus celsitudinem propter illum. Quantae felicitatis est ista dealbata, ut et cum esset nigra, pulchrum ad se deponeret, qui pro impiis moreretur? Ergo induit se Dominus Deus noster confessionem et decorem, induit se Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia confessio et decor. Ante confessio, postea decor; confessio peccatorum, decor recte factorum: Confessionem et decorem induisti.