In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum quodcumque accidens in Eucharistia remanens sit sine subjecto ?
Alens. 4. p. q. 40. m. 1. a. 1. 2. D. Bonav. hic a. 1. q. 3. Richard. a. 1. q. 2. D. Thom. q. 1. a. 2. et 3. p. q. 77. a. 2. Henr. quodl. 8. q. 17. Aegid. Theor. 43. Suar. 2. p. tom. 3. d. 56. s. 5. Vide Scot. 7. Met. q. 8.9. et 9. Met. q. 7.10.
Ad secundum (a) sic proceditur, et arguitur quod in Eucharistia quodcumque accidens sit sine subjecto. Primo sic: Quodlibet accidens est ibi sine substantia ; ergo sine subjecto. Antecedens patet ex praecedente quaestione. Primo sic, septimo Metaphysicae: Sub stantia est primum omnium ratione. Quod probat, quia necesse est in cujuscumque ratione, substantiae rationem esse , non autem cadit substantia in rationem cujuscumque, nisi ut additum, alioquin illud non esset ens per se, in cujus ratione cadit, quod est contra Aristotelem quinto Metaphysicae, cap. de Ente. Non autem cadit ut additum, nisi ut subjectum. Hoc confirmatur, quia quando accidentia sunt in substantia, substantia terminat dependentiam cujuscumque accidentis ; sed non terminat nisi ut subjectum ; ergo, etc.
Item, nullum accidens est subjectum alicujus accidentis in Eucharistia: ergo quodlibet est ibi sine subjecto. Consequentia patet, quia non est ibi substantia. Antecedens probo primo, quia per Philosophum quarto Metaphysicae : Accidens, inquit, non accidit accidenti nisi quia ambo accidunt eidem subjecto ; nihil enim hoc illi magis quam illud, accidit huic. Secundo ratione, tum quia sicut substantiae convenit per se esse, ita accidenti inhaerere ergo sicut repugnat substantiae inhaerere, ita accidenti per se esse, vel substare: tum quia quod terminat dependentiam aliquam, non dependet dependentia ejusdem rationis ; sed omne accidens dependet dependentia ad subjectum: ergo nullum determinat hanc dependentiam.
Item, aliquod accidens est ibi sine subjecto; ergo quodlibet potest esse. Antecedens patet, quia accidens, quod primo natum est inesse substantiae, non habet ibi subjectum, quia non est substantia ibi. Consequentia probatur, tum quia quodlibet accidens aeque essentialiter dependet a subjecto ; tum quia in dependentiis necessariis vel essentialibus est magis necessaria dependentia ad primum. Patet in causis, quia dependentia ad primam causam est simpliciter necessaria: ergo magis est necessaria dependentia ad substantiam, quam ad quodcumque accidens; si ergo aliquod potest esse accidens sine dependentia ad substantiam, ergo quodlibet poterit esse sine dependentia ad quodlibet subjectum.
Item quarto, magis videtur repugnare accidenti relativo, seu respectui esse sine subjecto, quam cuicumque alteri: sed istud potest esse sine subjecto: ergo quodcumque aliud. Probatio minoris, quia si repugnaret, aut ergo unde accidens, aut unde relatio; non unde accidens, quia tunc repugnaret cuilibet accidenti; nec unde relatio, quia tunc repugnaret relationi divinae, quod falsum est, quia non est in subjecto ; et probatur, quia illa est infinita, et infinitum est per se ens. Prima propositio probatur, quia illa est essentia divina, et ita infinita. Secunda probatur, quia conditiones simpliciter perfectae entis, secundum quod ens, conveniunt eidem, ita quod una aliam infert, sicut necessitas infert actualitatem, et infinitas necessitatem, et sic de aliis; ergo illud quod habet infinitatem, habet etiam per se esse, quae est conditio nobilis in ente.
Oppositum videtur per se manifestum, quia tunc oporteret dicere, quod in Eucharistia quilibet motus possibilis ibi esset sine mobili. Sequeretur etiam aliud, quod respectus esset ibi sine fundamento; est enim ibi aequalitas hujus quantitatis ad aliam quantitatem tantam ; est ibi etiam similitudo istius qualitatis ad aliam qualitatem ejusdem speciei, et est circumscriptio passiva, sive locatio hujus dimensionis contentae a continente. Nec aequalitas per te est in quantitate, nec similitudo in albedine, nec circumscriptio in quantitate, et per consequens istae relationes essent, et non in aliquo fundamento.
Si consequens, non statim apparet inconveniens. Probatur inconveniens per hoc, quia nihil dicitur formaliter tale, nisi per aliquam formam sibi inhaerentem formaliliter: haec autem quantitas dicitur formaliter aequalis, et haec qualitas similis, et haec dimensio locata: ergo illud a quo denominatur subjectum, inest subjecto, ut forma.