IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Diligere omnia non esse proprium alicui personae. Primo, si esset proprium Spiritui sancto et proprietas ejus, tunc non procederet necessario, vel Deus necessario diligeret creaturam ; eodem modo currit ratio de Filio. Secundo, nullus respectus ad extra est necessarius. Tertio, si Verbo competeret, creatura esset in memoria Patris, et moveret intellectum divinum, ex quo vilesceret. De his vide 2. d. 1. q. i. et Leuchet. hic.
Ex isto sequitur secundum (d), quia nulla perfectio simpliciter est
- propria alicui personae. Hoc enim
- probatur aliter (e), quia si esset proprium alicui personae, esset proprium Spiritui sancto, et ita vel Spiritus sanctus non necessario procederet, vel Deus amaret necessario aliquid aliud a se. Pari ratione sequitur de Verbo, quod non dicat aliquem respectum distinctum et proprium necessario ad aliquid aliud, quam ad Deum.
Pro utroque (f) est una ratio communis, quia respectus non potest esse magis necessarius extremo, quia utrumque extremum praeexigit ; sed nihil aliud a Deo in quocumque esse, est ex se necessarium ; igitur nullus respectus ad quodcumque aliud a Deo in quocumque esse, est necessarius simpliciter ; igitur nec potest esse intrinsecus alicui personae divinae, inquantum habet naturam divinam determinato modo habendi.
De Verbo etiam arguitur aliter (g), quia si Verbum diceret proprium respectum ad creaturam, ut declarativum, aut hoc esset inquantum creatura habet esse in memoria paterna, et sic exprimit Verbum sui. Sed hoc est falsum multipliciter : Primo , quia nulla creatura habet esse proprie in memoria, ut memoria est, sicut tactum est quaest. 1 secundi; fit enim primo actu intelligibile per actum intelligentiae divinae, et in illo est primo.
Secundo (h), quia tunc esset ratios movendi intellectum infinitum ad Verbum exprimendum, inquantum est ejus, et ita finitum moveret intellectum infinitum, et ita vilesceret ille intellectus ; saltem si per impossibile in memoria divina esset unus lapis, sicut in memoria nostra est aliquando unum intelligibile, ille cum essentia in memoria esset ratio exprimendi Verbum, quia Verbum producitur de his, quae sunt in memoria Patris ; et tunc sequeretur propositum, quod finitum esset ratio intelligendi intellectui infinito, et ratio producendi notitiam infinitam, quod videtur falsum. Illud etiam, (i) quod non est formaliter infinitum, nec in memoria, nec in intelligentia, non videtur probabile, quomodo fundaret relationes originis oppositas. Videretur etiam sequi (k) quod essent tot verba, quot intelligibilia essent in memoria paterna, et similiter distincta, quia si ipsa essent in memoria, et sic exprimerentur, non exprimerentur nisi ut quodlibet est sic intelligibile.
Quod si detur (1) alius intellectus prius dicti, scilicet quod Verbum declarat alia, inquantum alia habent rationem termini respectu actus declarationis in quodam esse intelligibili, sicut dictum est in 1. quaest, secundi, tunc non erit proprium Verbi, quia tota Trinitas producit ea in esse intelligibili, quia quaelibet persona sibi meminit cujuslibet.
Qualiter autem (m) concedatur
Pater dicere Verbo proprie, dictum est dist. 32. primi quaest. 2. quia dicere ibi importat duplicem respectum ; unum realem originis, qui
est expressi ad exprimentem ; alium rationis, qui est declarantis ad declaratum, ut sic per illud connoletur et expressum a dicente ipso, et declarans dictum per ipsum ; et ille respectus, qui est declarare, tantum est appropriatus Verbo, quia procedit per modum notitiae genitae, et ita declarative. Est tamen communis tribus, accipiendo declarare formaliter ; sed accipiendo principiative, potest esse proprius Patri, quia Pater principiative declarat, inquantum exprimit notitiam genitam. Qui duplex modus accipiendi declarare, scilicet formaliter et principiative, patet in aliis relativis, sicut in assimilare et adaequare; forma enim qua aliquid est simile formaliter, assimilat ipsum alteri ; sed agens dans formam illam, assimilat effective, vel principiative. Eodem modo potest concedi, quod Pater diligit Spiritu sancto, modo quo expositum est distinctione trigesima secunda primi, et hoc est appropriatum Spiritui sancto, non proprium; et notatur ibi duplex relatio realis, scilicet spiratio, et alia rationis inspiratio ad amatum ipso, qui respectus rationis est, appropriatus Spiritui sancto, vere tamen communis est tribus.