In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia Aegidii Bolam quantitatem posse esse sine subjecto, probatur quatuor rationibus. Scotus ostendit has rationes nihil probare, respondendo ad singulas.
(b) Hic sunt duae opiniones extremae. Una, quae ponit solam quantitatem in Eucharistia esse, et posse esse sine subjecto; pro qua sunt quatuor rationes. Prima est ista : Sola quantitas individuatur per se, et omnia alia accidentia per quantitatem ; ergo si aliquod accidens esset, et non in quantitate, esset haec, et non esset haec.
Item, si esset albedo separata a quantitate, esset sensibilis et non sensibilis. Quod autem sensibilis, probo, quia esset per se de tertia specie qualitatis. Quod autem insensibilis, probatur, quia non quantum non potest sentiri. Et hoc si negetur, probatur, quia secundum Philosophum de sensu et sensato : Si sensibile divideretur in infinitum, virtus sensitiva divideretur .in infinitum. Haec consequentia non valet, nisi secundum diminutionem sensibilis oporteret crescere virtutem sensitivam ; ergo si improportionaliter est aliquod sensibile minus, sensus cresceret improportionaliter: sed sensibile indivisibile est minus improportionaliter (ut ita loquar) quocumque sensibili quanto; ergo virtus sensitiva aliqua poterit esse improportionaliter major quacumque alia. Consequens est falsum ; ergo, etc.
Item, si albedo esset sine quantitate, esset qualitas spiritualis, quia indivisibilis; et esset qualitas corporalis, quia in tertia specie Qualitatis ; et ita spiritualis, et non spiritualis.
Item quarto sic, si albedo est sine quantitate, et per consequens spiritualis, non esset repugnantia, quin inesset spiritui, et sic spiritus posset esse albus.
Rationes autem istae non probant intentum. Prima non, quia nullum ens est singulare formaliter per aliquid alterius generis: sicut enim in quolibet genere est invenire supremum in coordinatione illius generis, et omnia media genera et species, ita est invenire aliquod infimum per se in illa coordinatione, de quo omnia praedicantur, et ipsum non de alio. Qualitas ergo, etiam quando est in quantitate, non est haec per quantitatem formaliter; ergo si est causa, est causa extrinseca singularitatis ipsius qualitatis, et qualitas potest esse singularis sine causa ista extrinseca. De hoc amplius habetur lib. 2. dist. 3. in quoesti de individuatione.
Secunda ratio de sensibili et insensibili non concludit; sensibile enim potest dici, quod vel est in potentia remota, ut sentiatur, vel quod est in potentia propinqua. In potentia remota est quidquid habet formam sufficientem, non tamen sub modo convenienti, sub quo oportet eam haberi ad hoc quod sentiatur. In potentia propinqua est, quod habet eam, ut statim cessante impedimento possit sequi actus.
Ista distinctio declarata est 1. lib. distinct. 7. de potentia generandi, et probata per auctoritatem Philosophi quinto et nono Metaphys. Patet etiam per Anselmum de Uber. arbitr. cap. 4. ubi vult quod nullam potentiam habemus in nobis, quae sola sufficiat ad actum, sicut exemplificat de visu, qui non sufficit ad actum videndi sine objecto et medio illuminato, etc.
Hoc modo albedo separata esset sensibilis, accipiendo sensibile in potentia remota, quia esset forma, quae secundum se esset motiva sensus, licet non sub illo modo essendi, et propter hoc non esset sensibilis potentia propinqua. Nec propter hoc est aliqua contradictio, sicut nec esset si argueres de divisibili et indivisibili; illa enim albedo esset divisibilis potentia remota, quia posset esse in quanto, et tunc esset in potentia propinqua ad dividendum, sed non esset divisibilis potentia propinqua, quamdiu esset sine quantitate.
Et cum arguis, si esset sensibilis, ergo sensus ille improportionaliter excederet omnem alium sensum. Respondeo, consequentia valeret, si esset sensibile alicui sensui in potentia propinqua, tunc enim ille sensus esset perfectior omni alio sensu secundum illam proportionem, secundum quam istud sensibile deficeret ab aliis sensibilibus. Sed licet concedam, quod sit sensibile potentia remota; nullo tamen modo est sensibile alicui sensui in potentia propinqua, et ideo non oportet aliquem sensum posse ipsam sentire sub isto modo essendi, nec per consequens excedere improportionaliter alios sensus. Hoc enim tantum sequeretur, si esset sensibile in potentia propinqua, quia sic arguit ibi Philosophus de objecto sensibili.
Ad tertium dico, quod esset simpliciter qualitas corporalis, quia esset apta nata simpliciter perficere corpus. Secundum quid autem incorporea, quia non actu ens in corpore, sicut substantia corporea, licet esset sine quantitate, adhuc esset corporea, quia esset apta nata esse sub quantitate; Angelus autem non sic. Est etiam indivisibilis actu, divisibilis autem potentia remota, vel aptitudine, ut dictum est.
Ad quartum, non habet apparentiam, quia sicut lapis non potest esse sapiens, quia nullo modo habet rationem receptivi respectu sapientiae, sic Angelus non potest esse albus, quia nullo modo susceptivus est formae hujus, sive ista forma poneretur divisibilis, sive non.
Nunc quidem est duplex ratio, quare non potest esse albus. Una est extensio in ipsa forma, et inextensio Angeli. Alia ratio, quia haec forma est haec forma, et Angelus est Angelus. Et secunda ratio est essentialis ratio impossibilitatis, prima non; ergo prima ablata est possibilitas, nulla est consequentia.