IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Actum diligendi omnia in Deo, esse unum explicat. Secundo docet quomodo aequaliter vel inaequaliter omnia diligit. Inaequalitas contingit primo, ratione inaequalitatis objectorum super quae transit Dei dilectio, vel volitorum ipsis. Secundo, ratione ordinis, quo super ea transiti et ponit quatuor signa seu instantia. In primo se voluit. In secundo voluit electos ad gloriam. In tertio voluit eisdem gratiam. In quarto sensibilia. De quibus vide Doct, supra d. 19. et 1. d 41. et Quodlib. 17.
Tertium patet (n), quia una est potentia, unum objectum primum, et habet unum actum infinitum adaequatum sibi. Nec oportet illum unum esse omnium, quasi omnia requirantur ad perfectionem hujus actus, sed solum ex perfectione hujus actus sequitur, quia perfecte tendit in primum terminum, quod etiam perfecte tendat in omnia, circa quae primus terminus est totalis ratio agendi. Sola autem essentia divina potest esse prima ratio agendi tam intellectui divino quam voluntati, quia si aliquid aliud posset esse prima ratio agendi, vilesceret illa potentia.
Ex hoc patet (o) quomodo est aequalitas in Deo in diligendo om-
.
nia, comparando actum ad agens.
Sed comparando actum ad connotata, sive ad ea super quae transit, est inaequalitas, non tantum quia illa volita sunt inaequalia, vel inaequalia bona sunt eis volita: sed etiam quia secundum quemdam ordinem transit super illa: nam omnis rationabiliter volens, vult primo finem, et secundo illud quod immediate attingit finem, et tertio alia quae remotius sunt ordinata ad attingendum finem. Cum igitur Deus rationabilissime velit, licet non diversis actibus, sed tantum uno, inquantum illo diversimode tendit super objecta ordinate, primo vult finem, et in hoc est actus suus perfectus, et voluntas ejus beata ; secundo vult illa, quae immediate ordinantur in ipsum, praedestinando scilicet electos, qui immediate attingunt ipsum, et hoc quasi reflectendo, volendo alios diligere idem objectum secum, sicut prius dictum fuit de charitate dist. 28. hujus. Qui enim amat se primo ordinate, et per consequens non inordinate zelando, vel invidendo isto modo, secundo vult habere alios diligentes, et hoc est velle alios habere amorem suum in se, et hoc est praedestinare eos, si velit eis hoc bonum finaliter. Tertio vult illa, quae sunt necessaria ad attingendum hunc finem, scilicet bona gratiae. Quarto vult propter illos alia, quae sunt remotiora, puta hunc mundum sensibilem, ut serviat eis, ut sic verum sit illud 2. Physic. Homo quodammodo est finis omnium sensibilium, scilicet quia propter ipsum volitum a Deo, quasi in secundo signo naturae, sunt omnia sensibilia volita, quasi in quarto signo. Illud etiam, quod est propinquius fini ultimo, consuevit dici finis eorum quae sunt remotiora; sive igitur quia Deus vult mundum sensibilem in ordine ad hominem praedestinatum, sive quia quodammodo vult immediatius hominem amare se,
quam mundum sensibilem esse, homo erit finis mundi sensibilis.
Patet igitur inaequalitas volibilium quantum ad ipsa volita, non ut volitio est ipsius voluntatis, sed ut transit super objecta modo praedicto, nec tamen illa inaequalitas est propter bonitatem praesuppositam in objectis quibuscumque aliis a se, quae sit quasi ratio sic vel sic volendi ; sed ratio est in ipsa voluntate divina, quia sicut ipsa acceptat alia in gradu, ita sunt bona in tali gradu, et non e converso. Vel si detur, quod in eis, ut ostensa sunt ab intellectu, ostenditur aliquis gradus bonitatis essentialis, secundum quem rationabiliter debent complacere voluntati, hoc saltem est certum, quod complacentia eorum, quantum ad actualem existentiam, est mere ex voluntate divina absque alia ratione determinante ex parte eorum.
Ad primum dico (p), quod habitus habet aliquid perfectionis, et quoad hoc ponitur in Deo. Quod autem requirit imperfectionem in perfectibili, hoc est per accidens, et sic non est ibi ; unde in Deo est per identitatem cum potentia, cum quodlibet sit infinitum.
Ad secundum dico, quod licet inanimata non sint proprie diligibilia ex charitate, quae est amicitia, et ad ipsa non est amicitia proprie habenda, potest tamen haberi ad ipsa aliquod velle ex charitate, quale scilicet habendum est ad ea : possum enim ex charitate velle arborem esse, et arborem mihi servire ad talem actum, inquantum talis actus juvat me ulterius ad diligendum Deum in se ; et hoc modo potest concedi, quod Deus ex charitate diligit omnia, non volitione amicitiae, sed tali, qualis est habenda respectu eorum.
Tertium concludit inaequalitatem, quantum ad bona volita ipsis dilectis, non enim vult non praedestinatis tanta bona, quanta praedestinatis, nec illis, quibus dicitur irasci, vult tantum bonum pro tunc, pro quando dicitur irasci, quantum vult aliis, quibus dicitur non irasci ; et ista inaequalitas dilectionis, hoc est, effectus dilectionis, concedenda est non solum quantum ad gradus specificos, sed etiam in individuis ejusdem speciei ; nec ratio hujus est natura in isto et in illo, sed sola voluntas divina.
Ad argumentum in oppositum, non concludit aequalitatem, nisi ut actus est operantis, non autem ut transit super objecta.