In praecedenti Psalmo David narravit suum desiderium; nunc autem adhibet orationem ad implendum desiderium. Et primo ponit orationem; secundo effectum ejus, ibi, quare tristis es. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem in generali; secundo in speciali, ibi, ab homine iniquo.
Et primo petit judicium; secundo judicii effectum.
Petit ergo, judica me deus.
Sed videtur praesumptionis esse: quia ipse dicit, non intres in judicium etc.. Psal. 142.
Respondeo. Dicendum, quod est duplex judicium: scilicet severitatis, et misericordiae seu aequitatis.
Primum est, quando attenditur solum res et non conditio; et hoc est timendum. De hoc dicit Psal. 142: non intres in judicium etc. Quia justitiae nostrae nihil sunt in conspectu dei, ut dicitur isa. 64. Et hoc judicium est sine misericordia, ut dicitur Jacob. 2. Secundum est, quando consideratur non solum natura rei, sed conditio personae. Psal. 102: misertus est dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Et hoc petit. Vel aliter. Est duplex judicium: scilicet discussionis, cum merita discutiuntur: et hoc non petit hic, quia discussio est timenda job 9: verebar omnia opera mea, sciens quod non parces delinquenti. Aliud est discretionis, scilicet separationis a malis: et hoc petit; et ideo subdit, et discerne causam meam. Et hoc refertur ad praesentem statum: et sic petimus discerni a malis, etsi non loco, saltem causa. Multa enim sunt communia nobis et eis: quia locus est eventus fortunae, sed causa non, quia eisdem rebus aliter utuntur boni et aliter mali: quia in adversis boni rutilant per patientiam, mali vero fumant per impatientiam. Si vero ad futurum judicium referamus, petimus distingui: quia causa malorum judicabitur ad condemnationem, bonorum ad salutem. In speciali autem petit judicari quantum ad duo: videlicet quantum ad liberationem a malo, et quantum ad promotionem in bono. Petit ergo liberari a malo, vel praesenti vel futuro; unde dicit, ab homine iniquo et doloso erue me. Homo iniquus dicitur diabolus. Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Vel alius homo seductor, sive injustus quicumque. Et dicitur iniquus ille qui injustitiam intendit aperte: dolosus vero propter occultam fraudulentiam.
Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala. Ab his ergo liberatur quis dupliciter.
Uno modo, ut non seducatur occulta dolositate.
Alio modo, ut non opprimatur adversitate, quia tu es deus meus. Hic ponitur ratio liberationis; et est duplex: una ex parte dei qui potest; unde dicit, tu es fortitudo mea. Isa. 12: fortitudo mea et laus mea dominus. Et dicitur fortitudo nostra effective, quia ab ipso est. Isa. 40: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Alia ratio est ex parte sua, scilicet malorum quae patitur. Quaedam mala patimur secundum opinionem, quia cum sumus in adversitatibus, videmur repulsi a deo; unde dicit, quare me repulisti? sed non repellet dominus plebem suam, Ps. 94. Et sic est tantum opinatum malum hoc.
Aliud est verum; unde sequitur, quare tristis incedo? tristis scilicet vel tristitia saeculi, quae mortem operatur: et sic est sensus: quare tristis incedo, scilicet temporaliter, dum affligit me inimicus, homo malus, temporaliter. Vel, tristis incedo, tristitia bona quae operatur poenitentiam in salutem.
Et sic est sensus, quare tristis incedo, tantum; quia etiam laetitia adjungenda est poenitentiae.