9. ((
vers. 3.)) Qui protegit
1342 Sic Am. Er. et plerique Mss. At Lov.,
protegis.
in aquis superiora ejus. Et hoc legimus, et ad litteram bene intelligitur. Quando enim jussit ut fieret firmamentum inter aquas et aquas, factum est,
ut sint aquae inferiores quae perfundunt terras, et sint aquae superiores remotae ab aspectibus, tamen fidei commendatae.
Et aquae, inquit,
quae super coelos sunt, laudent nomen Domini: quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 4, 5) . Ergo explicatus est sensus ad litteram;
protegit enim
in aquis superiora ejus. Quid ad figuram? Quoniam in figura accepimus pellem Scripturam sanctam, et auctoritatem divini verbi dispensatam nobis per
mortales, quibus mortuis ejusdem dispensationis fama extenditur; secundum hoc, quomodo
protegit in aquis superiora ejus? Cujus superiora? Coeli. Et quid coelum? Sancta Scriptura. Quae sunt superiora sanctae Scripturae? quid invenimus in Scripturis
sanctis superius? Paulum interroga:
Supereminentiorem, inquit,
viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31) . Quam dicit supereminentiorem viam?
1343 «Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramendum sonans, aut cymbalum tinniens»
(I Cor. XIII, 1) . Si ergo nihil supereminentius in Scriptura sancta inveniri potest quam charitas; superiora coeli quomodo
in aquis proteguntur, si superiora Scripturae praecepta charitatis sunt? Audi quemadmodum:
Charitas, inquit,
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5) . Jam nomine diffusionis intellige aquas in charitate Spiritus sancti. Hae sunt aquae, de quibus dicitur in
quadam Scriptura:
Et in plateis tuis discurrant aquae tuae; nemo alienus communicet tibi (Prov. V, 16 et 17) . Alieni enim omnes a via veritatis, sive Pagani, sive Judaei, sive haeretici, et mali quique christiani,
habere multa dona possunt, charitatem non possunt. Hoc ipsum quare donum est? ut non loquamur de donis aliis foris, quae dona
habent omnes homines, quia facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45) : dona Dei sunt, et non tantum bonis
et malis communia, sed etiam bestiis et pecoribus. Ipsum esse, vivere, videre, sentire, audire, et caeteris fungi sensuum
muneribus, dona Dei sunt: sed videte cum qualibus et quam multis communia, et cum eis quos nolis imitari. Ipsum ingenium acutum
habent et pessimi homines, solertem artium industriam habent et turpissimi scenici, divitias habent et latrones, conjugia,
filios, multi mali habent. Pulchra dona Dei omnia, nemo negat; sed vide cum quibus communia. Respice ad munera ipsius Ecclesiae.
Munus Sacramentorum in Baptismo, in Eucharistia, in caeteris sanctis Sacramentis, quale munus est? Hoc munus adeptus est et
Simon magus (Act. VIII, 13) . Prophetia quale munus est? Prophetavit et Saül malus rex, et tunc prophetavit, cum David sanctum
persequeretur. Intendite: non dixi, cum persecutus fuisset. Fortassis enim eum persecutus poenitentiam gessit, et dignus fuit
spiritu prophetandi. Non persecutus, neque persecuturus, sed persequens prophetavit. Misit ad comprehendendum David ministros
suos: David vero eo tempore inter prophetas erat, ubi erat et sanctus Samuel; impleti sunt spiritu prophetiae qui missi sunt,
et prophetaverunt. Sed forte bono illi animo venerant, vel ob necessitatem officii sui, vel non facturi quod jussum est. Misit
et alios: hoc et in eis factum est; et eorum hoc modo animum interpretemur. Cum illi tardarent, venit ipse furens, anhelans
caedem, sanguinem sitiens innocentis sancti, cui etiam ingratus erat; et ipse impletus est spiritu prophetandi, et prophetavit
(I Reg. XIX, 18-24) . Non ergo se jactent qui forte sine charitate habuerint hoc munus Dei sanctum, sicut sanctum baptismum;
sed videant qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt qui dicturi sunt:
In nomine tuo prophetavimus. Non illis dicetur, Mentimini; sed dicetur,
Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23) . Quia
si habeam omnem prophetiam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2) . Prophetavit et Saül, sed operabatur iniquitatem.
1344 Quis autem operatur iniquitatem, nisi qui non habuerit charitatem? Plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10) . Ergo
protegit in aquis superiora ejus, quid dixit? In omnibus Scripturis supereminentissimam viam, supereminentissimum locum charitas obtinet; non ad eam aspirant
nisi boni, hanc nobiscum non communicant mali: possunt communicare Baptismum, possunt communicare caetera Sacramenta, possunt
communicare orationem, possunt communicare istos parietes, et istam conjunctionem; charitatem nobiscum non communicant. Ipse
est enim fons proprius bonorum, proprius sanctorum, de quo dicitur:
Nemo alienus communicet tibi. Qui sunt alieni? Omnes qui audiunt,
Non novi vos. Si enim non cognoscuntur, utique alieni sunt, quibus dicitur,
Non novi vos. Supereminens ergo via charitatis tenet eos qui proprie pertinent ad regnum coelorum. Ergo praeceptum charitatis super coelos,
super omnes libros: ei enim subduntur libri, ei militat omnis lingua sanctorum, et omnis motus dispensatorum Dei, et animi
et corporis. Supereminens est ergo via, et merito protegit in aquis superiora coeli; quia nihil invenis eminentius charitate
in divinis Libris.