Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
D. Thom. i.part. quaest. 3. an. 5. Alens. i.p. q. 48. m. 4. art. 1. Henric. sum. art. 22. q. 1. et 2. D. Bonav. hic. 1. part. art. 1. quaest. 4. Richard. art. 4. q. 2. Argentina q. 1. art. 1. Aegid. art. 1. q. 3. Occham quaest, t. Suar. 1. p. art. 1. lib. 1. c. 4. negant. Gregor. hic q. 3. Gabr. q. 1. Marsil. 1. q. 12. an. 2. affirmant, vide Scot. in Oniversalib. quaest. 16. et 17. et 7. Met. q. 18. et de primo princ. c. 4. concl 1.9. 10. Baccon d. 9. q.1.
Tertio quaero, scilicet utrum cum simplicitate divina stet quod Deus, vel aliquid formaliter dictum de Deo, sit in genere? Quod sic, quia Deus formaliter est ens: ens autem dicit conceptum dictum de Deo in quid, et iste conceptus non est proprius Deo, sed communis sibi et creaturis, sicut dictum fuit distinctione tertia: ergo oportet ad hoc quod fiat proprius, quod determinetur per aliquem conceptum determinantem; ille determinans se habet ad conceptum entis, sicut conceptus qualis ad conceptum quid, et per consequens, ut conceptus Differentiae ad conceptum Generis.
Praeterea Avicenna 2. Metaph. C. 1. Ens in subjecto et ens non in subjecto, non habent medium, et videtur loqui secundum quod ens non in subjecto est ratio substantiae, et ens in subjecto est ratio accidentis. Deus igitur cum sit ens formaliter, et non ens in subjecto, ergo est ens formaliter, non in subjecto, ergo substantia. Substantia autem, ut substantia, est genus.
Praeterea : Ubi est species, ibi est genus, secundum Porphyrium, quia sunt correlativa: sed natura divina est species respectu divinarum personarum, secundum Damascenum, c. 5. ergo Deus est in genere.
Item, sapientia formaliter dicitur de Deo, et hoc secundum eamdem rationem, secundum quam dicitur de nobis, quia illae rationes, quae dictae sunt dist. 3. quaest. 2. de univocatione entis, concludunt de univocatione sapientiae; igitur secundum illam rationem, secundum quam sapientia dicitur de Deo, est species generis. Et hoc probatur per dictum antiquorum Doctorum, qui dicunt, quod species transfertur ad divina, quia dicit perfectionem, licet non genus, quia dicit imperfectionem, ut sapientia transfertur ad divina, licet non qualitas.
Contra est Magister in littera, et adducit Augustinum, et ostendit per eum, quod removentur a Deo illa Praedicamenta artis Dialecticae.