In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Hic sunt duae opiniones extremae, etc. Adducit opinionem Aegidii cum suis fundamentis, quibus optime et clare respondet in littera. Responsionem ad primum vide in 2. dist. 3. quaest. 4. 5. et 6. quae docet de principio individuationis, ubi haec difficultas per se tractatur. Responsionem ad secundum, vide etiam supra dist. 10. quaest. 7. et 9. et quae ibidem diximus in commento, quod nempe albedo separata sine quantitate et extensione esset sensibilis in potentia remota tantum; tum quia est qualitas materialis exigens haec, ad movendum et terminandum sensum, tum ex concomitantia sensibilis proprii ad sensibile commune in ordine ad sensationem.
Sed quid si albedo esset extensa entilative? Respondetur argumentum supponere non dari talem extensionem, quae tamen magis est secundum mentem Doctoris, quia in distinct. illa 10. supra, aliquoties distinguit praesentiam enlitativam a quantitativa. Sed quidquid sit, ea data videtur albedinem in eo casu habere posse debitam proportionem ad sensum movendum, nam haberet quidquid requiritur: illa enim extensio et situs secundum ipsam, et distantia ac continuitas entitaliva, qua pars ejus conservatur extra, aliam sufficeret in ratione magnitudinis apparentis, et ad movendum sensum virtute sensibilis proprii. Ad tertium et quartum patet in littera.