IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Tertium patet. Hic Doctor ostendit quomodo dilectio Dei est aequalis, et quomodo non aequalis ; nam dilectio Dei in se considerata est tantum una, et formaliter infinita, ut patet a Doctore in 1 . dist. 2. quaest. 1. Talis enim dilectio perfectissime adaequatur objecto primo, scilicet Deitati et potentiae volitivae simpliciter primae, quae est voluntas divina, et per consequens sicut objectum primum est diligibile amore infinito, ita voluntas prima est nata ipsum diligere amore infinito, et sic talis amor in se consideratus, sive ut comparatus voluntati divinae, sive objecto primo, est formaliter infinitus. Et quod talis amor terminetur etiam ad omnia alia objecta diligibilia, hoc non requiritur quasi ad perfectionem sibi addendam,
imo quia est formaliter infinitus, ideo concomitanter est omnium diligibilium, sicut supra dixi de intellectione divina ; quia ergo talis amor perfecte tendit in primum terminum, scilicet in primum objectum, sequitur quod etiam perfecte tendat in omnia, circa quae primum objectum est totalis ratio agendi, etc.
Adverte tamen, quod ubi dicit, quod objectum primum est totalis ratio, debet sic intelligi, quod est totalis ratio in ratione objecti intelligibilis et volibilis, ita quod nihil aliud ab essentia divina potest esse ratio movendi intellectum vel voluntatem divinam in ratione objecti diligibilis, sed praecise sola essentia divina in ratione objecti diligibilis est totalis ratio movendi voluntatem divinam ad sui et omnium aliorum dilectionem, ad talem tamen dilectionem etiam voluntas divina concurrit, ut quasi causa partialis, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. part. 2. licet sola essentia divina in ratione objecti diligibilis sit totalis ratio, sicut etiam eadem essentia in ratione objecti actu intelligibilis est totalis ratio movendi intellectum divinum ad sui et omnium aliorum cognitionem, et intellectus divinus dicitur etiam totalis ratio quasi causandi notitiam essentiae et omnium aliorum totalis, dico in ratione potentiae intellectivae.
(o) Ex hoc patet quomodo est aequalitas in Deo in diligendo omnia, comparando ( actum diligendi ad agens, sive accipiendo dilectionem Dei in se, quia illa non potest intendi, nec remitti, cum sit formaliter infinita, et per consequens cuicumque comparetur, semper erit eadem et aequalis. Sed comparando dilectionem Dei ad connotata,
sive ad objecta secundaria diligibilia, tunc potest esse duobus modis inaequalitas. Primo, quia talia objecta volita sunt inaequalia, sive inaequalia bona sunt eis volita, nam ideo bona, quia volita; quia ergo talia bona sunt effectus divinae dilectionis, et ad invicem inaequalia, tunc dilectio Dei dicitur inaequaliter transire super alium et alium effectum. Secundo, est inaequalitas quantum ad ordinem transeundi super talia objecta, quia divina dilectio primo transit super primum diligibile, quod est essentia divina. Secundo super diligibilia immediatiora illi, non quantum ad esse naturae, sed quantum ad esse gratuitum, quia ordinate volens prius vult finem in se, et secundo immediatiora finiattingibili per illa. Cum ergo voluntas divina sit ordinatissime volens, sequitur quod dilectio sive volitio ipsius primo determinatur ad finem ultimum in se ; et secundo ad immediatiora fini praedestinando illa ad finem ultimum ; et tertio vult illa quae sunt necessaria ad attingendum illum finem, scilicet bona gratiae ; et quarto vult propter illos praedestinatos alia remotiora, puta hunc mundum sensibilem, ut serviat eis.
Et dicit Doctor quod vult praedestinatos, quasi reflectendo, volendo illos diligere idem objectum suum, sicut dictum est supra, dist. 28. et 29. hujus. Voluntas enim divina actu recto diligit essentiam divinam in se et propter se, et actu quasi reflexo vult non tantum se diligere essentiam, sed etiam vult alios diligere essentiam suam in se et propter se ; et si vult illos finaliter diligere essentiam suam in se et propter se, tunc nihil aliud est nisi illos praedestinare ad fruitionem
Deitatis, quae est dilectio Dei in se et propter se clare visi ; patet igitur inaequalitas volibilium quantum ad ipsa volita, non ut volitio est ipsius voluntatis, quia ut sic, est omnino aequalitas, sed ut volitio transit super objecta modo praedicto, nec tamen illa inaequalitas dilectionis est propter bonitatem praesuppositam in objectis volitis aliis a Deo, quae bonitas in illis objectis sit quasi ratio sic vel sic volendi, quia ideo sunt bona, quia volita vel accepta, et non e contra, ut satis patet a Doctore in 2. dist. 37. et in 3. dist. 19. et in 1. dist. 41. et in Quodtib. quaest. 17. Sicut ergo voluntas divina acceptat alia objecta in tali et tali gradu, ita sunt praecise bona in tali gradu, et non e contra. Vel si detur quod in eis, scilicet objectis secundariis, ut ostensa sunt ab intellectu divino ostenditur aliquis gradus bonitatis essentialis, secundum quam bonitatem rationabiliter debet complacere voluntati: et hoc est, quod alias dictum est, quod voluntas divina necessario complacet quidditatibus ostensis ab intellectu divino prioribus omni existentia reali ; sed complacentia illorum objectorum, quantum ad actualem existentiam est mere ex voluntate divina absque alia ratione determinante ex parte eorum ; hoc subtiliter patet a Doctore in 1. dist. 39. et 41.
Si dicatur, quod haec videtur contradictio, quia supra dixit, quod sola essentia divina potest esse prima ratio agendi tam intellectui divino quam voluntati, et hoc dicit quod prima ratio volendi est a voluntate divina.
Dico breviter, quod prima ratio quasi causandi dilectionem Dei in ratione objecti volibilis est sola essentia divina, sed habita tali volitione essentiali, tunc voluntas divina actu suo vult alia a se ; quantum ergo ad voluntatem absolutam, prima ratio est essentia divina, quantum vero ad transitionem volitionis super actualem existentiam aliorum, est a sola voluntate divina.
Si etiam dicatur, quod essentia divina est ratio movendi voluntatem divinam ad volitionem sui et aliorum, tunc dico quod talis transitus volitionis super alia objecta, quoad existentiam eorum, est ab essentia et voluntate, et hoc a voluntate contingenter, quia quando duae causae partiales con-) currunt ad aliquem effectum, quarum una agit per modum naturae, et alia contingenter, effectus dicitur contingens. Sed prima responsio videtur melior propter multas difficultates, quae possent oriri ex secunda responsione.
(p) Ad primum dico. Arguit primo Doctor probando quod Deus non diligat ex charitate, quia tunc habitus charitatis esset in Deo, et per consequens perficeret voluntatem, et sic voluntas divina si esset perfectibilis, esset imperfecta.
Respondet quod habitus ponitur in Deo quantum ad illud quod est perfectionis, quia charitas in Deo est perfectio simpliciter, sicut et alia attributa, sed non ponitur quantum ad illud quod est imperfectionis, quod est esse perfectibile, quia talis habitus est perfecte idem voluntati divinae ; modo inter perficiens et perfectibile est distinctio realis. Sed quomodo cha. ritas denominat voluntatem divinam absque hoc, quod non perficiat ipsam, de hoc vide quae prolixe notat Doctor in 1. dist. 5. quaest. 2.
Secundo arguit, probando quod non omnia sint diligibilia ex charitate, quia non inanimata. Dicit Doctor, quod licet inanimata non sint proprie diligibilia ex charitate, quae est amicitia, quia Deus non diligit lapidem diligere Deum in se, sive non vult lapidem diligere Deum in se et propter se, quae dilectio dicitur amicitia, cum lapis non sit capax hujus dilectionis, potest tamen haberi ad ipsa aliquod velle ex charitate, quale scilicet habendum est ad ea ; possum etiam ex charitate velle arborem esse et velle arborem milii servire ad talem actum, pro quanto talis actus juvat me ulterius ad diligendum Deum in se; et hoc modo potest concedi quod Deus ex charitate diligit omnia non volitione amicitiae, ut supra dixi, sed tali, qualis est habenda respectu eorum, puta quia vult cibum esse, et vult ipsum esse in servitium in esse, pro quanto juvar me ad dilectionem Dei in se. Aliae duae rationes cum suis responsionibus sunt clarae in littera.