Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponit opinionem Henrici negantis ens esse univocum Deo et creatis, et ultra, rationes adductas pro eadem dist. 3. quaest. 1. modo roboratur variis rationibus et auctoritatibus.
Hic sunt duae opiniones extremae, una negativa, quae dicit quod cum simplicitate divina non stat, quod aliquis sit conceptus communis univocus Deo et creaturae, de qua dictum est supra dist. 3. quaest. 2.
Ad hoc ponuntur quaedam rationes prius non tactae. Prima est ista: Illis quae sunt totaliter et immediate sub extremis contradictionis, nihil est commune univocum ;Deus et creatura sunt totaliter et immediate sub extremis contradictionis, scilicet dependere, non dependere; causatum et non causatum ; esse ab alio et non ab alio: ergo nihil est eis commune univocum.
Item secundo sic, (et est confirmatio illius rationis,) omnis conceptus communis est neuter respectu illorum, quibus est communis: sed nullus est conceptus neuter respectu contradictoriorum, quia est alter eorum ; ergo, etc.
Item tertio sic : Quia primo diversa in nullo conveniunt: sed Deus est primo diversus a quacumque creatura, alioquin haberet quo conveniret et quo differret, et ita non esset simpliciter simplex: ergo Deus in nullo convenit cum creatura, et ita nec in aliquo conceptu communi.
Item quarto sic : Ubi tantum est unitas attributionis, non potest esse unitas univocationis: sed oportet ponere unitatem attributionis creaturae ad Deum in ratione entis, ergo in hoc non est univocatio.
Ad hoc etiam adducitur intentio Dionysii de Divinis nominibus, qui po nit tres gradus cognoscendi Deum, scilicet per eminentiam, per causalitatem, et per abnegationem; et ponit illam cognitionem per abnegationem esse ultimam, quando removentur a Deo omnia illa, quae sunt communia creaturis: ergo non intelligit ipse, quod aliquis conceptus, qui est abstractus a creaturis, remaneat in Deo, secundum quod fuit communis creaturae.
Ad hoc etiam est Augustinus 8. de Trin. c. 3. Cum itaque (inquit) audis, bonum hoc et bonum illud, quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis, quae participatione boni bona sunt, perspicere ipsum bonum, cujus participatione bona sunt. Simul enim, et ipsum intelligis, cum audis, hoc aut illud bonum. Si ergo potueris illis detractis perspicere per se bonum, perspexeris Deum, et si amore adhaeseris, continuo beatificaberis. Haec ille. Igitur vult dicere, quod intelligendo hoc bonum et illud bonum, intelligo illud bonum, cujus participatione illa sunt bona: hoc autem est bonum infinitum ; ergo non habeo tantum ibi conceptum boni in communi, sed etiam boni per essentiam.