IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De quatuor virtutibus cardinalibus. Post praedicta de quatuor virtutibus, quae principales vel cardinales vocantur, disserendum est : quae sunt justitia, fortitudo, prudentia, temperantia. De quibus Augustinus ait : " Justitia est in subveniendo miseris ; Prudentia in praecavendis insidiis ; Fortitudo in perferendis molestiis ; Temperantia in coercendis delectationibus pravis. " De his dicitur in libro Sapientiae : Sobrietatem et prudentiam docet, justitiam et virtutem. Sobrietatem vocat temperantiam, et virtutem vocat fortitudinem. Hae virtutes cardinales dicuntur, ut idem ait, " quibus in hac mortalitate bene vivitur, et post ad aeternam vitam pervenitur. "
Utrum et in Christo fuerint et in Angelis sint.
Quae in Christo plenissime fuerunt et sunt, de cujus plenitudine nos omnes accepimus; in quo habuerunt usus eosdem, quos in patria habent, et quosdam etiam viae.
De usibus earum.
Verumtamen, an " hae virtutes, cum et ipsae in animo esse incipiant, qui, cum sine illis prius esset, tamen animus erat, desinant esse,
cum ad aeterna perduxerint, nonnulla quaestio est. Quibusdam visum est esse desituras, et de tribus quidem, prudentia scilicet, fortitudine, temperanda, cum hoc dicitur, nonnihil dici videtur ; justitia enim immortalis est, et magis tunc perficietur in nobis, quam esse cessabit, cum beate vivemus contemplatione naturae divinae, quae creavit omnes caeterasque instituit naturas, qua nihil melius et amabilius est ; cui regenti esse subditum justitiae est. Et ideo immortalis est omnino justitia, nec in illa beatitudine esse desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et major esse non possit. Fortassis et aliae tres virtutes ; prudentia sine ullo jam periculo erroris ; fortitudo sine molestia tolerandorum malorum ; temperantia sine repugnatione libidinum, erunt in illa felicitate ut prudentiae ibi sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare ; fortitudinis, ei firmissime cohaerere ; temperantiae, nullo defectu noxio delectari. Quod vero nunc agit justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis ; non erit ibi omnino, ubi nihil mali erit. Ista igitur virtutum opera huic mortali vitae necessaria, sicut fides, ad quam referenda sunt,
in praeteritis habebuntur. " Ecce aperte hic dicit Augustinus, quod praedictae virtutes in futuro erunt, sed alios usus tunc habebunt quam modo. Cui Beda consentit, super Exodum dicens : " C?lumnae, aute quas appensum est velum, potestates caeli sunt quatuor eximiis virtutibus praeclarae, id est, fortitudine, prudentia, temperantia, justitia, quae aliter in caelis servantur ab Angelis et animabus sanctis quam hic a fidelibus. " Et consequenter assignat Beda usus illarum virtutum secundum praesentem statum et futurum, imitans Augustinum in praemissis assignationibus.
(Finis textus Magistri.)