In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subjecto ?
Alens. 3. p. q. 29. m. 1. art. 4. et q. 78. m 3. D. Thom. 1. 2. q. 56. art. 45. et hic q. 2. art. 4. D. Bonavent. art. 1. q. 3. Richard. art. 1. q. 1. Durand. q. 1 . Gabr. quaest, 1. Mayron. quaest. 2. Vasq. I. 2. disp 87. Atra, hic tract. 3. mor. c. 6. Major. 3 dist. 36. q. 1. et 2. qui omnes tenent cum Scot. contra D. Thom. vide Rada. 3. tom. controvers. 15. a. 1.
Circa istam trigesimam tertiam distinctionem, inqua Magister agit de virtutibus moralibus vel cardinalibus, quaeritur, utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subjecto ? Quod non. Philosophus 1. Ethic. dicit quod sunt in parte irrationabili animae ; et Commentator exponit, quod in ea, quae est media inter plantativam et rationalem ; talis non est voluntas, sed appetitus sensitivus.
Praeterea tertio Ethicorum, ponit
Philosophus fortitudinem et temperantiam in appetitu sensitivo.
Praeterea, sexto Ethicorum, c om. O. Prudentia est recta ratio agendorum.
Praeterea, primo Polit, cap. 3 . Ratio dominatur appetitui inferiori principatu politico, id est, civili, ita quod appetitus ille potest contra moveri ; igitur ad hoc, ut delectabiliter moveatur a ratione recta, est necessarium ponere in illo tales habitus.
Praeterea : Fortitudo et temperantia dicuntur esse in irascibili et concupiscibili ; haec autem non distinguuntur in voluntate, sed tantum in appetitu sensitivo, quia conditiones objecti, quas respiciunt, scilicet bonum arduum et bonum delectabile, non per se variant objectum voluntatis, sed tantum bonum sensibile, quod objicitur appetitui sensitivo.
Praeterea : Voluntas sufficienter perficitur per virtutem Theologicam) ergo, etc.
Contra : Virtutis est habitus electivus ex definitione sua 2. Ethic. electio autem est actus voluntatis vel rationis 6. Ethic. est enim appetitus consiliativus ; hoc autem pertinet ad voluntatem, quae operatur, praesupposita cognitione rationis: habitus autem est illius potentiae, cujus est per se talis operatio ; igitur habitus moralis est per se voluntatis.
Praeterea : Virtus habet pro per se objecto bonum honestum ; illud autem est per se objectum volunta tis.
Praeterea : Virtus est per se principium actus laudabilis, 2. E thic. nulli autem debetur laus, nisi voluntarie agenti ; igitur ejus est virtus,
cujus est per se libere agere ; illud est voluntas.