CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Contra istam positionem sunt duae rationes, una, etc. et haec ratio prolixe exposita est supra, et vide ibi.
(a) Responsio aliquorum ad hanc rationem. Hic ponitur responsio Henrici dicentis, quod ens ratum, id est, inquantum relatum ad primum ens, facit de se notitiam, et ita concipere illud sub ratione illa, etc. Et dicit tria:
Primum, quod ens relatum facit notitiam sui in intellectu concipiente illud.
Secundum, quod non facit notitiam sui sub ratione absoluta; patet, quia concipere hominem inquantum refertur ad aliud, non est praecise concipere ipsum sub ratione absoluta, sed magis sub aliqua relatione et sic concipitur illa relatio.
Tertium est, quod relatio habet causare in intellectu conceptum correlativi sive relationis correspondentis ; et cum non concipiatur relatio correspondens, ut in se subsistens, concipietur aliquo modo fundamentum illius relationis virtute istius.
(b) Contra, istud argumentum videtur stare, etc. Hic Doctor arguit contra responsionem Henrici, et primo probat quod argumentum factum ab ipso Doctore stet in robore suo, quia si est dare aliquod adaequatum pro objecto a nobis naturaliter cognoscibili et intelligibili qualitercumque sit praesens intellectui nostro, posset facere conceptum de se et de his, quae includit essentialiter vel virtualiter. Hoc supra diffuse expositum est dist. 3. quaest. 3. de objecto adaequato intellectus nostri in ratione motivi ; quod enim est objectum adaequatum intellectus in ratione motivi, solum facit notitiam sui et omnium essentialiter. et virtualiter contentorum, ut ibi longius exposui, sequitur quod nunquam potest facere notitiam alicujus, quod nec essentialiter, nec virtualiter continet. Cum ergo ipse Deus, nec virtualiter, nec essentialiter includatur in aliqua creatura, non poterit naturaliter cognosci, nec etiam aliquis alius conceptus de Deo absolutus possit haberi virtute creaturae, nisi ille alius essentialiter vel virtualiter contineatur in creatura. Si ergo conceptus entis non sit communis Deo et creaturae dictus in quid de Deo et creatura, virtute creaturae non poterit haberi sive cognosci conceptus entis de ipso Deo, ut clare exposui supra, dist. 1. quaest. 1. et hoc est quod dicit Doctor hic.
Quia tamen ista littera est aliqualiter obscura declaro eam. Cum dicit: Si est dare aliquod adaequatum objectum a nobis naturaliter cognoscibile et intelligibile, qualitercumque sit praesens intellectui nostro, posse supple illud adaequatum fneere conceptum de se et de his, quae includit essentialiter vel virtualiter. Hic accipit objectum naturaliter cognoscibile, non pro eo ad quod potentia naturaliter inclinatur, sed pro eo ad quod potentia naturaliter potest attingere virtute causarum naturalium, quae differentia supra patuit quaestione prima prologi. Sequitur : Et secundum jam dicta nullo modo includitur illud absolutum, quod est fundamentum relationis in Deo, id est, quod absolutum in Deo, quod ponitur fundamentum relationis correspondentis relationi rei ratae sive relationi creaturae, non continetur essentialiter vel virtualiter in aliqua creatura. Sequitur: Probatio assumpti, scilicet quod tale absolutum in Deo non contineatur in creatura, quia licet dicta responsio Henrici, supponat quod relatio in creaturis prius naturaliter concipiatur, etc.
(c) His, inquam, omissis. Hic Doctor probat, quod etiam posito quod per relationem creaturae cognoscamus relationem correspondentem in Deo, licet hoc sit falsum, ut patuit supra, tamen adhuc non sequitur quod per relationem correspondentem in Deo cognoscamus aliquod ab solutum in Deo, supponendo unum, quod absolutum in Deo, quod est immediatum fundamentum ipsius relationis est realiter ipse Deus, non enim in alio potest immediate fundari relatio ipsius Dei ad creaturam. Tunc arguitur sic: causans cognitionem alicujus, de necessitate continet illud essentialiter vel virtualiter; sed hujusmodi relatio non sic continet aliquod absolutum, quod sit realiter Deus ; ergo, etc. Major est nota ex declaratis supra dist. 3. quaest. 1. hujus primi. Minor patet, tum quia relatio non continet essentialiter absolutum, quia tunc esset absoluta, nec virtualiter, quia tunc esset perfectior vel aeque perfecta ; tum quia talis relatio est tantum relatio rationis, ut infra patebit dist. 30.
(d) Istud etiam probatur, quia secundum eos, essentia divina non est nata facere de se, nisi conceptum unicum in intellectu, supple realem.
Hic Doctor deducit ad hoc inconveniens, quod si per creaturam ratam possumus naturaliter habere conceptum realem de Deo, id est, cognitionem aliquam terminatam ad aliquod reale in Deo, tunc per creaturam possemus naturaliter cognoscere Deum sub ratione Deitatis, quod est impossibile. Patet consequentia, supponendo unum secundum opinionem eorum, quod essentia divina est tantum nata causare unum conceptum realem de seipsa, quia isti dicunt, quod bonitas, sapientia et omnia attributa in Deo sunt tantum in essentia divina per intellectum negotiantem, ita quod in re nihil est ibi, nisi essentia, ut infra patebit quaest, immediate sequenti. Et ideo non potest causare in intellectu aliquam cognitionem terminatam ad aliquid reale in ipsa, nisi cognitionem sui ; et sic de essentia divina non est natus haberi, nisi unus conceptus realis, qui est ipsius essentiae. Si ergo per creaturam ratam potest haberi aliquis conceptus realis de essentia divina, ille erit tantum conceptus essentiae divinae sub ratione essentiae, et per consequens poterit cognosci ex creatura sub ratione propria. Et hoc est, quod dicit haec ratio supra dist. 3. quaest. 1. ubi prolixe est exposita.
Secunda ratio tacta in quaestione praedicta, scilicet q. 1. dist. 3.
Respondetur tamen ad illam rationem ab aliquibus tripliciter. Primo, quod ali. quis conceptus idem est certus et dubius, etc.
(e) Hoc nihil est. Dicit Doctor quod licet idem conceptus possit diversificari secundum modos Gramms.tics.les , etc. tamen
quod idem conceptus, eodem modo conceptus quantum ad istos modos sit certus et dubius, est simpliciter impossibile, et per consequens quod conceptus de ente sit certus, et conceptus de ente creato vel increato sit dubius, hoc non est propter modos significandi diversos Grammaticales vel Logicales;vel ergo erit simpliciter alius et alius conceptus, scilicet conceptus entis in se, qui certus, et conceptus entis creati vel increati, qui est dubius, et tunc habetur propositum. Et sic cum dicitur, quod conceptus hominis sit certus, et conceptus Socratis et Platonis est dubius, aut conceptus hominis est alius a conceptu Socratis et Platonis ? et habetur intentum ; aut est idem, quod conceptus Socratis et Platonis, et tunc idem conceptus ex.parte rei erit certus et dubius, quod est affirmare idem et negare.
(f) Aliter dicitur. Hic ponitur responsio Henrici, quam Doctor improbat et responsio est satis clara in littera. Exponitur tamen aliqualiter. Cum dicit: Quando non possunt aliqui conceptus concipi sub unitate, etc. Exemplum: Si ponatur, quod substantia et qualitas sint analogata tantum in ente, ita quod unitas analogiae non possit cognosci, nisi prius cognita substantia et qualitate, ut ad invicem distinctis, tunc non potest esse certitudo de tali unitate analogiae, nisi prius vel simul sit certitudo de substantia et qualitate, et per consequens non poterit esse certus de unitate analogiae, et dubius de substantia et qualitate.
Dicit Henricus, ut supra patuit dist. 3. quaest. 1. quod de Deo et creatura non habetur aliquis conceptus communis, sed tantum conceptus analogicus, quia conceptus creaturae habet attributionem ad ipsum Deum, ideo conveniunt in unitate conceptus analogici, ita tamen quod Deo et creaturae non ponitur aliquis conceptus communis alius a conceptu Dei et creaturae, sed tantum est ibi unitas ordinis vel attributionis. Cum ergo unitas attributionis inter aliqua duo non possit cognosci, nisi prius cognoscantur illa, quorum unum habet attributionem ad aliud, sequitur quod non poterit esse certitudo de tali unitate ordinis vel attributionis, nisi prius vel simul natur habeatur certitudo sub ratione propria ipsius creaturae, quae habet attributionem ad Deum, et ipsius Dei ad quem creatura habet attributionem. Et hoc est, quod dicit.
(g) Confirmatur istud per argumentum, etc. Sic in proposito, non possunt cognosci creatura et Deus, inquantum conveniunt in unitate attributionis, nisi prius cognoscantur sub rationibus propriis ; ergo non poterit esse certitudo de tali unitate nisi simul vel prius natura sit certitudo de Deo et creatura, cum certitudo talis unitatis simpliciter dependeat a certitudine fundamentorum, sed non sic est ponendo conceptum entis alium a conceptu Dei et creaturae, quia de tali conceptu stat certitudo sine certitudine conceptus creaturae et Dei.
(h) Tertio modo respondetur. Hic ponitur responsio Joannis Rhoditon, quam Doctor etiam improbat, quia ista certitudo, scilicet entis, praecedit omnem apprehensionem quorumcumque dividentium ipsum ens, patet quia non oportet in prima apprehensione, etc. id est, quod quando apprehendo, puta quod aqua est ens, non est necesse prius apprehendere, an ipsa aqua sit ens a se vel ens ab alio, vel sit ens in se vel ens in alio ; prius enim simpliciter apprehendo quod est ens, et postea apprehendo disjunctim disjunctionem ; habita enim certitudine quod aqua est ens, postea quaeritur, cum ens dividatur per ens in se vel in alio, an ipsa aqua sit ens in se vel in alio. Et ex istis responsionibus patet responsio ad omnes alias objectiones factas contra istam rationem Doctoris, quae judicio meo nullam habet instantiam, si bene perpendantur quae exposui, et praecipue in dist. 3. quaest. 1. hujus.
(i) Ad istud est auctoritas Philosophi, 2. Metaphys. text. com. 4. ubi habet Aristoteles quod primum ens, quod est Deus, et universaliter principia sempiternorum sunt maxime vera et maxime entia, quia sunt causa veritatis et entitatis in aliis. Unde facit istam consequentiam : Principia sempiternorum sunt causa entitatis in aliis, et similiter veritatis ; ergo sunt maxime vera et maxime entia. Ista consequentia tenet secundum ipsum per hoc principium, quod ponit ibi : Unumquodque maxime ipsum aliorum est, per quod aliis inest univocatio.
Vult enim ex hoc sensu, quod illud est maxime ens, quod est causa entitatis in aliis univoca et non aequivoca,et hoc apparet ex sententia ejus ; tum quia dicit per quod aliis inest univocatio ; tum secundo, quia exemplificat de igne qui est maxime calidus, quia est causa caloris in alio. Sed certum est, quod ignis est causa univoca respectu caloris , ergo propositio assumpta, per quam tenet consequentia Aristotelis, habet intelligi de causa univoca. Tum tertio, quia hoc dicit Commentator in comment. 4. 2. Metaph. exemplificando de igne, volens quod hoc nomen ignis magis sit dignum habere hanc intentionem calidum, quia est causa caliditatis in aliis. Tunc arguitur sic : Illud quod est causa univoca entitatis et veritatis in aliis, est maxime eas et maxime verum ; sed Deus est hujusmodi secundum ipsum Aristotelem ; ergo, etc. Aut enim in minori accipitur, quod Deus est causa univoca vel aequivoca, sive analoga ? Si primo modo, habetur intentum.
quia causa univoca et effectus ejus sunt ejusdem rationis. Si vero accipiatur in minori secundo modo, argumentum est in quatuor terminis, et nihil concludit. Ex hac ergo auctoritate expresse habetur, quod ipsum ens sit univocum Deo et creaturae.