In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secunda sententia est Goffredi, nullum accidens Bubjectari in alio, quam tueri tenentur asserentes quantitatem non distingui a substantia, ut Occham 4. q. 7. et tract. de Euchar. cap. 28. Major. hic q. 2. Gabr. lect 44. in canon. Pro hac faciunt argumenta pro prima parte quaest, adducta. Refutatur a Doctore tripliciter.
Secunda opinio est in alio extremo, scilicet quod nullum accidens potest esse subjectum alicujus accidentis, et per consequens in Eucharistia quodcumque accidens est sine subjecto. Pro ista opinione sunt rationes factae prius ad principale ad primam partem quaestionis.
Contra istam opinionem arguitur, primo sic : Illud est per se subjectum alicujus accidentis, de quo aliquod accidens praedicatur per se secundo modo: sed de aliquo accidente praedicatur aliquod accidens per se secundo modo, ut propria passio ejus ; ergo, etc.
Probatio majoris, illud de quo praedicatur accidens per se secundo modo, cadit in definitione accidentis, ut additum, et non nisi additum ut subjectum, quia nullam aliam dependentiam habet definitum ad tale definiens. Minor patet, quia universaliter omnes passiones demonstratae in tota scientia Mathematica demonstrantur de accidentibus, et per se secundo modo dicuntur de eis. Patet incipiendo a prima conclusione Arithmeticae, vel Geometriae usque in finem, in tantum, quod quaelibet scibilis passio aeque sciretur de eo de quo scitur, si nulla esset substantia corporea in universo: non enim minus triangulus haberet tres angulos, etc. et si nulla substantia esset triangularitas, nec minus possent tres lineae esse latera trianguli aequilateri, etsi nulla esset substantia subjecta eis.
Item, pro hoc est Avicenna 2. Metaph. c. 1. ubi manifeste vult, quod aliquod accidens est subjectum alterius accidentis: et exemplificat, sicut motus est subjectum velocitatis et tarditatis. Et hoc tertio apparet in proposito per illam rationem factam ad oppositum, quia manifestum est hic esse multas relationes, quibus aliqua referuntur, ut aequalitatem, similitudinem, circumscriptionem passivam; non autem possunt illae relationes poni, et non in subjecto, quia non possunt absoluta referri istis relationibus, nisi illae relationes essent formaliter in eis.