In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia D. Thom. virtutes morales nullo modo ponendas in voluntate, sed tantum in appetitu sensitivo. Probatur quatuor rationibus claris.
Hic dicitur (a) quod Philosophus sensit partem negativam, alias insufficienter locutus est de virtutibus moralibus, quia ubicumque loquitur de virtutibus moralibus, dicitur concedere, quod sint in parte sensitiva ; nusquam autem, quod sint in intellectiva, nisi 5. Ethic, cap. i. de justitia.
Ad hoc ponuntur rationes. Prima est haec : Voluntas est ex se determinata ad bonum simpliciter, quia vel illud est proprium objectum ejus, ut distinguitur contra bonum ut nunc, quod est objectum appetitus sensitivi ; vel si potest tendere in bonum ut nunc, potest sufficienter determinari in tendendo vel non tendendo ex ostensione rationis. Videtur enim, quod objectum moveat solum, sicut est apprehensum, ipsam voluntatem, et ita non est necesse ponere in ea habitum, sed sufficit quod intellectus sufficienter perficiatur ad recte ostendendum.
Secundo (b) arguitur ex libertate voluntatis, quia voluntas cum sit libera, potest sufficienter se determinare ; igitur non indiget alio determinante ut habitu aliquo. Hoc etiam arguitur aliter, quia si libere agit, repugnat sibi determinari ad agendum per modum naturae ; sed virtus inclinat per modum naturae, et ita repugnat modo agendi ipsius voluntatis, et ita non est in ea.
Tertio (c) sic, ubi sunt extrema, ibi et medium ; igitur ubi sunt passiones excedentes, ibi erit virtus, quae est moderatrix earum ; sed passiones sunt in appetitu sensitivo, non autem in voluntate: ergo.
Quarto, (d) quia si in voluntate posset esse virtus ex actibus ejus rectis moralibus, aliis ab actibus appetitus sensitivi, acquisita, igitur Angelus ex rectis volilionibus moralibus posset acquirere virtutes morales ; consequens videtur inconveniens, et contra Philosophum 10. Ethic, ubi manifeste negat ab eis tales virtutes.