Hic magister excludit errorem quorundam contra praedeterminata, qui dei potentiam limitabant, dicentes, non simpliciter omnium esse dei potentiam: et dividitur in partes duas: in prima improbat errorem eorum, inquantum limitabant dei potentiam, ad res quae fiunt; in secunda inquantum limitabant ad qualitatem earum; dicebant enim, nec alia nec meliora posse deum facere quam quae facit, 44 dist., ibi: nunc illud restat discutiendum, utrum melius aliquid possit facere quam facit. Prima in tres: in prima narrat eorum positionem; in secunda ponit probationes eorum, et solvit eas, ibi: istamque primam suam opinionem verisimilibus argumentis, causisque commentitiis, nec non et sacrarum auctoritatum testimoniis munire conantur; in tertia inducit auctoritates ad veritatem probandam, ibi: fateamur ergo deum plura posse facere quae non vult, et posse dimittere quae facit.
Istamque suam primam opinionem verisimilibus argumentis... Munire conantur. Hic ponit probationes eorum; et dividitur in partes tres: in prima ponit quaedam probabilia argumenta quae habebant; in secunda ponit quasdam causas quas adinveniebant, ibi: addunt quoque et alia; in tertia ponit quasdam auctoritates quas inducebant ad suae opinionis confirmationem, ibi: his autem illi scrutatores qui defecerunt scrutantes scrutinia, sanctorum annectunt testimonia. Probationes autem et responsiones patent in littera.
Circa hanc opinionem oportet duo quaerere, secundum quod duo ponebant. Primo ponebant, quod non potest facere aliquid eorum quae non facit: et in hoc negabant infinitatem divinae potentiae.
Unde prima quaestio sit de infinitate divinae potentiae. Secundo ponebant deum non posse non facere ea quae facit; et in hoc inducebant deum agere ex necessitate; et ideo secunda quaestio erit, utrum deus agat ex necessitate.
Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum potentia dei sit infinita; 2 utrum omnipotentia sua, quae convenit sibi secundum infinitatem potentiae, sit creaturae communicabilis.