Tu es ipse. Hic ponitur spes quam habet de majori beneficio, quae consurgit ex spe ipsius dei. Et ideo tria facit. Primo proponit causam spei; secundo fiduciam, ibi, in te inimicos; tertio gratiarum actionem, ibi, in deo laudabimus. Circa primum tria facit. Primo ponit immutabilitatem dei; secundo gubernationem; tertio experientiam divini auxilii. Dei immutabilitatem ostendit, quia deus fecit hoc patribus; et iterum, quia virtus ejus non est diminuta, et ideo sibi facere etiam majora potest; unde dicit, tu es ipse rex meus et deus meus, qui non es diminutus. Item ad te etiam pertinet cura hominis sicut tunc: unde dicit: rex meus, qui defendis et gubernas: et deus meus, qui provides mihi. Deut. 6: audi Israel etc.. Ergo confido sicut et illi confisi sunt. Item experientia, quia tu solus es qui salvas; unde dicit, qui mandas salutes Jacob. Et hoc dicit, quia olim salvabat per alios, sed hic ipsemet salvat. Isa. 25: ecce deus noster iste, expectavimus eum, et veniet et salvabit nos. In te inimicos nostros. Hic ponit fiduciam quam habet de deo. Et primo proponit quod sperat; secundo ostendit quod illud attribuit deo; tertio ponit causam. Sperat autem auxilium contra inimicos, contra quos habet duplex auxilium: unum ut vincat hostem; et quantum ad hoc dicit, in te, idest in tua virtute, non in nostra, ventilabimus cornu, idest inimicos nostros, vel in praesenti, vel in futuro. Et dicit, cornu, similitudinarie, quia virtus impugnativa bovis est in cornu.
Et dicit, ventilabimus, quia in area separantur paleae a frumento: sicut in judicio mali auferentur, et boni remanebunt. Aliud auxilium est quod non vincatur ab hoste; et quantum ad hoc dicit, in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis, idest per virtutem tuam spernemus omnes hostes nostros in futuro, vel in praesenti, quia nihil potuerunt nobis nocere.