CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit clarissime et ad mentem Augustini et Philosophi, sex argumenta allata, num 2. pro Henrico, contra univocationem entis ; convenit ergo Scotus cum Henrico, quod Deus non sit in genere, sed improbat ejus fundamentum, dum negat entis univocationem ad Deum et creata.
Ad argumenta (a) opinionis oppositae. Ad primum, aut intelligit in minori quod illa sunt sub extremis contradictionis totaliter, hoc est, quod praecise sunt illa extrema contradictionis, et sic minor est falsa. Deus enim non est praecise hoc, scilicet non ab alio, quia ista negatio dicitur de Chimaera: nec creatura est praecise ista negatio, scilicet non necesse esse, quia hoc etiam convenit Chimaerae: sed tam Deus quam creatura est aliquid cui convenit alterum extremum contradictionis. Accipe tunc majorem, quod quaecumque sunt talia quibus conveniunt extrema contradictionis, ipsa non univocantur in aliquo, ista major est falsa. Nam omnia per se dividentia aliquod commune, sunt talia, quod de ipsis dicuntur extrema contradictionis, et tamen univocantur in ipso diviso. Ita in proposito, possunt ista secundum se tota recipere praedicationem contradictionis, et tamen possunt habere aliquid substratum illis extremis illius contradictionis, quod est commune ambobus.
Ad confirmationem de neutro, dico, quod conceptus (b) communis duobus, est neuter formaliter; et ita concedo conclusionem, quod conceptus entis non est formaliter conceptus creati, nec increati. Si autem intelligatur, quod iste conceptus est ita neuter, quod neutrum contradictoriorum dicatur de eo, falsum est. Ita est in rationali et irrationali, quod conceptus animalis neuter est formaliter, et tamen illud quod concipitur, non est neutrum, sed vere est alterum istorum: alterum enim contradictoriorum dicitur de quolibet, et tamen non oportet quemlibet conceptum esse formaliter alterum conceptum contradictoriorum.
Ad secundum patebit in secundo articulo, quod Deus (c) et creatura non sunt primo diversa in conceptibus, tamen sunt primo diversa in realitate, quia in nulla realitate conveniunt, et quomodo esse possit conceptus communis sine convenientia in re vel in realitate, in sequenti dicetur.
(d) Ad aliud de attributione, dico quod attributio sola non ponit unitatem univocationis, quia unitas attributionis minor est unitate univocationis, et minor unitas non concludit majorem, tamen minor unitas potest stare cum majore unitate, sicut quae sunt unum genere, sunt unum specie, licet unitas generis sit minor quam unitas speciei. Ita hic concedo, quod unitas attributionis non ponit unitatem univocationis, potest tamen stare cum ea, licet haec formaliter non sit illa. Exemplum, species ejusdem generis habent essentialem ordinem sive attributionem ad primum illius generis ex 10. Metaph. et tamen cum hoc stat unitas univocationis rationis generis in ipsis speciebus: ita et multo magis oportet esse in proposito, quod in ratione entis in qua est unitas attributionis, attributa habeant unitatem univocationis, quia nunquam aliqua comparantur ut mensurata ad mensuram, vel excessa ad excedens, nisi in aliquo uno conveniant. Sicut enim comparatio simpliciter est in simpliciter univoco, 7. Physic. ita omnis comparatio est in aliqualiter univoco. Quando enim dicitur, hoc est perfectius illo: si quaeratur quid perfectius, oportet ibi assignare aliquid commune utrique, ita quod omnis comparativi determinabile commune est utrique extremo comparationis; non enim homo est perfectior homo quam asinus, sed perfectius animal. Et ita si aliqua comparantur in entitate, in qua est attributio unius ad alterum, hoc perfectius est illo. Quid perfectius? ens perfectius, ergo oportet entitatem esse aliquo modo communem utrique extremo: ita etiam posset argui de numero vel de distinctione, quia omnia numerata ver discreta, habent aliquid commune,sicut vult Augustinus 7. de Trin. cap. 4. Si tres personae, commune est eis illud quod est persona, ita quod determ nabile termini numeralis semper est commune omnibus numeratis, secundum Augustinum.
Et cum arguitur de Dionysio, patet prius in tertio articulo, quod intentio Dionysii est ad oppositum, quia in tertio gradu non statur in sola negatione, sed in aliquo positivo conceptu a creatura accepto cui attribuitur illa negatio.
Ad Augustinum, respondeo, quod illud bonum, cujus participatione alia bona sunt, quod intelligitur intelligendo hoc bonum vel illud ; vel potest poni universale ad omnia bona, et tunc ejus participatione sunt alia bona, sicut species participant genus, vel aliquod inferius participat superius: vel potest intelligi bonum per essentiam, cujus ut causae, participatione alia bona sunt, et tunc verum est quod intelligendo illud bonum, intelligo bonum per essentiam in universali, sicut intelligendo hoc ens, intelligo ens ut partem conceptus, et in ente intelligo quodcumque ens in universali. Et cum subdit, si potes illud per se nosse, dico quod ly per se si refertur non ad actum cognoscendi, sed ad objectum, puta quod cognoscatur illud bonum, quod cognosco in universali cum ista determinatione per se, scilicet quod conciperem bonum cum tali determinatione, quod sit bonum non dependens et bonum per essentiam, intelligo Deum, non tantum in conceptu communi, sed in conceptu proprio ; et tunc per hoc quod dicitur, per se contrahitur bonum quod erat commune et sit proprium Deo, et isti inhaerendo per fruitionem est beatitudo, loquendo de beatitudine viae, quia iste conceptus est perfectissimus, quem possumus habere in via, concipiendo Deum naturaliter. Et ista apparet esse intentio Augustini 8. de Trin. c. 3. ubi dicitur : Noli quaerere quid sit veritas, statim enim se opponunt caligines imaginum corporalium, et nubila phantasmatum, et perturbant serenitatem, quae primo ictu diluxit tibi cum dicerem, veritas. Quod non esset verum, si omnino esset alius conceptus entis vel boni in Deo a conceptu illorum in creaturas. Tunc enim bene esset quaerendum quid veritas, quia tunc esset veritas quaerenda, quae est propria Deo, nec objicerent se illi phantasmata perturbantia conceptum veritatis, ut est propria Deo, quia iste conceptus non habet phantasmata sibi correspondentia: perturbant enim conceptum veritatis, ut convenit Deo (loquendo de veritate in communi), sicut alias expositum est.
Si autem aliqui proterviant, unum esse conceptum entis, et tamen nullum esse univocum isti et illi, illud non est ad intentionem istius quaestionis, quia quantumcumque illud quod concipitur, sit secundum attributionem vel ordinem in diversi, si tamen de se conceptus unus est, ita quod non habet aliam rationem, secundum quam dicitur de hoc et de illo, ille conceptus est univocus.
Si etiam alio modo proterviat aliquis, quod conceptus denominativusnonest univocus, quia ratio subjecti non est ratio praedicati :
Haec videtur instantia puerilis, quia uno modo praedicatum denominativum est medium inter praedicatum univocum et aequivocum.
Alio modo univocum et aequivocum sunt immediata apud Logicum.
Primum verum est, accipiendo praedicatum univocum, et quod univoce praedicatur, hoc est, scilicet quod ratio ejus sit ratio subjecti, et isto modo denominativum non est univocum.
Secundum etiam verum est, intelligendo de unitate rationis ejus quod praedicatur. Sic univocum est cujus ratio est in se una, sive illa ratio sit ratio subjecti, sive denominet subjectum, sive per accidens dicatur de subjecto. Aequivocum autem, cujus ratio est alia, quomodocumque illa ratio se habeat ad subjectum. Exemplum, animal est univocum non tantum ut dicitur de speciebus suis, sed ut determinatur per differentias, quia habet unum conceptum determinabilem per eas; et tamen non dicitur de differentiis univoce, hoc est, in quid, ita quod ratio ejus sit ratio differentiarum, quomodo univoce dicitur de speciebus. Ista etiam altercatio nihil est ad propositum, quia si ens dicatur secundum unum conceptum sui de Deo et creatura, oportet dicere quod ratio entis sit ratio subjecti; dicetur enim de utroque inquid, et ita erit univocum utroque modo.