IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris consistit in sex dictis. Primum, accidens non potest esse subjectum ultimatum accidentis. Secundum, accidens potest esse subjectum propinquum accidentis, ex adductis contra secundam opinionem. Tertium, accidens absolutum potest esse sine subjecto propinquo et ultimato, ex adductis contra primam opinionem. Quartum, accidens respectivum non potest esse sine omni subjecto. Quintum, respectus de facto in Eucharistia sunt in subjecto propinquo. Sextum, qualitas in Eucharistia subjectatur in quantitate, tenendo hanc distingui a substantiasecundum communem. Secundum Nominales aliter respondendum esset. De quo Scot. 2. d. 12. q. 1. ubi sig. dico igitur ; et ad secundum a se factum, tenet quantitatem distingui a re quanta, sed non videtur reputare oppositum improbabile, ex dictis hic et infra quaest. 5. num. 4.
Ad (d) quaestionem ergo respondeo, mediando inter opiniones praedictas, distinguendo de subjecto, prout accipitur pro ultimate terminante illam dependentiam alicujus actus per accidens: aut pro quocumque terminante illam dependentiam proxime, etsi non ultimate, hoc est, pro quocumque, cui aliquis actus posset inesse per accidens tanquam forma ejus, non faciens unum per se cum subjecto.
Primo modo planum est, quod nihil potest esse subjectum accidentis, nisi substantia. Secundo modo dico, quod possibile est aliquod accidens esse subjectum accidentis, sicut probant illa, quae tacta sunt contra secundam opinionem, et possibile est accidens quodcumque absolutum esse sine subjecto utroque modo, sicut probant illa, quae adducta sunt contra primam opinionem. Sed , accidens respectivum non est possibile esse sine subjecto secundo modo, quia non est possibile, quod sit respectus inter duo, quin sit alicujus, et ad aliquid, et hoc non ex ratione accidentis: sed ex ratione respectus, non potest autem esse respectus alicujus ad aliquid, nisi insit illi cujus est respectus, et ita si est accidentis, inerit sibi tanquam accidens: et sic patet de possibili, quod accidens possit esse sine subjecto, et hoc, subjecto sic vel sic sumpto. Sed de facto quid? Respondeo, accidens respectivum est hic in subjecto, secundo modo loquendo de subjecto, quia illius est habitudo ad terminum. Sed de absolutis diversimode opinantes, de quantitate respondent diversimode. Qui enim dicunt quantitatem esse aliam essentiam absolutam ab essentia substantiae corporeae et qualitatis, sicut dicit communis opinio, dicerent quantitatem hic esse sine subjecto, sed non qualitatem, imo quod qualitas est in quantitate. Et pro hoc est ista probabilitas, quia qualitas haec est extensa, patet ad sensum: non est autem extensa essentialiter sine extensione, quae sit intrinseca qualitati secundum istam opinionem, sed tantum per accidens. Sed omne extensum per accidens, vel recipit extensionem in se, qua extenditur per accidens, vel recipitur in extensione vel extenso; qualitas autem non recipit in se extensionem secundum istam opinionem: ergo est tantum extensa per accidens, quia recipitur in extenso: et hoc concordat cum illo dicto in Praedicamentis, cap. de Quantitate: quanta est superficies, tanta est albedo.
Qui autem dicerent quantitatem substantiae corporeae non esse aliud ab essentia talis substantiae, et quantitatem coloris non esse aliud a colore, dicerent qualitatem hic non esse in quantitate, imo magis quantitatem, quae apparet esse quantitatem qualitatis; sed de ista altercatione habetur lib. 2. dist. 12. quoest, 1.
Ad(c) argumenta principalia.Ad primum concedo, quod quodlibet accidens caret ibi subjecto aliquo, accipiendo subjectum primo modo, scilicet ultimate terminans dependentiam accidentis: nec plus probat illa ratio sumpta ex 7. Metaphys. Ideo enim in definitione omnium accidentium ponitur substantia, quia nullius potest haberi conceptus perfectus quietans intellectum sine additione substantiae ; sed non propter hoc substantia est immediatum additum in definitione cujuscumque accidentis, imo in definitione alicujus est immediatum, tanquam proximum receptivum. In definitione vero alterius est additum, ut mediatum receptivum mediate terminans ejus dependentiam, et immediate dependentiam alicujus alterius, ad quod illud dependet.
Ad secundum dico, quod accidens potest esse subjectum accidentis, secundo modo accipiendo subjectum, licet non primo modo. Ad auctoritatem, 4. Metaphys. potest dici tripliciter :. Primo, quod ly quia non sit nota causae, sed concomitantiae, ut sit sensus: non enim accidit accidens accidenti, nisi quia, id est, quando ambo accidunt alteri. Hoc enim erat necessarium apud Philosophum , qui non reputabat accidens sine subjecto posse supportare aliud accidens, ut dictum est in quoestione proecedente.
Secundo potest dici, quod loquitur de accidentibus disparatis, sicut praetendit exemplum suum ibi, dicit enim ut album musico.
Tertio potest dici, quod illud non est dictum tanquam verum, quod accidens non accidat accidenti, sed est dictum tanquam quoddam sequens ex hypothesi, quam intendit ibi improbare ; arguit enim sic : si contradictoria sunt simul vera, ergo omnis praedicatio est per accidens, et per consequens necesse est praedicationem in infinitum ire: sed in infinitis non est ordo, 2. Metaphys. quia ubi non est aliquod primum, non est aliquod habitum; ergo nullum accidens habebit ordinem per se ad aliud accidens, et per consequens non magis accidet hoc accidens illi, quam e converso.
Et huic modo exponendi consonat littera, non enim ait, accidens non accidit accidenti, nisi quia ambo eidem, sed accidens non accidenti accidet, nisi quia, etc. per quod innuit se illam propositionem asserere, non tanquam veram, sed ex prioribus. Et hoc modo exponendo, magis potest ex illa auctoritate oppositum concludi, quam propositum: erit enim secundum istam expositionem illud illatum tanquam inconveniens, non affirmatum tanquam verum.
Cum probatur per rationem de per se esse et in alio esse, patet responsio ex quaestione praecedente, quia eo modo quo ista sunt propria substantiae et accidenti, ita non potest competere accidenti per se esse, nec substare, sicut nec substantiae potest competere inhaerere; hoc autem est accipiendo substare, sicut competit ultimo terminanti dependentiam inhaerentis.
Et cum probatur ultimo per rationem dependentiae, quod non potest terminare dependentiam ejusdem rationis, concedi potest omnino ejusdem rationis, quia alia independentia requiritur in terminante ultimo, quae independentia prohibet dependentiam omnino illi similem, quae est ad ipsum. Sed dependentia, quae est aliquo modo ejusdem rationis, non repugnat terminanti dependentiam, sicut omnis creatura dependet ad Deum, et hoc in ratione causae effectivae, et tamen una creatura dependet ad aliam, sicut ad talem causam, sed non ut ad causam omnino primam effectivam, qualis est dependentia ad primum.
Sic in proposito omnia accidentia dependent ad substantiam, ut subjectum, primo modo accipiendo subjectum, et per consequens nullum accidens potest terminare dependentiam eorum tanquam ultimate terminans, quomodo pertinet ad substantiam terminare.
Ad tertium, concedo consequentiam de possibili, loquendo de quocumque accidente absoluto. Si
arguas de accidente respectivo ! per hoc quod dependentia ad primum est essentialior, quam dependentia ad aliquid posterius ; respondeo, dependentia relationis ad fundamentum est essentialissima, ita quod sine ea non potest esse ratio relationis; si ergo substantia non potest esse fundamentum alicujus relationis, sed tantum accidens, necesse est illam relationem essentialius dependere ad accidens, quod potest esse fundamentum hujus, quam ad substantiam ; sed hoc est, non quia relatio est accidens, sed quia relatio est relatio, ut dictum est in solutione proecedenti.
Ad quartum dico, quod nullo modo relatio accidentalis potest esse sine subjecto, accipiendo subjectum secundo modo, quomodo fundamentum relationis accidentalis est subjectum ejus. Ad probationem autem per divisionem, aut inquantum relatio, aut inquantum accidens, dico quod divisio non est sufficiens; est enim dare medium, scilicet inquantum relatio accidentalis. Illa enim relatio, quae formaliter constituit suppositum per se, non est in aliquo subjecto, quia suppositum per se ens non habet formale inhaerens, proprie loquendo de inhaerente ; quaelibet autem relatio accidentalis est non constituens suppositum, et per consequens cum sola illa, quae constituit suppositum, sit non inhaerens, ista erit inhaerens.
Et patet in aliis, multa enim sunt specialia, quibus aliqua repugnant, non tamen repugnant per naturam unius communis reperti in eis, nec per naturam alterius, sed per naturam propriam quae includit ambo ista conjuncta, ut si diceres, homini repugnat irrisibilitas, aut ergo inquantum intellectuale, aut inquantum animal: et si inquantum intellectuale, repugnaret et Angelo: si inquantum animal, repugnaret bovi. Dico quod neque sic, neque sic, sed inquantum homo est animal rationale. Sic in proposito, inquantum relatio est accidentalis, repugnat sibi non esse in subjecto, accipiendo subjectum secundo modo.
Posset aliter dici, quod relationi unde relatio, repugnat non esse in subjecto aliquo, extendendo illud ad fundamentum; nec enim relatio divina est ita per se, sicut essentia divina est per se, scilicet simpliciter ad se ens nullo modo indigens ad sui esse alio quocumque, nec est ita per se ens, sicut suppositum est per se ens: sed ipsa secundum rationem formalem necessario est in fundamento, ut in praesupposito, et necessario est in supposito, ut vel in praesupposito, vel ut formaliter per ipsam constituto.
Quod etiam probatur relationem esse per se, quia infinita, etsi consequentia posset concedi, tamen antecedens videtur negandum: nulla enim perfectione formaliter infinita caret aliqua persona divina, quia tunc non esset simpliciter perfecta: sed quaelibet caret aliqua relatione originis ; ergo nulla relatio est formaliter infinita, et hoc patet ex ratione perfectionis simpliciter, quia secundum Ansel mum Monol. 15. Est illud quod in quolibet melius est ipsum quam non
ipsum; non autem potest relatio esse simpliciter nobilior suo opposito, quia relativa sunt simul natura.
Quando ergo arguitur : essentia divina est infinita ; paternitas vel relatio divina est essentia; ergo paternitas est infinita: est figura dictionis: sicut arguendo sic : deitas ; intelligit: paternitas est deitas, ergo paternitas intelligit. Et ratio hujus tacta est frequenter in primo libro, quia in abstractis bene potest esse praedicatio identica ; ubi autem praedicatum est adjectivum, non potest esse vera, nisi sit formalis. Si ergo major vera est formaliter vel identice, non curo, et minor est tantummodo vera praedicatione identica inferendo conclusionem, quae non potest esse vera, nisi formali praedicatione, utpote quia praedicatum est aliquod adjectivum. In illa illatione interpretor identicam praedicationem minoris esse formalem, quia non posset inferri conclusio ista, nisi talis fuisset praedicatio in minori. Et in ista interpretatione, quae fit inferendo conclusionem, est commutatio, sicut inferens ex praemissis : Socrates est homo, et Plato est homo, ergo Socrates est Plato; interpretatur fuisse hominem hoc aliquid in praemissis, quia aliter non posset inferre conclusionem ex praemissis, et ideo quale quid commutatur in hoc aliquid. Sic in proposito : essentia est infinita, est praedicatio formalis, paternitas est essentia, est praedicatio tantum identica; si inferatur, paternitas est infinita, non potest esse praedicatio nisi formaliter: et illa non sequitur, nisi interpretando praedicationem in minori, quae fuit tantum identica, esse formalem, et per consequens non sequitur, nisi commutando praedicationem identicam in formalem.