In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Hic dicitur. Primo Doctor in quaestione recitat unam opinionem, quam improbat, quae opinio est Thomae in 3. dist. 33. art. 2. quaest. 4. et Aegidii de Roma quodl. 4. quaest. 18. qui tenent quod virtutes morales, excepta justitia, sint in parte sensitiva subjective. Et hoc probant auctoritate et rationibus. Auctoritas est Philosophi, qui nusquam loculus est, quod sint in parte intellectiva, nisi de justitia, quam ponit in parte intellectiva, patet 5. Ethic. cap. 4. et 5. Secundo probat hoc idem quatuor rationibus. Prima stat in hoc, quia virtus ponitur in potentia, ut sit determinativa potentiae ad virtuose agendum: sed voluntas ex se est determinata ad recte agendum, quia objectum voluntatis praecise movet voluntatem sicut est apprehensum ; sufficit ergo quod intellectus sit sufficienter perfectus ad recte ostendendum objectum esse volendum cum omnibus circumstantiis requisitis ad actum moralem.
(b) Secundo, quia cum voluntas sit libera, potest ex se sufficienter determinari ad recte agendum, et per consequens non requiritur aliqua virtus determinativa voluntatis ad recte agendum.
(c) Tertio, quia passiones excedentes sunt subjective in appetitu sensitivo ; ergo et virtus, quae est moderatrix earum erit tantum in appetitu sensitivo.
(d) Quarto, quia si in voluntate possit esse virtus, etc.
Unde cap. 10. sic dicit Philosophus : Esse vero perfectam felicitatem contemplativam quamdam operationem, vel ex eo patebit quod deos maxime existimamus felices, ac beatos esse, ad quas res illis tribuimus, utrum justas, an erit ridiculum, si in contractibus ac reddendis depositis, et hujusmodi rebus occupati dicantur. Sed an fortes in sustinendis terroribus et periculis subeundis honesti causa, an liberales, at cui dabunt, etc. ubi patet intensio Philosophi, quod virtutes morales non sunt in Angelis.