Non enim. In praecedenti versu Psalmista posuit spem repulsionis hostium; hic autem rationem dictorum ostendit, scilicet quod dixit, in te inimicos nostros, et ideo ostendit quod non sperat in seipso: quia, neque in arcu. Nam 1 Reg. 2, dicitur: arcus fortium superatus est. Item non sperat etiam in gladio: unde, et gladius meus non salvabit me: Ps. 36: gladius eorum confringatur.
His enim duobus pugnatur: scilicet arcu ad distantes: unde per arcum designatur astutia hominis per quam homo in futuro sibi providet; quasi dicat: non spero in mea providentia. Gladio pugnatur ad propinquos: in quo designatur potentia; quasi dicat: nec in potentia mea spero, sed in te. Unde habes hanc spem? ex deo. Et ostendit per experientiam.
Salvasti enim nos ex affligentibus nos: vel in praesenti: quia etsi corporaliter nobis noceant, spiritualiter tamen nocere non possunt; vel in futuro.
Sancti dupliciter affliguntur: quandoque in corporalibus, verbis vel factis: 1 Reg. 1: affligebat quoque eam aemula ejus. Quandoque affliguntur spiritualiter, quando peccant illi qui habitant apud eos. Et ab his afflictionibus liberantur a deo. Et odientes nos confudisti, dum non possunt consequi contra nos intentum suum: et confunduntur hic, et confundentur in futuro: isa. 41: ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te.