CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta opinionis oppositae. Primo arguitur pro opinione Henrici probando, quod ens non dicat conceptum univocum communem Deo et creaturae.
Ad primum respondet Doctor, et responsio stat in hoc, quod extrema contradictionis possunt capi dupliciter? Uno modo per se et praecise, sicut esse et non esse, dependere et non dependere, et hujusmodi. Alio modo fundamentaliter, sicut substantia et accidens possunt dici extrema contradictionis fundamentaliter ; patet, quia substantia est ens per se, accidens est ens in alio ; ens per se et non ens per se sunt contradictoria. Si enim ly ens per se accipiatur pro substantia, et ly non ens per se pro accidente, tunc substantia et accidens dicuntur contradictoria fundamentaliter. Si vero ly non ens per se accipiatur tantum pro negatione contradicente enti per se, tunc sunt contradictoria per se formaliter. Sic in proposito, si accipiatur causatum et non causatum per se et formaliter, tunc contradicunt. Si vero fundamentaliter, ut causatum pro ipsa creatura, et non causatum pro ipso creatore, patet quod non contradicunt: licet ergo ab extremis contradictionis formaliter sumptis non possit abstrahi conceptus communis univocus, tamen ab extremis contradictionis fundamentaliter sumptis, potest abstrahi conceptus communis univocus dictus in quid. Et sic patet responsio.
(b) Ad secundum respondet Doctor, quod Conceptus communis duobus est neuter formaliter, id est, quod in sua ratione formali non includit conceptum inferioris, et sic conceptus entis non est formaliter conceptus creati nec increati. Si autem intelligatur quod iste conceptus, scilicet entis, est ita neuter, quod neutrum contradictoriorum dicatur de eo, falsum est, quia conceptus entis est ens positive, quod est unum extremum contradictionis.
Tertio arguitur sic : Primo diversa in nullo conveniunt quid ditative. Sed Deus et creatura sunt primo diversa. Major patet, quia quae in aliquo conveniunt quidditative, non sunt primo diversa, sed proprie differentia, ut patet 5. Met. text. non habente com. qui textus incipit: Eamdem vero dicuntur, circa finem illius textus. Hic autem textus non habet commentum, quia in alia translatione textus correspondens huic textui non reperitur, neque comment. Hoc etiam patet 10. Met. text. c. 12. ubi habetur sic secundum translationem aliam : Quae autem differunt ab aliquo per aliquid differunt, ergo est necesse ut sit aliquid idem, per quod non differt, etc. vide textum cum comment. et sic patet major. Minor etiam patet, quia si Deus non esset primo diversus a creatura non esset simpliciter simplex, quia includeret aliquid quo conveniret cum creatura, et aliquid in quo differret. Respondet Doctor quod Deus et creatura non sunt primo diversa in conceptibus etc. Et quomodo intelligatur, supra exposui dist. 2. part. 1. q. 1. exponendo illud argumentum Doctoris quo probat, quod non possunt esse plura necesse esse. Hoc etiam patebit infra respondendo ad primum argumentum principale.
(d) Ad quartum respondet Doctor, quod licet sola unitas attributionis non ponat unitatem univocationis, potest tamen stare cum unitate univocationis, patet per exemplum. Species ejusdem generis habent essentialem ordinem sive attributionem ad primum illius generis, ut patet 3. Met. text. c. 21. ubi expresse ponitur, quod in unoquoque genere est linum, quod est mensura omnium illius generis, vide ibi Commentatorem ; et tamen cum hoc stat unitas univocationis rationis generis in ipsis speciebus, ita et multo magis oportet esse in proposito, quod in ratione entis in qua est unitas attributionis attributa habeant unitatem univocationis, quia nunquam aliqua comparantur, ut mensurata ad mensuram, vel excessa ad excessum , nisi in aliquo uno conveniant.
Sicut enim comparatio simpliciter est in simpliciter univoco , scilicet in specie specialissima, ut patet per Philosophum 1. Phys. text. c.24. ita omnis comparatio est in aliqualiter univoco ; quando enim dicitur, hoc est perfectius illo, si quaeratur quid perfectius? oportet ibi assignare aliquid commune utrique. Alia argumenta cum suis responsionibus clara sunt in littera.