IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Ad quaestionem ergo respondeo, etc. Praemissis conclusionibus contra duas oppositas sententias, et tertia de accidente respectivo docet cum communi caetera accidentia esse in quantitate, tanquam subjecto non ultimato; et supponit ex 2. dist. 12. quaest. 1. ubi tenet distinctionem realem quantitatis a subjecto et qualitate, quae est communis sententia.
Probatur primo ratione Doctoris, quia albedo, verbi gratia, est extensa habens partes extra partes: ergo vel recipit in se ut subjectum extensionem, et consequenter quantitatem, vel subjectatur in quantitate tanquam in subjecto. Consequentia probatur, quia vel ideo forma recipit effectum alterius, vel quia ipsam recipit ut subjectum, vel quia recipitur in ipsa ut in subjecto, et quod recipitur in alio per modum recipientis recipitur.
Aliter autem se habent quantitas et qualitas ad invicem, quam duae qualitates in eodem subjecto, quia una qualitas non supponit aliam, verbi gratia, albedo dulcedinem, alias non possint inveniri seorsim, quod falsum est; et formae ejusdem generis non dicunt ordinem per se ad invicem, quia neutra sic dependet ab alia. Loquor de formis, quae sunt sub eodem genere proximo, et absolutis, quae ut plurimum exigunt, diversa subjecta, quia sequuntur formas substantiales in specie diversas, vel si existunt in eodem aliquando, tamen seorsim etiam existere possunt in diversis subjectis, quod probat unam non supponere aliam.
Sed ad propositum qualitas non recipit in se quantitatem, ut subjectum ejus, quia qualitas in sui productione supponit subjectum, quantum et extensum; tum quia, ut supra praemisimus, id exigit agens materiale, quod est ejus productivum, universim ad suam actionem, etiam qua producit formam substantialem, ut experientia constat, et superius probatum est, quanto magis ad productionem formae accidentalis.
Dices, quod quantitas etiam producatur ab agente naturali ; ergo non semper actio ejus supponit quantitatem, alias duae simul inessent, et una quantitas dependeret ab alia, ut a subjecto, quod est contra suppositum principium. Respondetur, dato quod quantitas inhaereat materiae, facilem esse solutionem, quia sic non producitur per actionem causae naturalis, nisi qua dat ipsi terminum, nempe figuram, ut aliqui volunt, quae sequitur ad formam substantialem determinatam, vel certe, qua unit duas quantitates ad invicem sub eadem forma substantiali, ut in augmentatione contingit juxta hanc sententiam.
Dato etiam quod quantitas non sit coaeva materiae, ut communis docet, et insit immediate in composito substantiali, respondetur, quod agens naturale supponit materiam quantam, quia haec conditio exigitur, ut dispositio ex parte subjecti, ut patiatur ab ipso, ex parte agentis ut agat, quandoque autem quantitas emanat ab ipsa forma substantiali, ut in generatione, quandoque producitur per actionem agentis et motum, ut in augmentatione, in qua quantitas praesupposita habet rationem conditionis, non subjecti ; conditionis, inquam, ex ratione data, non subjecti, ut colligitur a posteriori.
Quia si quantitas producta reciperetur in praesupposita ut subjecto, non faceret majus, sed necessario ejus partes singulae essent in singulis partibus prioris, et consequenter non faceret majorem extensionem, quia exigeret partes extra partes, quoad dimensiones alias et diversas in ordine ad locum, quod est contra naturam formae et subjecti, quia non invenitur pars aliqua formae, ubi non est pars subjecti ; nec ergo quantitatis productae extra partes quantitatis, in quam reciperetur in eo casu, deinde daretur penetratio naturaliter duarum quantitatum.
Ex quibus patet solutio difficultatis, et qualitatem materialem esse posteriorem quantitate, nec consequenter in ipsa recipi ut in subjecto, quod non posset esse, si quantitas reciperetur in qualitate, e contra pereunte quantitate perit qualitas, ut patet in diminutione ; ergo est ordo inten ipsas non alterius rationis, quam formae ad subjectum, ergo, etc. Patet subsumptum, quia quantitas in nullo alio genere eausae est prior qualitate, quia non est effectiva quantitas ; ergo non est assignabilis alias modus per quem dependeret ab ea qualitas, nisi tantum materialis et subjecti.
Dices esse formas subordinatas, ita ut prius debeat inesse subjecto quantitas quam qualitas; non quod haec dependeat a quantitate, sed quod subjectum commune utriusque ut substantia dicat ordinem ad ipsas. Contra, inde sequeretur quod qualitas, quae est posterior, non reciperet aliquem modum essendi a quantitate, sed hoc falsum est, quia recipit partes extra partes, hoc non convenit ipsi a substantia, quae hunc modum essendi recipit a quantitate, cujus ille per se est effectus; ergo quantitas non solum in ratione formae prioris supponitur ad qualitatem materialem, sed etiam ut subjectum. Ex quo patet ratio illa Doctoris, quam alii ex ipso desumunt.
Secundo probatur conclusio ab experientia, quia contingit mutari species sacramentales actione causae naturalis; ergo supponit ibi aliquod subjectum, non aliud quam quantitatem. Sed ad hoc responderi facile potest, nempe, illas mutationes fieri ad praesentiam agentis naturalis, ad quam producitur quidquid alias produceretur per ipsum, si adesset substantia, ut contingit etiam in mutationibus ipsius quantitatis, ut rarefactione et condensatione ; item in actionibus substantialibus, quando producitur, verbi gratia, vermis, aut alia substantia, quia forma substantialis nequit educi de potentia quantitatis.
Et haec omnia sunt consequentia ad primum miraculum, ut salvetur fides mysterii, Deo efficiente, circa species, quod alias fieret virtute causae naturalis, si adesset substantia prior ; unde contingit etiam species sacramentales nutrire non secus ac panis et vinum nutrirent, si adessent.
Et per hoc patet ad tertiam rationem, quae hic adducitur a modernis ex colligatione accidentium ad invicem, quae necessario debet esse ex unione eorum ad tertium, nempe ad quantitatem, quia diceretur esse haec colligatio ex ordinatione divina et voluntate sic conservante illa accidentia, ac si adesset substantia cum illo ordine eorum ad invicem.
Videtur ergo ralio illa Doctoris desumpta tantum probare intentum.
Quaeres, utrum una et eadem sit inhaerentia accidentium ad quantitatem et ad substantiam ? Respondet Suarez affirmative. Vaquez etiam loco citato asserit accidentia ita inhaerere, quod nullo novo influxu indigeant, nisi in eo tantum, quod conservetur quantitas separata ; si dependerent a substantia, aliter quam a quantitate, ipse admitteret novum influxum: ergo in eadem sententia est.
Respondetur tamen negative, et sequitur ex rationibus contra conclusionem Aegidii ; dicendum ergo est inhaerentiam qualitatis ad substantiam esse alterius rationis et entitatis ab inhaerentia ad quantitatem. Probatur conclusio, si eadem esset inhaerentia albedinis ad quantitatem et substantiam, sequeretur quod per se non dependeret a substantia, ut subjecto, sed mere per accidens seu remote, hoc est absurdum: ergo alia et alia est dependentia. Major probatur, quia ejusdem ad diversos terminos non est eadem dependentia aeque primo, cum eadem relatio nequeat respicere diversos terminos, imo ne quidem in Divinis, ubi absolvitur a dependentia ; ergo minus in creatis, et consequenter inhaerentia non respicit nisi unum terminum primo; ergo si inhaerentia albedinis respicit quantitatem primo, sequitur magis eam dependere a quantitate quam a substantia, neque a substantia dependere, nisi qua dependet a quantitate, et consequenter non dependere per se a substantia, nisi inquantum quantitas in ipsa est.
Probatur minor, quia diversae substantiae exigunt diversas qualitates in specie, quae ad ipsas sequuntur, non tamen quantitatem specie diversam. Item, sunt perfectiones, dispositiones et proprietates Physicae substantiarum, ab ipsis emanant motus ad qualitates, dicitur violentus, arat naturalis per ordinem ad subjectum substantiale praecise, non ad quantitatem, quae eadem manet sub diversis formis contrariis, verbi gratia, quantitas aquae sub frigore et calore, neque exigit unam formam magis quam aliam, ex natura sua ; aliter dicitur qualitas convenire substantiae, quam ea quae conveniunt ipsi per quantitatem in ordine ad locum.
Haec omnia essent falsa, si qualitas aliter non referretur ad substantiam, quam ad quantitatem ejus ; si autem esset una sola inhaerentia ad utramque, non aliter respiceret substantiam quam quantitatem, quia nulla est dependentia qualitatis ut formae ad subjectum, praeter inhaerentiam, quae si una esset, respiceret subjectum remotum mediante primo, non aliter ; ergo, etc.
Objicies, inde sequeretur quod agens creatum non posset agere in quantitatem, nec alterare species, producendo, verbi gratia, calorem; sed hoc est contra sensura et communem sententiam, ergo. Patet sequela, quia agens creatum non habet in sua potestate subjectum ; ergo si calor per se respicit substantiam, et per aliam dependentiam diversam ab ea, quae est ad quantitatem, sequitur non posse producere effectum suum sine tali subjecto, alias etiam non esset major ratio de illo quam de ipsa quantitate, ita ut sine illa posset producere effectum suum, et sic extra omne subjectum producere formam. Respondetur primo, concedendo sequelam, et tunc dicendum esset, quod omnis actio ad quantitatem et qualitatem, esset miraculosa, prout dicunt Nominales, ex diverso tamen fundamento, quia illi putant quantitatem non differre a re quanta, imo consequenter se habere ad illam, ut modum ejus.
Nos autem oppositum ejus sentientes asserimus, ideo non posse alterari species virtute agentis creati, quia deest subjectum ultiraatae dependentiae; nec videtur quantitas sufficiens subjectum in proposito respectu qualitatis, quia haec per se dependet a substantia, ut subjecto ultimato, sive sit eadem dependentia, sive diversa ; eadem, inquam, quia sic non respicit quantitatem, nisi ut subjectum quo, et mediante illa substantiam, a qua principaliter dependet ex rationibus praemissis. Respondetur secundo, negando sequelam, quia ad actionem agentis creati sufficit dari aliquod subjectum, hic autem 3 datur quantitas; neque requiritur dari subjectum, ad quod naturaliter, seu secundum inclinationem tam subjecti quam formae ordinatur ultimate ipsa forma, modo eidem sine repugnantia inesse possit
Exemplum est in motu violento, verbi gratia, quando calor in aqua producitur, aqua ex natura sua repugnat ab appetitu intrinseco, quia exigit qualitatem contrariam, nempe frigusl calor etiam ab intrinseco exigit subjectum connaturale sibi, 1 quia quaelibet qualitas sequitur aliquam substantiam in genere, cujus est perfectio. Et sicut subjectum exigit ipsam, ita et ipsa exigit subjectum, ut connaturale, in quo magis conservatur, sicut quaelibet res inclinatur ad conservationem sui esse; cum ergo qualitas ordinetur, ut perfectio substantiae, a qua dependet, petit ex se substantiam connaturalem sibi, aut saltem non repugnantem, neque ab intrinseco inclinatam ad contrariam qualitatem.
Virtus autem causae naturalis non ita determinatur ad subjectum, ideo potest agere in quodcumque, quia nihil appetit, nisi passum reddere sibi simile, et propagare suam speciem, ac conservare, alias non posset recte salvari generatio et corruptio. Sicut ergo ad nihil determinatur agens, nisi ad subjectum, sive illud sit connaturale, et ultimatae dependentiae, terminus respectu formae, sive etiam repugnans, sive subjectum proximum aut remotum, sufficit ad salvandam actionem causae creatae.
Ad propositum ergo ulterius dico hic salvari requisita ad actionem, quia Deus potest supplere in fieri defectum subjecti remoti, sicut in facto esse formae, et agens creatum potest ad ipsum agere, quia sufficit quantitas pro subjecto actionis, ut communis tenet. Ex quo patet ad difficultatem. Haec responsio magis accommodatur sententiae communi, quam hic Doctor supponit, quia utramque sententiam tractat, tam Nominalium quam aliorum, et in communem magis inclinat, quia secundum ipsam resolvit difficultates.
Non requiritur ergo ad positionem formae in esse, ut quaelibet ejus causa per se concurrat, sufficit ut salventur per se essentialiter requisita ad actionem et effectum, quae in proposito sunt actio Dei, et quantitas, ut subjectum respectu agentis creati, licet non sit subjectum ultimatae dependentiae requisitum ex parte formae. Ex quo non sequitur inconveniens praemissum, nempe causam creatam posse absolvi a quocumque subjecto in sua actione.
Haec difficultas de inhaerentia qualitatis communiter non tractatur in specie, quomodo se habeat ad illa subjecta diversa, disserendi gratia eam inducimus. Si dicatur esse una inhaerentia, oportet concedere illam esse principaliter ad subjectum substantiale ex praemissis, et tunc difficulter salvari potest, quomodo sit ad quantitatem, nisi solum per modum conditionis, quia eam esse aeque primo ad utrumque repugnat ex dictis: et admisso praemisso nequit salvari ratio subjecti in quantitate proprie respectu formae aut agentis creati. Melius ergo admittitur duplex, quod confirmari potest, .quia potest divina virtute educi calor de potentia ignis, seclusa . quantitate, et etiam inhaerere ipsi, quia magis salvatur ratio subjecti in substantia quam in quantitate. Sed hoc repugnaret, si esset una inhaerentia, quae primo esset ad quantitatem ut ad terminum, et mediate ad substantiam, quia nequit salvari relatio sine suo termino proximo ; ergo melius dicuntur diversae inhaerentiae ad diversa illa subjecta, sicut multiplicantur dependentiae diversae ejusdem effectus ad diversas causas efficientes. Hic potest amplius inhaerere quispiam magis curiose quam fructuose ; sufficit, quod dictum est ad intelligendum ordinem accidentis absoluti ad subjectum, ut inde resolvatur quid possit agens creatum circa species, quid vero nequeat. De accidente respectivo non est quod quidpiam dicamus.
(e) Ad argumenta principalia, etc. Responsionem ad primum argumentum posset quis retorquere contra id quod dictum est proxime, quia in fine dicit, quod substantia est additum immediatum et receptivum in definitione, verbi gratia, quantitatis: receptivum vero mediatum respectu aliorum. Respondetur, id intelligi de immediatione tam formae quam etiam subjecti in hoc sensu, quod quantitas prius adveniat subjecto, quam qualitas, deinde quod qualitas supponat de facto quantitatem in ratione subjecti; non autem intelligitur de immediatione termini, quasi substantia mediante quantitate, tanquam termino proximo, terminet dependentiam qualitatis, nam sicut qualitas per se primo est perfectio debita substantiae, tanquam enti simpliciter et per se existenti, ad quem modum existendi reducitur existere per inhaerentiam in alio, ut in subjecto per inhaesionem. Et sicut qualitas est proprietas Physica substantiae, et non quantitatis; proprietas autem inest subjecto, de quo demonstratur, ut praedicatum proprium non per principia alterius entis, maxime quantitatis, ad quam non refertur qualitas hoc modo, sed principia propria ipsius subjecti, inde sequitur aliter dependere et inesse substantiae, aliter quantitati ; quantitas enim nullam in specie qualitatem exigit ex se determinate, sicut ignis, verbi gratia, calorem, et aqua frigus, Et hoc ipsum patet ex responsione ad secundum in fine, ubi asserit aliter sub, stantiam terminare dependentiam acci dentis, aliter quantitatem, et comparat utrumque in suo genere, ad modum quo se habet dependentia effectus ad causam primam et secundam, quae sunt dependentiae alterius rationis secundum principia Doctoris in quaestione praecedente, responsione ad secundum, et sig. Ad quaestionem. Et infra responsione ad tertium, concedit magis per se essentialiter, accidens absolutum inhaerere substantiae quam quantitati.
Ad secundum, quod etiam adducunt Nominales ex 4. Metaphys. text. com. 14. assignat tres responsiones, quarum quaelibet in textu habet fundamentum. Intendit Philosophus non omnia dici secundum . accidens, tum quia sic non esset aliquod dictum, seu praedicatum universale de quo 1. poster. cap. 4. deinde quia si omnia per accidens dicerentur, procederetur in infinitum in praedicatione, et non esset status. Deinde ut ostendat non esse processum in infinitum in praedicatione per accidens, complectitur duos modos praedicandi per accidens, ut quando dicitur album musicum, vel homo albus, dicit praedicari unum accidens de alio accidente, quia ambo uni tertio accidunt, vel accidens praedicari de subjecto, quia inest, non quod utrumque eidem tertio accidant.
Secunda etiam solutio habet locum, quia in primo genere praedicationis per accidens intendit illa accidentia de se praedicari per accidens, quia insunt tertio, nempe illa, quae nullo modo sibi invicem ordinantur: praedicatio vero accidentis de de quantitate, ut subjecto, reducitur ad secundum modum. Unde in 1. poster. text. 35. hos etiam modos praedicandi per accidens docet, addens tertium, quae est conversiva subjecti praedicatio de praedicato, quam hic comprehendit sub secundo membro.
Intendit ergo Philosophus non esse processum in infinitum in praedicatione secundum accidens, quia est status in subjecto, sive primo, sive secundo modo fiat praedicatio. Tertium modum approbat Vasquez. Videatur Doctor in text. Philos. in comment. Metaphys. Ad reliqua et tertium patet ex dictis.
Ad quartum, dicit relationi repugnare esse sine subjecto, non secundum divisa, nempe qua relatio, neque qua accidens, sed quia est relatio accidentalis, nempe qua tale ens determinatum est; reducitur ergo repugnantia ad haec ipsa conjuncta ex dictis quaestione praecedenti, quia relatio, inquantum relatio, exigit esse alicujus, ut repugnet esse, nisi alicujus, cum sit ordo unius ad alterum; sed qua relatio est accidentalis, nequit esse alicujus, nisi per inhaerentiam, quia accidit, ergo nequit esse sine inhaerentia. Illud quod sequitur de divinis relationibus, et de commutatione praedicati idenlici in formale, videatur suo loco in 1. dist. 2. quaest. 4. et quodlib. 5.