IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Impugnat dictam sentent. D. Thom. primo, ex Philos. ostendens clare, quod non consequenter, et praeter intentum ejus adducatur ad oppositum. Secundo, ex duobus locis Augustini.
Haec opinio (e) improbatur viis similibus his, quae positae sunt ab eis pro ea. Et primo per Philosophum 1. Politicorum : Necesse est, inquit, principantem habere virtutem, ut recte principetur, et principaliorem, quam in servo, ut recte subjiciatur: et applicat ad partem superiorem et inferiorem in anima.
Praeterea, isti concedunt (f) justitiam esse in voluntate ; igitur rationes communes de voluntate et virtute morali non concludunt; nec etiam auctoritates Philosophi 1. Ethic. De obedibili rationi, debent intelligi de solo appetitu sensitivo, quia si solum illum intelligeret per obedibile rationi, igitur insufficienter dividit animam, inquantum est capax virtutis moralis, et inquantum tractat de ipsa ; tractat enim de ea ut est susceptiva virtutis moralis, et tamen voluntas est susceptiva justitiae, propter quam saltem est susceptiva virtutis moralis, quae nec est in ratione, nec in obedibili rationi, ut ipsi intelligunt illa duo membra.
Praeterea, ante definitionem virtutis, circa medium primi, volens Philosophus inquirere definitionem felicitatis, dicit sic : Separandum igitur nutritivam et augmentativam vitam, sequens autem sensitiva quaedam utique erit: videtur ergo et hic communis homini et equo et bovi et omni animali: relinquitur ergo operativa quaedam rationem habentis; hic autem hoc quidem, ut bene persuasibile ratione, hoc autem, ut habens et intelligens.
Ex ista littera patet, quod primo excludit partem sensitivam, quia in ista non est operatio hominis secundum quod homo, qualis est operatio secundum virtutes morales, et per consequens non sunt principaliter ponendae in ista parte ; igitur illud quod relinquitur, scilicet operativa hujus, scilicet rationem habentis, est per se excellens super totam partem sensitivam, et illud dividit ipse in intelligens, et in bene persuasibile a ratione;
igitur per persuasibile a ratione intelligit voluntatem, quia per intelligens constat, quod intelligit intellectum. Sic igitur (g) patet expresse ex dictis suis, quod obedibile rationi vocat aliquando appetitum sensitivum, aliquando voluntatem, sicut in fine primi, et sicut obedibile rationi dupliciter accipitur, et rationale accipitur dupliciter. Uno modo stricte et primo, et sic convenit soli intellectui ; alio modo non stricte, nec primo, sed simpliciter, sic convenit etiam voluntati: sed tertio, scilicet appetitui sensitivo, non convenit per essentiam, sed transumptive. Igitur illud medium, quod est voluntas, nunc vocatur rationale ab uno extremo ; nunc obedibile rationi ab alio extremo. Stricte enim accipiendo rationem, ipsa est persuasibilis a ratione ; accipiendo rationem large, prout dividitur contra sensum, sic est rationalis ; appetitus autem sensitivus non est persuasibilis a ratione, sed obedibilis rationi ; et haec verba bene possunt ponderari, quia liberum bene est persuasibile, non tamen proprie obedibile ; appetitus autem sensitivus, quia non est liber, non est persuasibilis, sed obedibilis imperio voluntatis.
Praeterea, ad hoc sunt multae auctoritates Augustini, una de moribus Ecclesiae, ubi vult quod quatuor virtutes morales non sunt, nisi amor ordinatus, vel amoris ordinati. Quaere ibi. Item 14. de Civit. cap. 5. et 6. diffuse. Quaere. De hoc etiam Avicenna 9. Metaph., cap. ultimo.