CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponitur opinio aliorum, quae est in alio extremo, tenens Deum esse in genere, et probatur auctoritatibus et duplici ratione.
Alia est opinio (a) affirmativa in alio extremo, quae ponit Deum in genere, et habet pro se auctoritatem Damasceni in Elementario , cap. 8. Substantia, etc. Item, Boetii in libello suo de Trinitate, ubi videtur dicere quod duo genera manent in divinis, hoc non potest intelligi tantum secundum modum aliquem similem praedicandi, quia 15. de Trin. c. 5. dicit Augustinus sic : Si dicam, aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus, beatus, spiritus , horum omnium novissimum quod posui, quasi tantum videtur signare substantiam, caetera vero hujus substantiae qualitates. Item, 5. de Trin. c. 8. videtur dicere quod actio propriissime conveniat Deo ; ergo non tantum manent modi praedicandi similes duobus istis generibus , et ita videtur quod oporteat intelligere Boetium de illis duobus generibus in se, quod maneant.
Ad hoc videtur (b) auctoritas Averrois 10. Met. com. 7. et incipit textus : Dicuntur autem aequaliter ens
et unum, ubi Philosophus dicit aliquam esse unam primam substantiam, quae sit mensura aliarum. Commentator vult quod ille sit primus motor, ergo sicut in aliis generibus primum est aliquid illius generis, ita primus motor est aliquid de genere substantiae. Ad hoc ratio prima ponitur talis, quia potest concipi substantia creata et substantia increata, et neuter conceptus est simpliciter simplex ; ergo resolvendo, remanebit ratio substantiae indifferens ad utrumque contrahens, et sic indifferenter accepta videtur esse ratio generis. Secunda ratio est, q.uia multa entia simplicia ponuntur in genere, sicut Angeli secundum ponentes eos esse immateriales, accidentia etiam secundum ponentes ea esse simplicia: ergo simplicitas Dei non excludit ab eo rationem generis.