IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum accidentia in Eucharistia possint habere quamcumque actionem, quam poterant habere in subjecto ?
Alens. 4. p. q. 40. membr 2. art. 3. D. Bonav. hic 1. p. art. 2. q. 2. Richard. art. 3. q. 2. Durand. q. 2. Occham. quaest. 7. D. Thom. 3. p. q. 77. art. 3. et 8. Suarez ibi. d. 57. sect. 1. 2. Vide Scot. 7. Metaph. q. 8. 9. et 8. Metaph. q. 3. de primo princ. c. 3. ei 2. Phys. quaest. 5.
Circa secundum (a) articulum quaero, utrum accidentia in Eucharistia possint habere quamcumque actionem, quam poterant habere in subjecto? Arguo quod non, duplici via : Primo, quod nullam omnino: secundo, quod non eamdem. Ad primam conclusionem arguitur sic, destructo priori essentialiter, destruitur posterius; prius essentialiter est esse quam ageres; accidentis est inhaerere; ergo destructo inesse accidentis, destruitur omne agere ipsius. Et confirmatur, quia inesse convenit accidenti tanquam propria passio ejus: agere autem in subjectum convenit sibi contingenter, sicut accidens per accidens.
Item, agere per se est suppositi, ut ex primo Metaphysic. habetur: accidens autem non potest esse suppositum: ergo, etc. Confirmatur ratio secundum Boetium de Hebdomadibus, dicentem : In omnibus circa Deum, differunt, quo est, et quod est; forma ergo, quae nata est esse quo, respectu actionis, non potest esse agens; ergo praecise suppositum, quod natum est habere illam formam, quae est quo, potest esse agens. Confirmatur etiam per exemplum, quia enim anima est quo homo est homo, ideo anima non potest esse homo, ita a simili forma, quae nata est esse quo aliquis agat, non potest esse agens.
Confirmatur tandem specialiter in proposito, quia scilicet haec forma, quantitas separata, non videtur forma naturalis; quantitas enim separata videtur pure mathematica: sed secundum Philosophum 3. Metaphysic. in Mathematicis non est finis, nec motus, necbonum.
Ad secundam conclusionem, scilicet quod.non omnis actio possit eis competere, quae prius arguitur sic : Primo de generatione dicit Philosophus, quod oportet agens et patiens communicare in materia; sed substantia habens accidentia communicabat in materia cum aliquo, cum quo non communicant ista accidentia separata in materia ; ergo, etc.
Item 7. Metaph. arguitur contra ideas Platonicas, quod idea non possit esse principium generandi compositum, quia est forma tantum, sicut Commentator pertractat ibi rationem Philosophi, et valde male: ergo a simili in proposito, formae istae non possunt esse principium producendi compositum: poterant autem esse principium, quando erant in substantia, sicut accidentia sunt principia producendi substantiam; ergo, etc.
Item ad principale, si accidentia separata possint habere omnem actionem sine subjecto, quam prius poterant habere n subjecto, ergo species intelligibiles separatae ab intellectu, et charitas a voluntate separata, poterunt in easdem actiones in quas poterant, quando prius erant in subjecto. Consequens est falsum, quia tunc species intelligibilis separata posset intelligere, et charitas separata posset diligere, et ita utrumque istorum posset esse beatum, vel simpliciter, vel quantum ad aliquam partem Beatitudinis, quod est impossibile, quia nec Beatitudo tota, nec pars ejus potest competere alicui, nisi naturae intellectuali.
Oppositum, quod in aliquam eamdem possint, quia accidentia separata sunt sensibilia, patet ad sensum: possunt etiam alterare passa sibi approximata, patet de modica aqua apposita speciebus vini; ergo in aliquam actionem possunt in quam prius.
Quod autem in omnem, probatur, quia forma manens eadem in esse habet eamdem virtutem, et per consequens potest esse principium ejusdem actionis ; accidens separatum manet secundum se idem quod prius: ergo, etc.