In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Haec opinio. Doctor primo improbat hanc opinionem viis similibus, et deinde solvit rationes opinantis. Primo ergo probat quod virtutes morales sint subjective in voluntate. Et primo probat auctoritate Philosophi. Prima auctoritas est primo Poli, et applicat ad partem superiorem et inferiorem in anima. Si ergo oportet principantem habere virtutem et principaliorem quam servum, ut recte principetur, a fortiori oportet in anima esse virtutem, quae recte principetur ipsi corpori. Unde Philosophus sic dicit: Animal, inquit, constat primum ex anima et corpore, quorum alterum imperat secundum naturam, alterum paret: oportet autem considerare naturam non in corruptis, sed in his quae magis se habent secundum naturam ; et parum infra : Est igitur, ut dicimus, primum in animali, prospicere imperium dominicum et civile. Nam animus quidem in corpus dominicum habet imperium, mens vero in appetitum civile et regium, in quibus clarum est secundum naturam et utilitatem imperari ab animo corpori, et ea parte, quae habet rationem eiparle, quae subjacet perturbationi, etc. ubi expresse patet quomodo virtus requiritur in parte intellectiva ad hoc ut habeat rectum dominium, quale habet Rex in cives, sive Princeps super partem sensitivam.
(f) Praeterea, isti concedunt justitiam esse in voluntate, igitur rationes communes de voluntate, virtute morali non concludunt ; patet, quia si ponitur virtus moralis, ut isti dicunt, ut sit determinativa potentiae cujus est, sequitur quod justitia non est in voluntate, quia secundum eos, est ex se determinata ad bonum apprehensum, vel si concedatur posse determinari a justitia, ita etiam habent concedere hoc idem de aliis virtutibus moralibus.
(g) Sic igitur. Et addit quod sicut rationale potest multipliciter accipi, ita et obedibile rationi. Nam rationale aliquando accipitur pro solo intellectu ; aliquando pro voluntate, et aliquando magis improprie pro parte sensitiva, pro quanto scilicet est obedibilis rationi, sic etiam obedibile rationi aliquando accipitur pro voluntate, et aliquando pro potentia sensitiva, pro quanto subest imperio voluntatis.