Nunc autem. Hic ponit adversitatem sanctorum novi testamenti. Et primo ponit adversitatem quam patiuntur. Secundo ponit eorum patientiam et firmitatem, ibi, haec omnia venerunt super nos.
Circa adversitatem autem sanctorum primo tangit adversitatis causam: scilicet subtractionem divini auxilii. Secundo tangit ordinem, ibi, avertisti nos.
Sanctus homo tria habet in deo: scilicet confugium: Ps. 89. Domine, refugium factus es nobis: Prov. 18: turris fortissima nomen domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Secundo habet in deo gloriam: Ps. 3: tu es gloria mea. Tertio ipsum auxilium: Ps. 120: auxilium meum a domino. Quandoque autem in exterioribus videtur quod homo non habeat in deo refugium: et ideo dicit, nunc autem repulisti nos: quia olim eras refugium: et hoc, inquantum non defendis nos ab impellente: thre. 2: repulit dominus altare suum: non tamen quantum ad interiora repulit, quia non repellet dominus plebem suam, Ps. 94.
Item non es gloria mea, quia, confudisti nos, videris nos in exterioribus confundere, quando sustines nostram confusionem. Item solebas consiliari et auxiliari: sed modo non facis, quia, non egredieris deus in virtutibus nostris. Et loquitur ad modum ducis.
Consuetudo erat in veteri testamento, quod quando deus auxiliabatur populo pugnanti, tunc deus egrediebatur ante populum: Habac. 3: egressus es in salutem populi tui etc.. Hoc autem non signat motum localem in deo, sed processum providentiae ejus ad exteriora. Nunc autem non egreditur deus, dum permittit nos succumbere hostibus. Et hoc facit ut abducat nos a terrenis, quia si semper esset prosperitas in rebus temporalibus, homo serviret deo pro eis. Et si hoc esset intentio nostra, frustraretur in istis. Ut ergo amor noster non sit mercenarius, et intentio nostra non referatur ad corporalia, subtrahit hoc suis amicis.