Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Alia est opinio affirmativa in alio extremo. Et haec est opinio Alberti de Saxonia et Roberti Olchot. Et probant illam opinionem per auctoritates et rationes, quae inferius solventur. Prima auctoritas est Damasceni in Elementario, c. 10. Substantia (inquit) quae continet supersubstantialiter increatam Deitatem, etc. videtur enim ibi tenere, quod Deus sit in Genere.
Secunda est Boetii in lib. suo de Trin. ubi videtur dicere, quod duo genera manent in divinis, scilicet substantia et relatio. Si dicatur ad Boetium quod tantum sunt ibi secundum aliquem modum similem praedicandi, hoc non potest esse verum, ut patet per Augustiuum 15. de
Trin. sic dicentem : Si dicam aeternus, immortalis, etc. spiritus, horum omnium novissimum quod posui, scilicet spiritus, quasi tantum videtur significare substantiam. Et sic patet, quod spiritus in Deo dicatur vere substantia, et non tantum secundum modum praedicandi.
(b) Tertio, ad hoc videtur auctoritas Averrois 10. Met. com. 7. exponendo istum textum : Manifestum est igitur, quod unum in quolibet genere est natura, et non est hoc unum natura alicujus eorum, sed sicut in coloribus quaerere unum colorem est unum. Similiter in substantia etiam quaerere unam substantiam est unum. Sic dicit Commentator : Manifestum est (inquit) quod unum in quolibet genere est alia natura simpliciter naturae illius generis , et unum non est natura alicujus eorum, scilicet unum universale D. d. Sed in coloribus, etc. id est, quod est principium esse substantiarum, et principium numeri earum , quae existunt in substantia. Et intendit, quod cum huic fuerit junctum, quod declaratum est in Physicis, scilicet hoc esse primum motorem, aeternum et absolutum ab omni materia, et declaravit post quod hoc non solummodo est principium tanquam motor, sed tanquam forma et finis; declarabitur, quod illud est unum de quo declaratum fuit hoc, quod est principium substantiae, sicut est declaratum, quod est actus ultimus, cui non admiscetur potentia omnino. Haec Commentator. Et sic patet, quomodo Commentator vult quod illud unum, quod est mensura aliorum, sit primus motor: ergo sicut in aliis generibus principium est aliquid illius generis, ita primus motor est aliquid de genere Substantiae. Caetera patent.