IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Circa secundum articulum, etc. Controversia de virtute activa accidentis respectu substantiae producendae est pervia et trita, nulla enim in tota Philosophia magis vulgaris. Aliqui docent
: formam substantialem non esse activam immediate, sed accidentia in virtute substantiae attingere productionem alterius substantiae. Haec est D. Thomae 3. part.
quaest. 77. art. 3. ad 3. quem sequitur Cajetanus ibidem. Capreolus, Richardus, Paludanus in praesenti distinctione, Sotus, et alii, ut Ferrariensis 4. contra Gent. cap. 66. Suarez tribuit virtutem partialem substantiae respective ad productionem alterius substantiae. Hanc sententiam videtur mutuasse a Gabriele lect. 45. in Canon. quam tribuit Occhamo in 4. quaest. 7. Huic sententiae familiares sunt hi modi loquendi, ut accidens, ut instrumentum substantiae, ut virtus substantiae, in virtute substantiae, agit ad productionem substantiae.
Contraria sententia est Doctoris, quod neque accidens conjunctum, neque separatum agat ad productionem substantiae, perinde enim de separatis et conjunctis opinandum est: quem sequuntur nostrae scholae Doctores multi recentiores: videatur Aretinus, Faber, Tartarelus ;
hic ego nolo ipsi plurimum immorari, eam probat Doctor variis rationibus, in hoc et sequentibus sig. sig. .
Reducuntur, ut plurimum ad hoc quod I substantiae, quae est perfectissimum ens, danda est virtus activa, quae est perfectionis, quod imperfectius in esse nequeat producere perfectius se, alioquin tolleretur modus colligendi perfectionem causarum ex perfectione effectus, et potissimum primae causae supra reliquas: quod si substantia non sit activa immediate, nihil potest in virtute ejus causare, quia quod non est activum ex se, nequit communicare actionem, aut virtutem agendi in aliis.
Deinde substantia, quae non est, nequit agere, aut in virtute ejus fieri effectus, quia esse est conditio per se requisita ad agendum in causa physica, quae sit materia, forma, efficiens; quando producitur autem vivens per putrefactionem, ut rana, nulla alia existit, neque causa universalis creata sola potest esse causa viventis, quia non includit differentiam viventis formaliter in esse, minus autem eminenter, aut virtualiter, quia vivens est perfectius simpliciter omni non vivente, qualis est Sol, quod in alio includitur eminenter est imperfectius illo; in cujus ergo substantiae virtute producitur illa rana?
Aliqui dicunt in virtute substantiae univocae, verbi gratia, ranae. Contra, sed haec non est activa, nisi ut existit in aliquo singulari; non ipsius substantiae ranae, quae producitur, quia causa et effectus non coincidunt: alia rana non supponitur in esse, et si supponeretur, nihil agit, nisi per viam propagationis et generationis univocae, quia aliter non est activa, neque applicatur in proposito ad agendum.
Ex quibus sequitur in his non salvari rationem causae per se requisitae; oportet ergo recurrere ad causam primam, qua supplet defectum naturae.
Deinde similis ratio fieri potest in generatione univoca, quae fit, quando agens non existit, ut verbi gratia, mortuo patre, generatur filius ; mater secundum ipsos non concurrit effective ad generationem ; semen quod est decisum a patre est inferioris entitatis quam genitum. Neque refert dicere in virtute patris semen agere, quia illa virtus, quae esset principium actionis, non est alia quam ipsum semen, cui repugnat talis actio attingens intrinsece effectum per sui corruptionem.
Multa ergo mysteria finguntur hic contra principia et doctrinam de causis, quae non evadit Suarez, aut alius, dicendo accidens habere virtutem partialem, quia si substantiae detur virtus activa ob perfectionem sui, et ad salvandum principium requisitum ad actionem, debet ipsi dari virtus perfecta et totalis, qualem habet accidens in suo genere, vel certe nulla, et sic sufficit activitas accidentis ad substantiam.
Ad confirmationem itaque antecedentis addo hanc unicam rationem, quae mihi videtur salis evidens: nulla causa potest habere perfectiorem actionem quam sit illa, quae sit propria ejus secundum differentiam specificam, quae est perfectissimus gradus quem includit, et superaddit reliquis majorem perfectionem et actualitatem, ut patet secundum omnes; ergo nequit convenire ulli causae actio perfectior, quam sit illa per quam univocatur cum suo effectu, quia adaequat perfectionem suae entitatis, quia ponit in esse effectum parem sibi.
Sed calor, verbi gratia, per actionem univocam, quae fundatur in sua differentia specifica producit alium calorem univoce ; ergo nequit habere actionem perfectiorem hac ; perfectior autem esset actio ad substantiam, ergo repugnat ipsi. Consequentia patet, quia haec actio conveniret ei, non secundum differentiam specificam, sed qua accidens est substantiae, quod est commune sibi et aliis, et communiter secundum gradum genericum; sed nequit aliqua major perfectio in actione, aut esse convenire causae, quam sit illud quod convenit secundum praedicatum specificum, ut patet discurrendo per omnia entia. Si dicas convenire ipsi qua calor, verbi gratia, est, redit principium jam positum, repugnare nempe convenire causae aliquam actionem perfectiorem, quam sit univoca, alias actio excederet perfectionem suae causae. Si dicas calori, ut est virtus, et instrumentum substantiae, convenire talem actionem, sunt verba, ut patet examinanti quid sit hoc, vel quid superaddit calori in actu primo. Substantia enim non communicat accidenti, nisi per modum subjecti actualitatem et terminationem essendi per inhaerentiam. Si ergo nequit tribuere accidenti, ut per se existat, (quem modum habet substantia in se), quia accidens est incapax talis modi essendi, minus potest ei communicare virtutem activam producendi substantiam, qua caret ipsa substantia secundum adversarios. Sed sufficit pro nunc insinuare rationem, quae prolixe deduci potest.
Si ergo accidentia in subjecto non habent talem activitatem, neque consequenter ut sunt separata. Consequentia patet ex dictis, quia accidentia separata non mutant naturam aut entitatem, ex eo quod recipiant esse extra subjectum ; ergo neque modum agendi, aut actionem, aut virtutem, ergo si in subjecto nequeunt producere substantiam, neque etiam in esse separato.
Peto enim, in cujus virtute ? non panis, aut viiii, quae non existunt, et si existerent, panis, verbi gratia, non habet virtutem generandi ex se vermem ; non in virtute divina, ut ait D. Thomas, quia Deus non superaddit illis quidpiam praeter solam conservationem ; ergo quidquid generatur, est a causa prima, vel creante materiam, et causa secunda simul producente formam, vel a causa prima sola.
Experientiae, quae adducuntur in contrarium de generatione viventis per putrefactionem et propagationem, de generatione ignis ex motu, aut calore ferri candentis, de generatione quorumdam mixtorum, nihil probant ;nam etsi ista producantur ad sensum de novo, et ad praesentiam agentis disponentis, salvari debet earum productio ad illam causam, ad quam sufficienter ipsius effectus dependentia terminatur: ad hoc autem debet eminenter, virtualiter, aut formaliter includere perfectionem effectus, alioquin tollitur fundamentum colligendi perfectionem causae ex effectu, et quod est inconveniens etiam tollitur fundamentum colligendi recursum ad causam primam in multis operibus miraculosis.
Quod probo, quia Philosophus statuit ordinem essentialem causarum talem, ut nullo modo causa prima possit habere effectum sine secunda et particulari, quod principium Philosophus sustineret. Si ergo ulterius quis dicat aliquam causam occultam esse, in cujus virtute operantur circumstantes, quomodo probabimus esse opus excedens virtutem causarum naturalium hic et nunc circumstantiam, nisi arguendo ex perfectione effectus, et ex perfectione modi operandi effectum ad causam, cujus virtus et modus operandi excedit totam latitudinem naturae ?
Quomodo etiam subsistet modus probandi perfectionem primae causae, vel contra Diagoram et alios Atheistas Deum esse probabimus ratione naturali, nisi procedendo a contingentibus et imperfectis ad necesse esse ; ad quod reducuntur, et stabilitas naturae tanquam ad primum independens, et primum motorem? Et quomodo dicemus Deum infinitum esse in causando? et consequenter in esse? si aliquid inferioris ordinis in esse producat aliud superioris ordinis, ad quod ex toto genere dependet ? Recte ergo Doctor dicit in his effectibus potius esse recurrendum ad primam, quam negandum esset hoc principium, a quo plures veritates naturales dependent, et etiam supernaturales per illud a Theologo defenduntur et explicantur, nam instantia haec de accidentia producente substantiam observat veritatem illius principii.