IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Primam rationem D. Thom. ducit efficaciter ad oppositum, ostendens ideo ponendam in voluntate virtutem moralem, quia est indifferens ad bene vel male operandum ; et docet ad quem finem ponuntur habitus acquisiti, et ostendit evidenter aequivocationem rationis D. Thomae.
Praeterea (h), rationes adductae pro opinione ducuntur ad oppositum. Prima sic: voluntas est indeterminata, non tantum ad opposita, sed etiam in modo agendi, scilicet recte et non recte ; igitur indiget aliquo inclinante determinate ad recte agendum, et illud est virtus. Consequentia patet, quia ad hoc ponuntur virtutes in potentiis, ut potentiae, quae de se possunt recte et non recte agere, regulentur per virtutes. Probatio antecedentis, quia voluntas potest velle sibi quodcumque bonum, in quo ostenditur ratio sui primi objecti, et in diligendo et in volendo talia, potest non recte agere.
Quod si dicas, quod sufficit rationem recte ostendere, et quod ideo non requiritur virtus in voluntate, sed in ratione, hoc est falsum, quia tunc oporteret (i) prius rationem errare in ostendendo, quam voluntatem male eligere ; et ita ante primum peccatum voluntatis, erit error in intellectu, quod est irrationabile, quia tunc paena esset ante culpam.
Praeterea, dato (k) quod voluntas possit sufficienter determinari per intellectum ad recte eligendum, non tamen sequitur, quod non generetur habitus in ea, quia intellectus magis determinatur ad recte judicandum, quia intellectus inquantum habet operationem praeviam actui voluntatis, mere naturaliter agit ; et non negatur in intellectu ex frequentibus actibus habitum generari ad recte judicandum, scilicet prudentiam: cum igitur voluntas non sit magis determinata ex se ad unum quam intellectus, potest in ipsa ex actibus ejus frequenter elici tis quaedam habilitas generari inclinans ad similes actus, et illam voco virtutem.
Praeterea (1) habitus non tantum ponuntur in potentiis, ut per eos potentiae agant recte, sed ut delectabiliter et prompte, quia recte potest agere quis sine habitu propria acquisito, sicut patet in vitioso noviter converso ad bonum, cui si ratio recta dictet aliquid oppositum vitio consueto esse eligendum, licet istud eligat, non tamen delectabiliter ; non enim statim in primo actu corruptus est totus habitus vitiosus, imo vel nihil, vel parum remissus. Hoc patet per experientiam, quod talis difficulter elegit bonum honestum, et delectabile sibi esset eligere oppositum secundum malam consuetudinem praecedentem ; igitur ad hoc, quod voluntas delectabiliter agat dictatum a ratione, requiritur habitus ad eliciendum actum conformiter illi habitui.
Ad rationem igitur primam, respondeo quod procedit ex aequivocatione ejus, quod est bonum simpliciter ; illud enim potest intelligi, vel ut distinguitur contra bonum apparens, vel ut distinguitur contra bonum in singulari acceptum. Si primo modo, sic bonum simpliciter non est objectum voluntatis, quia tunc voluntas non posset habere actum circa aliquod objectum apparens ; nulla enim potentia potest habere aliquem actum, circa illud in quo non salvatur ratio sui primi objecti; et ita voluntas cujuscumque viatoris esset confirmata ex objecto suo, ne posset peccare. Secundo modo potest concedi, quia bonum sub ratione boni in universali est objectum appetitivae et suae propriae cognitivae ; sensus autem secundum communiter loquentes, cognoscit singulare, et intellectus universale; ideo appetitus sensitivus habet pro objecto bonum ut nunc, id est, bonum singulare conditionibus individuantibus ; voluntas autem habet pro objecto bonum ostensum ab intellectu, quod est bonum universale, quod est bonum simpliciter. Quod additur ibi (m), quod sufficit rationem rectam ostendere, contra, quia tunc voluntas non posset in oppositum : error.