Avertisti. Hic ponitur ordo adversitatis sanctorum virorum, quantum ad duo: scilicet quantum ad consolationem quam non habent, et quantum ad afflictionem quam patiuntur. Homines qui vadunt ad bellum, fugiunt, capiuntur, occiduntur, disperguntur, et venduntur. Quantum ad primum dicit: avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, idest fecisti nos fugere: Deut. 28: per unam viam egredieris contra eos, scilicet inimicos, et per septem fugies. Hoc maxime pertinet ad sanctos martyres, quia in persecutione aliqui non valentes sustinere, aversi sunt a fide: 2 Pet. 2: melius erat eis viam justitiae non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum converti. Aliqui fugiebant: Matth. 10: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quantum ad secundum dicit, et qui oderunt nos diripiebant sibi: Tob. 3: traditi sumus in direptionem: isa. 42: ipse autem populus direptus, et vastatus est.
Hoc etiam contingit sanctis: quia aliqui direpti sunt a diabolo, scilicet qui negaverunt fidem: item aliqui capti ab hostibus qui fugiebant. Quantum ad tertium dicit, facti sumus opprobrium: et hoc quia occiderunt nos corporaliter. Quantum ad quartum dicit, et in gentibus dispersisti nos, quia ad litteram Judaeis sic accidit: Deut. 28: dispergemini in omnem ventum etc. Similiter sancti martyres dispersi sunt. Quantum ad quintum dicit, vendidisti populum tuum sine pretio: quia ita occisi sunt martyres sine pretio, scilicet magno. In quo ostenditur quod habebantur viles; isa. 52: gratis venumdati estis, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Hieronymus habet, non foenerasti.
Foenerator dat modicum, et accipit multum; quasi dicat: non multi sunt qui lucrati sunt ibi, quia pauci tunc conversi fuerunt; unde plures mortui quam converterentur. Vel, non fuit multitudo, aliorum qui in morte illorum psallerent deo: thre. 1: viae sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.